Billeder på siden
PDF
ePub

115 Naïs Amalthea, Cretaea nobilis Ida.
Dicitur in silvis occuluisse Iovem,
Huic fuit haedorum mater formosa duorum,
Inter Dictaeos conspicienda greges,
Cornibus aëriis atque in sua terga recurvis,

120

Ubere, quod nutrix posset habere lovis.

Lae dabat illa deo. Sed fregit in arbore cornu:
Truncaque dimidia parte decoris erat.

Sustulit hoc Nymphe, cinxitque recentibus herbis,
Et plenum pomis ad Iovis ora tulit.
125 Ille, ubi res coeli tenuit, solioque paterno
Sedit, et invicto nil love, maius erat,

130

Sidera nutricem, nutricis fertile cornu 4

Fecit; quod dominae nunc quoque nomen habet.
Praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae
Aram constitui, signaque parva deûm.

-

119. Un,

ὑποθεῖναι, τὴν δὲ ἐκθρέψαι Δία. Pluviale, Virg. Α. ΙΧ, 668. plu vialibus Hoedis, ad quem loc. Servius: Supra Tauri cornua est signum, cui Auriga nomen est. Retinet autem stellas duas in manu, quae Hoedi vocantur, et capram quarum et ortus et occasus gravissimas tempestates faciunt. 115. Duo opt. Cretaea et, un. ex opt. Cretaeaque. Hs may, Creteide vel Curetide. Un, nob, ora. 117. Duo ex mel. famosa. reversis. 120, Tres possit, un, debet, non inepte, addit Burm. 121. Un. ex opt, dedit illa Iovi, quat, ipsa. 122. Un, ex opt.f. Fractaque 123. Plurimi cinxitque, quod restitui, unus tantum ex mel. cinctumque, quod Is rec. Tres opt, plurimiq, al. decoribus, non male, alii decentibus, alii virentibus, quinq, opt, et duodec, al, recentibus, quod rec. His, De cernu Apollodor. II, 7, 5. 'AμáλDeia zv Αιμονίου θυγάτηρ, ἢ κέρας εἶχε ταύρου· τοῦτο δὲ, ὡς Φερεκύδης λέγει, δύναμιν ἔχει ταύτην, ὥστε βρωτὸν ἢ ποτὸν, ὅπερ εὔξαιτό Tig, rapézei apdovov. 125. Un, ex opt. rex coelum, septem rex coeli, Hs coni, rex rerum, 126. Ipsum Apollinem noster M. II, 60. loquentem facit: Quid Iose maius habemus? Horat. Od. I, 12, 17. de. love: Unde nil maius generatur ipso, Nec viget quidquam simile aut secundum; 127. Pauci et nutricis. 129. Un. Praest. festum Lar. Plut. Qu. Rom. 51. Διὰ τί τῶν Λαρητῶν, οὓς ἰδίως προισίτας καλοῦσι,

Voverat illa quidem Curius: sed multa vetustas
Destruit, et saxo longa senecta nocet.
Causa tamen positi fuerat cognominis illis,
Quod praestant oculis omnia tuta suis,

Stant quoque pro nobis, et praesunt moenibus urbis, 135
Et sunt praesentes, auxiliumque ferunt.

At canis ante pedes, saxo fabricatus eodem,
Stabat. Quae standi cum Lare causa fuit?

Servat uterque domum, domino quoque fidus uterque.
Compita grata deo: compita grata cani.
Exagitant et Lar, et turba Diania, fures:
Pervigilantque Lares, pervigilantque canes.
Bina gemellorum quaerebam signa deorum,
Viribus annosae facta cadúca morae:

140

Mille Lares, Geniumque ducis, qui tradidit illos, 145 Urbs habet; et vici numina trina colunt.

τούτοις κύων παρέστηκεν, αὐτοὶ δὲ κυνῶν διφθέραις ἀμπέχον ται; ἢ πραισθίτης μὲν οἱ προεστῶτές εἰσι, τοὺς δὲ προεστώτας οἴκου φυλακτικοὺς εἶναι προσήκει etc.

