Billeder på siden
PDF
ePub

Scena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est
Illa cothurnatas inter habenda deas.
Turba quidem cur hos celebret meretricia Judos,

Non ex difficili causa petita subest,

Non est de tetricis, non est de magna professis:
Vult sua plebeio sacra patere choro:

Et monet aetatis specie, dum floreat, uti:
Contemni spinam, quum cecidere rosae.
Cur tamen,
ut dantur vestes Cerealibus albae,
Sic est haec cultu versicolore decens?
An quia maturis albescit messis aristis,
Et color et species floribus omnis inest?
Annuit; et motis flores cecidere capillis,
Accidere in mensas ut rosa missa solet.
Lumina restabant; quorum me causa latebat,
Quum sic errores abstulit illa meos:

350

355

360

[ocr errors]

384. Horat. A. P. 8o. de Iambo, Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni. Id. Sat. 1, 5, 64. Nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis. Id, Od. II, 1, 9. Paullum severde Musa tragoediae Desit theatris; mox ubi publicas Res ordinaris, grande munus Cecropio repetes cothurno, Id. A. P. 280. Aeschylus docuit magnumque loqui nitique cothurno. 349. Un, ex opt. Turba tamen Un, tantum celebrent, quod Hs rec., ego reduxi ceteror, omn, lect.; un, ex mel, celebrat, alius ex opt, celebres. 350. Multi cognita causa fuit, ut ante Hs, duo causa petenda subest, quod Hs rec., plurimi causa petita fuit, sex causa petita mihi est, quinq, opt, et quat. al, causa peiita subest, quod ego recepi; un, cura petita mihi est. 351. Duo opt. et octo al, dea magna, 352. Un, ex opt. templa Un. referre, tres placere, alius parare. 354. Quat, opt, et al. quat. Contemni, quod Hs rec., cet. Contemnunt, 355. Plurimi ut den tur, un, addantur, duo aptentur, un, aptantur. Cf. IV, 619. 357. Un. ex opt. et quat, al, aréscit, 358. quod Hs plac. Un. unus'inest. rec., un. Accedere, cet. Decidere. quod Latinius putat Burm. 362, Errores, ut VI, 255. et errare IV, 669.

Quat, opt. et duo al, At color, 360. Pleriq. Accidere, quod Hs Cf. 336. 361. Un, ex opt, mihi,

Vel quia purpureis collucent floribus agri;

Lumina sunt nostros visa decere dies:

365 Vel quia nec flos est hebeti, nec flamma, colore;
Atque oculos in se splendor uterque trahit:
Vel quia deliciis nocturna licentia nostris
Convenit. A vero tertia causa venit.

370

Est breve praeterea, de quo mihi quaerere. restat,
Si liceat, dixi. Dixit et illa, Licet.

Cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis
Imbelles capreae, sollicitusque lepus?

Non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortos,
Arvaque pugnaci non adeunda 'ferae.

375 Omnia finierat: tenues secessit in auras.
Mansit odor: posses scire fuisse deam.
Floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,
Sparge, precor, donis pectora nostra tuis.

380

Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron
Semivir, et flavi corpore mixtus equi.

363. Un, ignibus. Virg. G, IV, 54. Purpureosque metunt (apės) flores. 366. Duo ex opt. et tres al, inter spl., totidem opt, et plurimi al, nostros spl. 368. Un. ex opt. fuit, an pro fluit, addit Hs, 370. Un. Dixerat illa, Signis parentheseos Hs inclusit : Dixit-Licet, 371, Duo ex opt, et quat, al. claudantur, quod Hs rec., cet, clauduntur, quod servavi. Martial, VIII, 66, 4. Floralicias lasset arena feras. 375. Duo ex opt, vacuas sec. Octo et edd, quaed, successit. Virg. A. II, 791. de Creusa: tenuesque recessit in auras, et A. IX, 657. de Apolline, in tenuem ex oculis evanuit auram. 376. Virg. A I, 403, de abeunte Venere, Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem Spiravere. 377. Duo ex mel.et duo al, nomen — Un, totum in aevum-Un, in anno, alius in orbe, 379. Un, imus. Hs mav, pius, ut Homero Chiron dicitur dizaiótaτος Κενταύρων Cf. 413. Un, quinta,- Un, promit. 380. Noster M. II, 633. Semnifer - num recte, dubito. Centauri alibi biformes, bimembres, nubigenae, Ixionidae, semimares. De Chirone Schol, Apollon. Arg. I, 554, Ο Κρόνος μεταμορφωθεὶς εἰς ἵππον συνεγένετο Φιλέρᾳ τῇ Ὠκεανοῦ· καὶ διὰ τοῦτο γέγονεν ὁ Χείρων ἱπποκέν

