Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

Inde focum servat pistor, dominamque focorum,
Et quae pumiceas versat asella molas.

Praeteream, referamne tuum, rubicunde Priape,
Dedecus? est multi fabula parvá ioci.

Turrigera frontem Cybele redimita corona

Convocat aeternos ad sua festa deos.

Convocat et Satyros, et, rustica numina, Nymphas.

Silenus, quamvis nemo vocarat, adest.

320

Nec licet, et longum est epulas narrare deorum: 325 In multo nox est pervigilata mero.

Hi temere errabant in opacae vallibus Idae:

Pars iacet, et molli gramine membra levat.

330

Hi ludunt, hos somnus habet; pars brachia nectit,
Et viridem celeri ter pede pulsat humum.
Vesta iacet, placidamque capit secura quietem,
Sicut erat positum cespite fulta caput.
At ruber hortorum custos Nymphasque deasque
Captat, et errantes fertque refertque pedes.
Adspicit et Vestam; dubium, Nymphamne putarit, 335
An scierit Vestam: scisse sed ipse negat.

[ocr errors]

[ocr errors]

318. Plurimi puniceas, quod c. Taubnero et Heinzio Opusc. p. 236. paene praetuli. 319. Alii Praeterea. Similis fabula I, 391, ubi 415 de Priapo. 320. Meliores magno numero parva, quod reduxi, cet. plena. Cf. 11, 304. - Un. ex mel, multo ioco. 321. Omnes fere Turrigeram, un. ex opt. thuriferam. Cf. IV, 219. 322. Duo Evocat. 324. Un. ex opt. et octo al. vocaret. 325. Hs mav. libet. 326. Duo pervigil acta, un. ex opt. evigilata. - 327. E melior. Hs rec. Hi, cet. Di — Plurimi collibus. Cf. supra 15. Locus Cybelac iucundissimus, cf. IV, 249. 328. Un. ex opt. et quinq. al. levant. 329. Sex nectunt, un. iactat, quod Taubn. placet, alius vertit. Horat. Od. I, 4, 6. Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes Alterno terram quatiunt pede. Ib. IV, 1, 27. pede candido In morem Salium ter quatiunt humum. Ib. II, 12, 17. Quam (Licymniam) nec ferre pedem dedecuit choris, Nec certare ioco, nec dare brachia Ludentem nitidis virginibus sacro Dianae celebris die. 330. Quinq. Pars vir. 332. Duo ex opt. posito. 335. E praestantior. Hs rec. dubium, cet. dubium est. 336. Un. ex opt. quod ipse negat. Un. neget.

[ocr errors]

340

Spem capit obscenam, furtimque accedere tentat,
Et fert suspensos, corde micante, gradus.
Forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum'
Liquerat ad ripas lene sonantis aquae.

Ibat, ut inciperet, longi deus Hellesponti,
Intempestivo quum rudit illa sono.

Territa voce gravi surgit dea. Convolat omnis
Turba; per infestas effugit ille manus.

345 [Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo: Apta asini flammis indicis exta damus.]

350

Quem tu, diva memor, de pane monilibus ornas.
Cessat opus vacuae conticuere molae.

Nomine, quam pretio celebratior, arce Tonantis,
Dicam, Pistoris quid velit ara lovis.

Cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis,

Fecerat obsidio iam diuturna famem,

-

Longus H. 344. Un. Ille quis?