135. Un.

137. Ple

131, Ita versum leg. Hs c. Ciof, ex uno omnium optimo cod., de ceteror. codd. lect, nihil omnino annotans; alius vet, cod. ap. Neap. Struxerat illa q. C. Edd. ante Hs et codd. cet., ut videntur, omnes, Ara erat illa quidem Curibus. Quid verum sit, încertum, praesertim quum Varro L. L. IV. p. 22. dicat, Tatius vovit Opi —— Laribus, Dianae etc. Item Dionys, Halic. Antiq. IV, 14. Servium Tullium Compitalia primum instituisse dicit. Cf. II, 615. 133. Pauci Causa quidem fuerat positi — Un, opt. et fortasse plures illa. prosunt, Tibull, I, 10, 25. At nobis aerata, Lares, depellite tela. riq. At canis, quod Hs rec., cet, Et canis — Quat, pedem. 138, Un. stanti. 139. Un, ex mel. domino fidelis uterque, un. gratus, alius factus, 140. Pro deo unus Iovi, Varro L. L. V. p. 58. Compitalia dies attributus Laribus; ideo, ubi viae competunt, tum in compitis sacrificatur; quotannis is dies concipitur. · 141. Un. Exag, fures et L. et t. Dianae; alius Exag, et Lar fures et t. Dianae. 143. Cf. II, 615. 144. Quat. Usibus — Un. cad, deae. 145. Codd. variant, gemitumque, geminumque, geminique, gremiumque, geminumque decus sive ducem. 146. Duo dabit, et, non male,

[ocr errors]

Quo feror?
Ius dabit.

Augustus mensis mihi carminis huius
Interea Diva canenda Bona est.

150

Est moles nativa: loco res nomina fecit.

Appellant saxum: pars bona montis ea est.
Huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri
Prima Palatinae regna dedistis aves.

Templa Patres illic, oculos exosa viriles,
Leniter acclivi constituere iugo.

155 Dedicat haec veteris Clausorum nominis heres,
Virgineo nullum corpore passa virum.
Livia restituit, ne non imitata maritum
Esset, et ex omni parte secuta virum.

160

Postera quum roseam pulsis Hyperionis astris
In matutinis lampada tollit equis,

-

Sex terna, recte, duo bina.

addit Burm. Suet. Aug. 31. Compitales Lares ornari bis anno instituit vernis floribus et aestivis. Plin, H. N. 111, 9. Urbs habet compita Larjum CCLXV. Augustus ipse in Larium numerum relatus a, U. 718, quo tempore Horat. canit Od, IV, 5, 34. Te multa prece, te prosequitur mero Defuso pateris, et Laribus tuum Miscet numen, uti Graecia Castoris Et magni memor Herculis.

152. Tres 153. Plu

147. Un. ex opt. sibi carminis huius Ius habet, quod Burm, placet; idem tamen mav. sibi numinis; quat, nominis huius. 148. Quat. ex opt, et sex al. dabit, quod Hs rec., cet. habet. 151. Un, ex opt. a manu pr. Hunc, decem Hic, novem Huc, Livius I, 6. Palatium Ro-" mulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt. opt. signa, quod Hs rec., cet. regna, quod reduxi. tarch. Caes. 9. "Ανδρα προςελθεῖν οὐ θέμις, οὐδ ̓ ἐπὶ τῆς οἰκίας γενέσθαι, τῶν ἱερῶν ὀργιαζομένων. 154. Un, ex mel. et sex al. acclivo, novem acclini 155. Neap. ex priscis libr. rec. Clausorum, quod item Hs rec. pro Crassorum, etsi tacet de lect, codd. Fortasse cadem, quae IV, 305. 156. Un, ex opt. pro div, lect: passa nefas, forte rectius, addit Hs. 157. Cf. I, 649. 158. Duo ex opt. et plurimi alii et est omni, Hinc Hs coni, ut est- secula suum. 159. Homer. Hymn. 31. Hyperioni Euryphaessa τέκε κάλλιμα τέκνα, Ἠῶ τε ροδόπηχυν, ἐϋπλόκαμόν τε Σελήνην, Ηέλιόν τ' ἀκάμαντα, ἐπιείκε Lov ȧDavátolow. Virg. A, VII, 26. Aurora in roseis fulgebat lutea bigis, 160. Meliores tollit, quod Hs rec., cet, tollet.

--

Frigidus Argestes summas mnlcebit aristas,
Candidaque a Calabris vela dabuntur aquis. `
At simul inducunt obscura crepuscula noctem,
Pars Hyadum toto de grege nulla latet.
Ora micant Tauri septem radiantia flammis,,
Navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat.
Pars Bacchum nutrisse putat: pars credidit esse
Tethyos has neptes, Oceanique senis.
Nondum stabat Atlas humeros oneratus Olympo,
Quum satus est forma conspiciendus Hyas.
Hunc stirps Oceani maturis nisibus Aethra
Edidit, et Nymphas: sed prior ortus Hyas.
Dum nova lanugo, pavidos formidine cervos
Terret et est illi praeda benigna lepus.

-

--

t

165

170

161. Marsus leg. Agrestis, Quinq. miscebit, quod Burm, plac. et Gier. rec. · Plin, H, N. XVIII, 34, 77. Ex adverso Vulturni (Euri) flabit Corus ab occasu solstitiali et occidentali latere septemtrionis, Graecis dictus Argestes, ex frigidissimis et ipse. Seneca N. Q. V, 16. Argestes fere mollis est et tam euntibus communis, quam redeuntibus. 162. Plurimi capreis, quat, a campis, tres a canis, un. qua canis, Cum Neap. Hs tacite rec. Calabris. 163. Meliores inducunt, quod Hs rec., cet. inducent, un. induerint. Unus et viginti nocturna crep. Nost. M. I, 219. Ingredior, traherent quum sera crepuscula noctem. 164. Bersm, mav. patet. Plin. H. N. XVIII, 66. VI Non, Maias Caesari Suculae matutino oriuntur, 165. Tres stellis. Hygin. Fab. 192. Atlas ex Pleione sive Oceanitide duodecim filias habuit et filium Hyantem. Ex his quinq, prịmae inter sidera relatae, quae a fratris nomine appellantur. Easdem latine Suculas vocant. Quidam aiunt in modum T litterae positas, inde Hyadas dici; nonnulli, quod, quum oriantur, pluvias efficiant, Est autem Graece vεw pluere. 167. Nonn, putant, venustius ait Hs., un. førunt. -- Apollod. 111, 4, 3. mutata fabula Διόνυσον Ἑρμῆς πρὸς Νύμφας ἐκόμισεν ἐν Νύσῃ τῆς Ασίας κατοικούσας, ἃς ὕστερον Ζεὺς καταστερίσας ὠνόμασεν Ὑάδας. 171. Un. mel. maternis, - Duo ex opt. et sex alii nisibus, quod Hs rec., octo mensibus, novem nexibus, cet. nixibus. 173. Plurimi lanugo est, nostr. ex melior, rec, Hs. Virg. A. X11,750. Cervum puniceae septum formidine pinnae. Nemesian. Cyneg.303. Linea quin etiam, magnos circumdare saltus Quae possit, volucresque metu con

75 At postquam virtus annis adolevit, in apros Audet et hirsutas cominus ire feras.

180

Dumque petit latebras fetae catulosque leaenae,
Ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae.
Mater Hyan, et Hyan maestae flevere sorores,
Cervicemque polo suppositurus Atlas.

Victus uterque parens tamen est pietate sororum.
Illa dedit coelum: nomina fecit Hyas.
Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis:
Distuleram partes mense priore tuas.

185 Incipis Aprili: transis in tempora Maii.

190

Alter te fugiens, quum venit alter, habet.
Quum tua sint cedantque tibi confinia mensum,
Convenit in laudes ille vel iste tuas.

Circus in hunc exit, clamataque palma theatris:
Hoc quoque cum Circi munere carmen eat.

cludere praedas, Digerat innexas non una ex alite pinnas. Namque ursos — ceu fulgura coeli Terrificant, linique vetant transscendere šeptum.

175. Plurimi animis, duo ex opt. animos, alii plurimi annos. 176. Hs mav, gaudet. Plurimi feras, quod reduxi; ex uno antiquo Neap. rec. leas, quod item fecit Hs, ceterum de lect. ceteror, codd. tacens. De cane venatico Epigr. (Poet, min. I. p. 121. ed. Wernsd,) 3. Docta per incertas audax discurrere silvas, Collibus hirsutas atque agitare feras. 178. Sex opt, et quat. al. ferae, quod Hs rec., cet, leae. 179. Similiter nautae Hylan relietum clamant ap. Virg, E. VI, 44. ut litus Hyla, Hyla omne sonaret, Ter repetitum nomen ap. Virg. G. IV, 525. Eurydicen vox ipsa et frigida lingua, Ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat; Eurydicen toto referebant flumine ripae. 180. Un. ex opt, polis. 183. Pleriq, celebrata, quod Mitsch. rec. Floralia quando primum instituta v, ad IV, 943. 184. Tres laudes. 187. De Genit, mensum (V, 424.) v. Schneider's Formenlehre T, I. P. 1. P. 244. 188. Meliores vel iste, quod cum Hs recepi, cet, vel ille, quod Burm, rec. 189. Cf. 261. Un, ex opt. et tres al, laudataque - Un, ex opt. et duo al, triumphis. Cic. Orat. 111, 50, tota theatra reclamant. Stat. Theb. VI, 557. Et bis in Isthmiaca victor clamatus arena. opt, numine.

190, Duo ex

« ForrigeFortsæt »