[ocr errors]

Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros:
Summa virent pinu: cetera quercus habet.
Phillyrides tenuit. Saxo stant antra vetusto,

Quae iustum memorant incoluisse senem.
Ille manus, olim missaras Hectora leto,
Creditur in lyricis detinuisse modis.
Venerat Alcides exhausta parte laborum,
Iussaque restabant ultima paene viro.
Stare simul casu Troiae duo fata videres:
Hinc puer Aeacides, hinc love natus erat.

385

390

ταυρος. Eratosth. Catast. 40. Οὗτος δοκεῖ Χείρων εἶναι, ἐφ ̓ ὃν Ἡρακλῆς δοκεῖ ἐλθεῖν δι' ἔρωτα, ᾧ καὶ συνεῖναι ἐν τῷ ἄντρῳ Χρόνον δὲ ἱκανὸν ὁμιλούντων αὐτῶν, ἐκ τῆς φαρέτρας αὐτοῦ βέλος ἐξέπεσεν εἰς τὸν πόδα τοῦ Χείρωνος, καὶ οὕτως ἀποθανόντος αὐτοῦ, ὁ Ζεὺς διὰ τὴν εὐσέβειαν ἐν τοῖς ἄστροις ἔθηκεν αὐτόν.

381. Duo Pelios - Duo conversus, ui, aversus, duo erersus. 382. Duo ex mel, viret, eleganti graecismo, ait Hs, 383, Orph. Argon, 376. ἔνθαδε Χείρων Ναίει ἐνὶ σπήλυγγι, δικαιότατος Κενταύρων, Ὃς ῥα δικασπολίῃ μέλεται καὶ ἀκέσμασι νούσων· Αλλοτε δ' απ Φοίβου κιθάρην μετὰ χερσὶν ἀράσσων, Η λιγυρὴν φόρμιγγα χελύκλονον Ἑρμάωνος. 385. Un. ex opt, leto miss, H, quondam, Leto mittere est Homericum 11. I, 3. Πολλὰς δ' ιφθίμους ψυχὰς Αϊδι προΐαψεν. 386. Homer. 11. ΙΧ, 186. Τὸν (Achillem) δ' εὗρον φρένα τερπόμενον φόρμιγγι λιγείῃ Τῇ ὅγε θυμὸν ἔτερπεν, ἄειδε δ' ἄρα κλέα ἀνδρῶν. Noster A. A. I, 11. Phillyrides puerum ci thara perfecit Achillen, Atque animos placida contudit arte feros. Qui toties socios, toties exterruit hostes, Creditur annosum pertimuisse senem. Quas Hector sensurus erat, poscente magistro, Verberibus iussas praebuit ille manus, Claudian. VII, 60. non ocius hausit Achilles Semiferi praecepta senis, seu cuspidis artes, Seu lyrae cantus, medicas seu disceret herbas. 387. Un. ex opt. et al. quidam exacta, quod Hs rec, cet. omn,exhausta, quod retinui, Noster M, V, 149. Plus tamen exhausto superest, Virg. Α. Χ, 57. Torque maris vastaeque exhausta pericula terrđe. 389. De Troia ab

Hercule capta Apollod. II, 6, 4. (cf. II, 5, 9 ) Λαομέδων ὑπὸ τῶν μετὰ Ἡρακλέους ἐπολιορκεῖτο. Ρήξας τὸ τεῖχος Τελαμών πρῶτ τος εἰςῆλθεν εἰς τὴν πόλιν, καὶ μετὰ τοῦτον Ἡρακλῆς etc. 390. Un, ex mel, Iove dignus,

Excipit hospitio iuvenem Philyreïus heros:
Et causam adventus kie rogat, ille docet.
Perspicit interea clavam spoliumque leonis,

Virque, ait, his armis, armaque digna viro! 395 Nec se, quin horrens auderent tangere setis Vellus, Achilleae continuere manus.