338. Un. ore. Un. mel. tremente. Cf. I, 425. 340. Tres ex opt. et al. quid. ripam. 341. Ibat, ut inc. Rarissima loquendi ratio pro Incepturus erat; alias Ire c. Infin. aut Supino alius verbi. ut IV, 567. et III, 868. 342. Cf. I, 433. 343. Duo fugit d. ex opt. confugit. Ed. Neap. illa, quod Taubnero plac. Asinus an Priapus? 345. Ex nonn. Hs rec. Lampsacos, cet. Lampsacus. 346. Meliores omnes Apta, quod Hs rec., cet. Hinc, quod Neap. et Burm. praeferunt. Hs tamen totum distichon ab aliquo homine ́male feriato praeter rem inculcatum esse censet; hinc uncis inclusit, quos ego servavi. Gierig. c. Heinzio Opusc. p. 236. uncos delevit. Burm. refingit: Lamps, hinc anim, solita hoc m. Pr., Hinc asini - Cf. I, 391. Lactant. Inst. I, 21. Hac de causa Lampsacenos asellum Priapo quasi in ultionem mactare consuevisse; apud Romanos vero eundem Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conservatae panibus coronari. An umquam a Romanis asinus Priapo mactatus sit, dubito; nec umquam Vestae asini exta oblata sunt. 350. Alii Discant vel Dicant pistores, alii Discant Pistoris. Hs mav. Dic iam vel Discite, Iovem Pistorem nemo novit praeter Nostrum et Lactantium Inst. I, 20, qui sua ex Ovidio omnia deprompsit. 351. Duo mel. Cuncta, Roma a Gallis capta a. U. 364. a. C. 390. Cf. Liv. V, 35 sqq. 352. Liv. V,48. Sed

Iuppiter ad solium Superis regale vocatis,
Incipe, ait Marti. Protinus ille refert:
Scilicet, ignotum est, quae sit fortuna meorum;
Et dolor hic animi voce querentis eget?

Si tamen, ut referam breviter mala iuncta pudori,
Exigis: Alpino Roma sub hoste iacet.
Haec est, cui fuerat promissa potentia rerum,
Iuppiter? hanc terris impositurus eras?
Iamque suburbanos Etruscaque contudit`arma.
Spes erat in cursu; nunc Lare pulsa suo est.
Vidimus ornatos aerata per atria picta

Veste triumphales occubuisse senes,

355

360

ante omnia obsidionis bellique mala fames utrimque exercitum urgebat. -- Superatis humanis omnibus malis famem unam cibo deficiente natura vinci non sinebat.

[ocr errors]

2

འ་

354. Ita incipe elliptice Virg. E. lll, 58. Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca. Similiter desine Ib. E. V, 19. Sed tu desine plura, puer; successimus antro. 355. Meliores magno numero fort, malorum, un. f. locorum, alius f. deorum, tortius f. viarum, un. ex opt. quo sit Romana loco res. 357. Un. pariter. 358. Un. ex opt. fuit, forte ruit addit Hs. 359. Un. mel, permissa. Cf. I, 517. M. 11, 259. Cuique fuit rerum promissa potentia, Tibrin. 360. Cf. IV, 858. Liv. XLV, 36. Si domini milites imperatoribus imponantur. 361. Un. ex opt. perculit, alius mel. percutit. Perpetua diversitas, ut IV, 628. Suburbani cf. VI, 58. 362. Un. ex opt. Spesque, alius Spes erat in Crasso victa repulsa suo. In cursu esse, ut V, 245. M. XIII, 508. In cursuque meus dolor est. 363. Duo mel, aurata, quod Federo Obss. crit. p. 91. unice placet; un. ex opt. errata. Lipsius in Epist. quaest. IV, 5. leg. cerata. Hs mav. reserata, quod Gierig. placet. De re ipsa Liv. V, 41. Turba seniorum domos regressa adventum hostium exspectabat. Qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae honorumque aut virtutis insignibus morerentur, quae augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio aedium eburneis sellis sedere. Galli patentibus atriis principum intuebantur in aedium vestibulis sedentes viros simillimos diis. A Papirio initium caedis ortum, ceteri in sedibus suis trucidati. 364. Quat. succub., alii accub. vel procub, vel coпсив.

[ocr errors]

365 Vidimus Iliacae transferri pignora Vestae

370

Sede. Putant aliquos scilicet esse deos.
At si respicerent, qua vos habitatis in arce,
Totque domos vestras obsidione premi;
Ni opis in cura scirent superesse deorum,
Et data sollicita tura perire manu.

Atque utinam pugnae pateat locus! arma capessant ;,

Et, si non poterunt exsuperare, cadant.

Nunc inopes victus, ignavaque fata timentes,
Monte suo clausos barbara turba premit.

375 Tum Venus, et lituo pulcher trabeaque Quirinus,
Vestaque pro Latio multa locuta suo.
Publica, respondit, cura est pro moenibus istis,
Iuppiter, et poenas Gallia victa dabit.

rint.

365. Tres pectora vel praemia. Un. ex opt. gentis. De re v. Liv. V, 40. Flamen Quirinalis virginesque Vestales alia sacra condita in doliolis sacello proximo aedibus Flaminis defodere; cetera inter se onere partita ferunt via, quae sublicio ponte ducit að Ianiculum. 366. Quid. Aede, alii Code, Un. Putent, quod sine interrogatione verum esse censet Heinz. Opusc. p. 237. Ego quoque signum interrogationis sustuli utique retinens Indic. Putant. Noster M. VI, 542. Si numina divum sunt aliquid. 367, Annon scribéndum habitetis? 369. Tres opt, et al. mult. curas. Virg. E. VIII, 35. Nec curare deum credis mortalia quemquam, 371. Melior, capessant, quod Hs rec., cet. capessent, 372, Sex poteIlli iidem cadant, quod Hs rec., cot. cadent. 373. Hs coni. victosque. Ambigue enim dictum, quum et victus dicatur inops, et ho-, mo inops victus. Quinq. facta, unde Hs coni, pacta. mav, tuo, - Duo ex opt. impia t. Un. ex opt. premunt. 375. Liv. I, 18. Augur ad laevam eius sedem cepit dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellaverunt. Cic. Divin. I, 17. Lituus ille, quod clarissimum est insigne auguratus, undc vobis est traditus? Nempe eo Romulus regiones direxit tum, quum urbem condidit. Iani de Pico veteri Latii rege Virg. A. VII, 187. Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat Succinctus trabea. De trabea cf. I, 37. 11, 504. 377. Un. mel. causa. — Un. mel. mocn. urbis. Noster M. 11, 35. de sole: O lux immensi publica mundi, Ib. Xill, 506. finita est publica clades. 378. Un. opt. poenam

Gallica turba.

374. Burm.

Duo

Tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur,
Effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.

Quodcumque est Cereris solidae, cava machina frangat,
Mollitamque manu duret in igne focus,
Iusserat: et fratris virgo Saturnia iussis
Annuit; et mediae tempora noctis erant.

380

Iam ducibus somnum dederat labor. Increpat illos 385
Iuppiter, et sacro, quid velit, ore docet:

Surgite, et in medios de summis arcibus hostes
Mittite, quam minime tradere vultis, opem.
Somnus abit, quaeruntque novis ambagibus acti,
Tradere quam nolint et iubeantur, opem.
Ecce, Ceres visa est. Iaciunt Cerealia dona.
Iacta super galeas scutaque longa sonant.
Posse fame vinci spes excidit. Hoste repulso
Candida Pistori ponitur ara Iovi.

390

380. Duo ex opt. Latium des., Vesta, tuum. 381. Multi Quodcumque est solidae Cer.; un. ex opt. Quod superest solidae C. Virg. A. I, 177. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma Expediunt — frugesque receptas Et torrere parant flammis et frangere saxo. 382. Hs mav. Mollitumque. 383. Hs mav. at fr. Virgo Sat..cf. 285. 384. Hs mav. eunt. 385. Un. ex opt. Excitat illos, duo opt. Incr. omnes. 388. Quinq. opt. minime mittere, quod Hs plac., plurimi tradere, quod c. Hs hic et postea servavi; quat. et ed. pr. perdere, quod Burm. rec、, un. credere. 389. S. abit ut II1, 23. Al. Iovis. Ambages ut IV, 61.377. M. XIV, 57. obscurum verborum ambage novorum. 390. Omnes Tradere, Hs mav. Prodere, Burm. rec. Perdere sine ulla cod. auctoritate. 391. Duo opt. et octo al. Ecce C., quod Hs rec., cet. Esse C. Liv. V, 48. In colloquiis (Gallorum c. Romanis) quum identidem Galli famem obiicerent, eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendae eius opinionis causa multis locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes. De inopiae magnitudine haec narrat Serv. ad Virg. A. VIII, 658. In tantam autem cibi penuriam redacti erant in obsidione, ut coriis madefactis et postea frictis vescerentur: cuius rei argumentum est, quod hodieque ara in Capitolio est Iovis Soteris, in qua liberati obsidione coria et sola vetera concremaverunt. 393. Un. mel. Vincere posse faïne.

« ForrigeFortsæt »