Billeder på siden
PDF
ePub

720

Dixit, et alterna fratrem statione redemit:
Utile sollicitae sidus uterque rati.

Ad Ianum redeat, qui quaerit, Agonia quid sinț:
Quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent.
Nocte sequente diem canis Erigoneïus exit;
Est alio signi reddita causa loco.

725 Proxima Vulcani lux est, Tubilustria dicunt.
Lustrantur purae, quas facit ille, tubae.

Quattuor inde notis locus est; quibus ordine lectis
Vel mos sacrorum, vel Fuga Regis inest.

Nec te praetereo, populi Fortuna potentis 730 Publica, cui templum luce sequente datum.

لا

719. Alii etiam mel, recepit. Homer. Od. XI, 301. de Dioscuris Τοὺς ἄμφω ζωοὺς κατέχει φυσίζοος αἶα· Οἱ καὶ νέρθεν γῆς τι μὴν πρὸς Ζηνὸς ἔχοντες, Αλλοτε μὲν ζώουσ ̓ ἑτερήμεροι, ἄλλοτε δ' αὖτε Τεθνάσιν· τιμὴν δὲ λελόγχασ ̓ ἴσα θεοῖσιν. Virg. A. VI, 121. Si fratrem Pollux alterna morte redemit, Itque reditque viam toties—. 720. Duo opt. et septem al. uterque, quod Hs rec., cet, utrumque. Homer. Hymn. 33. Ζεὺς Σωτῆρας τέκε παῖδας ἐπιχθονίων ἀνθρώπων, Ωκυπόρων τε νεῶν, ὅτε τε σπέρχωσιν ἄελλαι Χειμέριαι natà ñóvtov åμɛíλıxov et sqq. Horat. Od. I, 13, 27. quorum simul alba nautis Stella refulsit, Defluil saxis agitatus humor, Concidunt venti fugiuntq, nubes, Et minax-ponto Unda recumbit. 721. Un. opt. quae sint. Cf. I, 317. 722. Duo opt, infantes. 724 Cf. IV, 936, 725. Omnes leg. est, quod servavi, Hs rec. es. Quinq. opt. et tres al. Ubilustria, ex quo c. Scaligero Hs nostr. fec, et rec., cet, omn, est, quam lustria, Cf. III, 849. Varro L. L V. p. 55. Tubiluștrium oppellatur, quod eo die sacrorum tubae lustrantur. 727. Tres opt. locis Un, opt, ductis. Varro L. L. V. p. 60. Dies, qui vocatur sic, Quando rex comitiavit fas, dictus ab eo, quod eo die rex sacrificulus dicat ad comitium, ad quod tempus est nefas, ab eo fas, Plutarch. Quaest. Rom. 63. Ἔστι γοῦν τις ἐν ἀγορᾷ θυσία πρὸς τῷ λεγομένῳ Κομητίῳ πάτριος, ἣν θύσας ὁ βασιλεὺς κατὰ τάχος ἄπεισι φεύγων ἐξ ἀγορᾶς. 729. Templum certe id, quod Plutarch, de fortuna Rom. 10 memo

Hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,
Grata Iovi fulvae rostra videbis avis.

Auferet ex oculis veniens Aurora Booten,
Continuaque die sidus Hyantis erit.

rat: Σέρβιος Τύλλιος ἱδρύσατο Τύχης ἱερὸν ἐν Καπιτωλίῳ, τὸ τῆς Πριμιγενείας λεγομένης. Idem intellige ap. Dion, Cass. XLll, 26. κεραυνοί τε ἔς τε τὸ Καπιτώλιον καὶ ἐς τὸν Τύχης τῆς Δημοσίας καλουμένης ναὸν κατέσκηψαν. Cf. IV, 375.

731. Un, ex opt, aquas

suscep.

Duo opt. susceperit. Hs mav. aquae Multi Amphitrites. 732. Alii Iovis. 733. Un. opt, et al. duo Auferat, quod Hs rec,, nonn. Aufert, plurimi Auferet, quod servavi. 734. Cf, V, 167. Continuus ut VI, 720. In utroque loco significat eundem, non sequentem.

LIBER SEXTUS.

5

10

Hic

ic quoque mensis habet dubias in nomine causas :
Quae placeant, positis omnibus, ipse leges.
Facta canam; sed erunt, qui me finxisse loquantur :
Nullaque mortali numina visa putent.

Est Deus in nobis: agitante calescimus illó.
Impetus hic sacrae semina mentis habet.
Fas mihi praecipue vultus vidisse Deorum:
Vel quia sum vates; vel quia sacra cano.
Est nemus arboribus densum, secretus ab omni

Voce locus, si non obstreperetur aquis.

1. Un, rarias — Novem de nomine, duo ex opt, sub nomine. 2. Tres opt, lege, duo opt. legas. 3. Duo vera, totid, acta. Cf. III, 370, Petron. c. 76. Factum, non fabula. Un. opt. erit et post loquatur. Meliores loquantur, quod Hs rec., cet, loquentur. 5. Noster A. A. III, 549. Est deus in nobis, sunt et commercia coeli, Sedibus aetheriis spiritus ille venit. Id. Pont. III, 4,93. Deus est in pectore nostro, Haec duce praedico vaticinorque deo. Plato Ion. p. 534 ed. St. (180. Bekk.) Kovov xeñua ποιητής ἐστι καὶ πζηνὸν καὶ ἱερὸν, καὶ οὐ πρότερον οἷός τε ποι εῖν, πρὶν ἂν ἔνθεός τε γένηται, καὶ ἐκφρὼν καὶ ὁ νοῦς μήκετι ἐν avtý έvỹ. Cic. Tusc. I, 26. Ego non puto poetam grave plenumque carmen sine coelesti aliquo mentis instinctu fundere. Id. Arch. 8. Poeta quasi divino quodam spiritu inflatur. 6. Un. opt, hinc, clegantius addit Hs. Un. ex opt. somnia, alius opt. nomina. 7. Un, ex opt. dearum. 9. Un. securus. 10. Un, opt. adstrep., alius constrep. Un, ex opt. avis. Hinc Hs coni. obstreperetis aves; Burm. obstreperetur avi, Horat. Epod. 11, 27. Fontesque lymphis obstrepunt manantibus.

Hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo.
Esset, et in cura nominis huius eram.
Ecce deas vidi; non quas praeceptor arandi
Viderat, Ascraeas quum sequeretur oves;
Nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae
Contulit; ex illis sed tamen una fuit.
Ex illis fuit una, sui germana mariti.
Haec erat, agnovi, quae stat in arce Iovis.
Horrueram tacitoque animum pallore fatebar;
Quum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus:
Namque, ait, O vates, Romani conditor anni,
Ause per exiguos magna referre modos,
Ius tibi fecisti numen coeleste videndi,
Quum placuit numeris condere festa tuis.

[ocr errors]
[ocr errors]

15

20

12. In cura esse, ut in exspectatione, spe, metu esse, et similia. 13. Un. ex opt, nec quas — Un, opt, spectator - Un. opt, amandi. 14. Un. opt. et tres al. dum sequer. Hesiodus Th, 22. de Musis, ai vú лod' 'Holoδον καλὴν ἐδίδαξαν ἀοιδὴν, Αρνας ποιμαίνονθ' Ἑλικῶνος υπο Cadéolo. Noster A. A. I, 27. Nec mihi sunt visae Clio Cliusque sorores, Pascenti pecudes vallibus, Ascrá, tuis. Propert. 11. (111), 34 (30), 79. Tu canis Ascraei veteris praecepta poetae, Quo seges in campo, quo viret uva iugo. Idem ll, 10, 25. Nondum etiam Ascraeos norunt mea carmina fontes. Strabo IX, 2. Ἐν τῇ τῶν Θεσπιέων ἔστι καὶ ἡ Ασκρη κατὰ τὸ πρὸς Ἑλικῶνα μέρος, ἡ τοῦ Ἡσιόδου πατρίς. 15. Duo mel. Non quas - Un, opt, ter aq. Eurip. Iph. Aul. 1294. augì tò λevnòv ὕδωρ, ὅθι κρῆναι νυμφᾶν κεῖνται, λειμών τ' ἄνθεσι πάλλων χλω ροῖς· ἔνθα ποτὲ Παλλὰς ἔμολε, καὶ δολιόφρων Κύπρις, Ἥρα τε -xρlow л σvyváv. 17. Cf. 27. Ipsa de se ap. Virg. A. I, 46. Ast ego, quae divum incedo regina, Iovisque Et soror et coniux 19. Cf. I, 97. II, 502. Ill, 331.- Ap. Nostr. Trist. I, 4, 11. Navita confessus gelido pallore timorem. M. VI, 35, Pallas confessa est vultibus iram. 21. Un, ex opt. operosi conditor - 22. Cf. II, 3. 125. Noster Am, 11, 1,4. Non estis teneris apta theatra modis. 23. Edd. quaed, nomen; un. opt, coelestia sacra videndi, 24. Duo opt. festa Iovis; forte pro novis, addit Burm. Noster Am. I, 1, 1. Arma gravi numero violentaque bella parabam Edere, materia conveniente modis. Ib. 19. Nec mihi materia est numeris levioribus apta. Ib. 17. Sex mihi surgat opus numeris, in quinque resi dat, Ferrea cum vestris bella valete modis,

[ocr errors]

25 Ne tamen ignores, vulgique errore traharis, Iunius a nostro nomine nomen habet.

30

Est aliquid nupsisse lovi, Iovis esse sororem.
Fratre magis, dubito, glorier, anne viro.
Si genus adspicitur, Saturnum prima parentem
Feci; Saturni sors ego prima fui.

A patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:
Haec illi a coelo proxima terra fuit.

Si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis,
Iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi.
35 An potuit Maio pellex dare nomina meusi,
Hic honor in nobis invidiosus erit?

με

26. Edd, nonn, numine. Tres mensis habet, Macrob. Saturn, I, 12. Iunius, aut ex parte populi nominatus, aut, ut Cincius arbitratur, quod Iunonius ap. Latinos ante vocitatus, diuque ap. Aricinos Praenestinosq, hac appellatione in fastos relatus sit; adeo, ut, sicut Nisus in commentariis fastorum dicit, ap, maiores quoque nostros haec appellatio mensis diu manserit, sed post ex Iunonio Iunius dictus sit; nam et aedes Iunoni Monetae Cal. Iun, dedicata est. 27. Nost, Ep. ex Pont. 11, 7, 65. Est aliquid patriis vicinum finibus esse. 29. Un, ex opt, arguitur, Burm. mav, inspicitur. Ovid. M. V, 190. Adspice, ait, Perseu, nostrae primordia gentis. 30, Quat pars ego. Ap. Homer. II, IV, 59. Iuno de se ipsa: Kαí μɛ лряoßvtáτην τέκετο Κρόνος. Aliter Homer, H. Ven. 22. Ιστίη, ἣν πρώτην τέκετο Κρόνος - Eandem primam nominat Hesiod. Th. 454. 31, Varro L. L. IV. p. 13. Hunc (Capitolinum) antea montem Saturnium appellatum prodiderunt, et ab eo late Saturniam terram. Antiquum oppidum in hoc fuisse Saturniam scribitur. Eius vestigia etiam nunc manent tria. 32. In uno deest a. Un, ex opt. expulso prox. Ovid. Ep. ex P. 11, 8, 37, a Caesare proxime Caesar. A. A. I, 139. Proximus a domina deto. Simile illud Virg. E. V, 49. tu nunc eris alter ab illo. 33. Tres dicar. In ed, Burm. perverse illos dicor legere refertur, quum vulg. sit lectio dicor, non dicar. 34. Cf. ad 73. 35. Similis interrogandi formula saepe ap. Ciceronem, ut Tusc. V, 32. An Scythes Anacharsis potuit pro nihilo pecuniam ducere, nostrates philosophi facere non poterunt? Quare delevi interrogationis signum, quod in edd. post mensi positum est. De pellice cf. V, 85. 36. Un, ex opt. eris.

[ocr errors]

se

1

« ForrigeFortsæt »