Dumque senex tractat squalentia tela venenis,
Excidit, et laevo fixa sagitta pede est.
Ingemuit Chiron, traxitque e vulnere ferrum:
400 Et gemit Alcides, Haemoniusque puer.
Ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas
Temperat, et varia vulnera mulcet ópe.
Virus edax superabat opem, penitusque recepta
Ossibus et toto corpore pestis erat.

405 Sanguine Centauri Lernaeae sanguis Echidnae
Mixtus ad auxilium tempora nulla dabat.
Stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles :
Sic flendus Peleus, si moreretur, erat.

[ocr errors]

391. Quinq. officio — Alii Phyllirius. 393. Un,opt, et quat, al, Perspicit, quod Hs. rec., un. Prospicit, cet. Respicit. Noster M. II, 111. Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur, opusque Perspicit. 394. Multi hic. 395. Un, ex opt, et duo al, auderet. 396. Duo ex mel, sustinuere. 397, Apollod. II, 5, 2. Τὸ σῶμα τῆς ἕδρας Λερναίας ἀνασχίσας τῇ χολῇ τοὺς ὀϊστοὺς ἔβαψεν. Cf. 405. 398, Un, in laevo. 399. Vett, omnes libri vulnere, quod c. Neap, recepi, cet, corpore, quod Hs servavit. 400. Tres Adgemit, quod Hs rec., tres opt. Ingemit, cet. Et gemit, quod restitui, Achillis cognomina sunt Haemonius, Thessalus, Phthius, Larissacus. 402. Plures opt. et octo al. varia, quod Hs rec., cet. vana, 403. Aliter Plin. H. N. XXV, 6, 30. Centaurio (Centaurca) curatus dicitur Chiron, quum Herculis excepti hospitio pertractanti arma sagitta cecidisset in pedem. 405. Un. sang. et Hydrae. 406. Un. ex opt, et sex al. dabant, quod, ut xaxopovía vitetur, Hs rec,, cet, omnes dabat, quod restitui,

Saepe manus aegras manibus fingebat amicis:
Morum, quos fecit, praemia doctor habet.
Oscula saepe dedit; dixit quoque saepe iacenti :
Vive, precor; nec me care relínque pater!
Nona dies aderat, quum tu, iustissime Chiron,
Bis septem stellis corpora cinctus eras.

410

Hunc lyra curva sequi cuperet; sed idonea nondum 415 Est via. Nox aptum tertia tempus erit.

Scorpios in coelo, quum cras lucescere Nonas
Dicimus, a media parte notandus erit.

Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperus ora,
Ter dederint Phoebo sidera victa locum;
Ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri:
Inferias tacitis Manibus illa dabunt.

420

409. Tres opt. figebat, alii tres fingebat, quod c. Ciof. Hs rec., quat, tangebat, un, stringebat, plurimi mulcebat. 410. Hunc versum commentum esse grammatici aut paedagogi alicuius, eumque fri gere et latinitatem semibarbaram esse censuit Hs; iccirco uncis inclusit, Vindicant eum Heinz. Opusc. p. 234. alii, quibus quum asscntiar, uncos delevi. Ceterum ap. Eurip. Iphig. Aul, 926. ipse Achilles Ἐγὼ δ' ἐν ἀνδρὸς εὐσεβεστάτου τραφείς Χείρωνος ἔμαθον τοὺς τρόπους ἁπλοῦς ἔχειν. Cf. ad 396. 413. Un. ex opt. mitissime. Cf. 383. 414. Tres aut quat, opt, tempora, Eratosth. Catast. 40. ἔχει δὲ ἀστέρας τοὺς πάντας κδ'. 415. Un. mel, sequi voluit. De Lyrae sidere cf. I, 315. 653. II, 75. 416. Undecim etiam mel, tempus habet 417. Duo Scorpion, hinc Hs fec. et rec, Scor`pios, cet, Scorpius, Colum. R, R, XI, 2, 39, Pridie Nonas Maias Nepa medius occidit. 418. Meliores notandus, quod Hs rec., un, tenendus, cet, videndus. 419. Edd. nonn. Tunc ubi - Quatuordec, sustulerit, un. praetulerit, alii pertulerit aut propulerit. Horat. Sat. I, 8, 21, simul ac vaga. Luna decorum Protulit os. 421. Hs mav, Ritus eunt Quid, cele

brare Lem., un, celebrate.

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »