Billeder på siden
PDF
ePub

780

His dea placanda est: haec tu conversus ad ortus
Dic ter, et in vivo perlue rore manus,

Tum licet, apposita, veluti cratere, camella,

Lac niveum potes, purpureamque sapam; Moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos Traiicias celeri strenua membra pede.

Expositus mos est. Moris mihi restat origo.

Turba facit dubium, coeptaque nostra tenet.
785 Omnia purgat edax ignis, vitiumque metallis
Excoquit; idcirco cum duce purgat oves.
An, quia cunctarum contraria semina rerum
Sunt duo discordes, ignis et unda, dei;

[ocr errors]

778. Omnes fere: Dio quater et vivo; duo ex opt, ter et in, quod Hs rec., quamquam mav, ter et i vivo; nisi forte quis legere malit : Dicque ter, et vivo. Un, mel, prolue, quod Burm. rec,, ego ceter. lect, servavi, Ros hic ut dpóros, de quo Valcken, Eur, Hipp. 121. Ovid. M. III, 164. Hic dea. solebat Virgineos artus liquido perfundere rore. Ap, Liv. I, 45. Romanus sacerdos Sabino cuidam bovem sacrificaturo acclamat: Quin tu ante vivo perfunderis flumine? Infima valle praefluit Tiberis. Cf. V, 435. De, ternario numero IV, 655. 779. Pleriq. Tunc aut Tum, quod Hs rec., cet. Dum, un. Tum dices, posita licet ut Alii velut in — Un. pro var. lect. camilla, G. Fabric, ad Horat. Od. I, 31. mav, camelo, et Mycill.'cumella, 780. Un, opt. Lac mistum, probe, ut ait Hs. Un, sapar, alius sapum, Festus: Burranica potio appellatur lac commixtum sapa, a rufo colore, quem burrum vocat. Plin. H. N. XIV, 9, 11. Sapa fit musto usque ad tertiam partem mensurae decocto. Contra Varro de vita pop. R. p. 240. Sapam appellabant, quod de musto ad mediam partem decozerant. 781. Un, opt. Moxque fac. Hs mav. Moxque face aut M. ter Un, a manu prim, stipula crepitante

er,

sacerdos. 782. Un. opt. Traiiciat

cias

[ocr errors]
[ocr errors]

turba pede, alius ex opt. Traiiturba; duo Transilias, unde Hs mav. Transilias-turba, Propert. IV (V), 4, 77. Quumque super raros feni flammantis acervos Traiicit immundos ebria turba pedes, Tibull. II, 6, 89. Ille (pastor) levis stipulae sollemnes potus acervos Accendet, flammas transilietque sacras 785. Meliores metallis, quod Hs rec., cet, metalli, 788. Hs

coni, dissortes.

Iunxerunt elementa patres, aptumque putarunt
Ignibus et sparsa tangere corpus aqua?
An, quod in his vitae causa est; haec perdidit exsul :
His nova fit soniux: haec duo magna putant?
Vix equidem credo. Sunt qui Phaethonta referri
Credant, et nimias Deucalionis aquas.
Pars quoque, quum saxis pastores saxa feribant,
Scintillam subito prosiluisse ferunt.
Prima quidem periit: stipulis excepta secunda est,
Hoc argumentum flamma Palilis habet.

An magis hunc morem pietas Aeneïa fecit,

Innocuum victo cui dedit ignis iter?

4

Hoc tamen est vero propius, quum condita Roma est,
Transferri iussos in nova tecta Lares,
Mutantesque domum tectis agrestibus ignem
Et cessaturae supposuisse casae;

790

795

800

789. Un. sanctumque, alius certumque, alius astumque, al, sanumq. Burm. coni, faustumque, 790. Melior, pleriq, tangere, quod Hs rec., cet. tingere, 791. Hs mav. perdit et. Festus: Aqua et igni interdici solet damnatis, quae accipiunt nuptae; videlicet quia hae duae res humanam vitam maxime continent, 793. Post credo posui c. Gierig. punctum pro colo aliorum. Phaethon ab aliis scribitur Phaeton. Cf. M. II, 1 sq. 794. Hs mav. Edant aut Prodant, aut Tradant — Sex et vivas, un, et multas, al, et veras; certe latere mendum censet Hs et mav. veteres, Burm. coni. tumidas. Cf. M. I. 795. Octo Pars q. pastorum cum saxis saxa feribant, Pleriq. feribant, quod reduxi; alii pleriq. ferebant, unde Hs fec. et rec, terebant. De forma v. Struve über lat. Decl. u. Coni, p. 137. 796. Un. mel. tenuem pros,, alius saxo pros. 798. Un. argumentis, alius argumenti, quod Hs rec., ego ceter. lect. servavi. Alii Palilis, 800. Hs mav. quam dedit. Cf. Virg. A. II, 632. Ducente deo flammam inter et hostes Expedior: dant tela locum flammaeque recedunt. 801, Pleriq. fere Hoc, quod restitui; alii multi Nunc, unde Hs scr. et rec Num. 802. Tres iussum est, un.-iustum est, septem visum est. Idem Dion. Hal. Antiq. I, 88. Metà dè toŽTO πυρκαϊὰς πρὸ τῶν σκηνῶν γενέσθαι κελεύσας ἐξάγει τὸν λεὼν τὰς φλόγας ὑπερθρώσκοντα τῆς ὁσιώσεως τῶν μιασμάτων ἕνεκα.

810

805 Per flammas saluisse pecus, saluisse colonos
Quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.
Ipse locus causas vati facit. Urbis origo
Venit, Ades factis, magne Quirine, tuis.
Iam luerat poenas frater Numitoris, et omne
Pastorum gemino sub duce vulgus erat:
Contrahere agrestes, et moenia ponere utrique
Convenit. Ambigitur, moenia ponat uter.
Nil opus est, dixit, certamine, Romulus, ullo.
Magna fides avium est: experiamur aves.
815 Res placet. Alter init nemorosi saxa Palati:
Alter Aventinum mane cacumen init.

820

Sex Remus, hic volucres his sex videt ordine. Pacto
Statur: et arbitrium Romulus urbis habet.

Apta dies legitur, qua moenia signet aratro.

Sacra Palis suberant: inde movetur opus,

[ocr errors]

805. Meliores saluisse, quod Hs rec., cet, saliise. Cf. supra 727. 806. Plutarch. Rom. 12. Ὅτι ἡ κτίσις ἡμέρᾳ γένοιτο τῇ πρὸ ἕνδεκα Καλανδών Μαΐων, ὁμολογεῖται καὶ τὴν ἡμέραν ταύτην ἑορτάζουσι Ῥωμαῖοι, γενέθλιον τῆς πατρίδος ὀνομάζοντες. 807. Pleriq. Ipse locum casus vati f. aut vati casus f,, quat, opt. et alii nostr, quod Hs rec., quamquam mav. Ipse locus casu vati f. 808. Omnes codd. factis, quod restitui. Hs ex suo ingenio rec. festis, coniicit praeterea fastis vel sacris, et ex his tribus unum, quidquid obnitantur libri veteres, recipiendum esse censet. 809. Cf. 111, 67. 810. Un. opt. Pastoris. Hs mav. Pastores — erant. 811, Quat, uterque, un, ex opt. utrimque. 812. Alii Ambiguum est. Duo opt, et alii multi moenia, quod Hs rec., cet, nomina. Historiam v. ap. Liv. I, 6 et 7. Secundum plerosque de nomine urbis certabant. Ennius ap. Cic. Divin. I, 48. Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent. Liv. I, 6. Dii auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret. 815. Un, ex opt. et sex alii adit. 816. Omnes, ut ait Ciof,, init, quod recepi. Hs nescio qua auctoritate adit, quod etiam edd. quaed, ante Hs legunt. 817. Edd. quaed. Sex Rem, hic vol, bis sex v. ord. frater. Multi Facto. 819. Septem quae m., quod Lenzio placet, 820, Multi scripti et editi Pales. Edd, quaed, Pales aderat.

[ocr errors]

Fossa fit ad solidum: fruges iaciuntur in ima,

Et de vicino terra petita, solo.

[ocr errors]
[ocr errors]

Fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,
Et novus accenso fungitur igne focus,
Inde premens stivam designat moenia sulco;::
Alba iugum niveo cum bove vacca tulit..
Vox fuit haec, regis: Condenti, Iuppiter, urbem,
Et genitor Mavors, Vestaque mater ades,
Quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti :
Auspicibus vobis hoc mihi surgat opus...

Longa sit huic aetas, dominaeque potentia terrae:
Sitque sub hac oriens occiduusque dies,
Ille precabatur: tonitru dedit omina laeyo
Iuppiter, et laevo fulmina missa polo.
Augurio laeti iaciunt fundamina cives,,
Et novus exiguo tempore murus erat.

in

825

830

[ocr errors]

821. Plurimi solitum' Un, in imam, alius in imo, al, in illa. Plutarch, Rom. 11. Βόθρος ὠρύγη περὶ τὸ νῦν Κομίτιον κυκλοτερής, ἀπαρχαί τε πάντων φύσει ἀναγκαίων ἀπετέθησαν ἐνταῦθα. Καὶ τέλος, ἐξ ἧς ἀφικτο γῆς ἕκαστος, ὀλίγην κομίζων μοίραν, ἔβαλλον εἰς ταὐτὸ καὶ συνεμίγνυον. Εἶτα ὥσπερ κύκλον κέντρο, TEρiéraчav TV nóv. 823. Multi terraeque, un, plenae imponuntur arenae. 824. Pleriq. finditur, quod Gierig. rec., alii complures funditur vel fingitur, cet, fungitur, quod Hs servavit. Duo inde focus. 825. Duo Unde- Un, stipam, tres stiva, Isidor. Orig. XV, 2. Locus fùturae civitatis sulco designabatur. Cato: Qui urbem, inquit, novam condit, tauro el vacca aret; ubi araverit, murum faciat ; ubi portam vult esse, aratrum sustollat et portet, et portam vocet. 826. Un, trahit. 827. Multi Condentis. 829. Un, dei Quât, advert. vultus, un. cunctos, al, certi, 830. Duodec. Auspicibusque bonis, un. Auspiciisque bonis. Un, ex opt, hoc bene surg,, alius hoc breve, alius hoc modo. 831. Duo ex opt, domitaeque. 832. Cf. II, 136 833. Quinq, loquebatur. Multi omnia, Duo laeta, alius laeva, un, laeto, al, dextro,`al, plena. 834. Un. Iupp, e laevo, alius Tunc dedit et laevo. Cf.l11,369. Plin. H. N. IL, 53, 55. Laeva fulmina prospera existimantur, quoniam laeva parte mundi ortus est. Cf. II, 501. Aliter ap. Grae. cos, 835. Un. laeto- Duo ex opt, et quat, al, faciunt.

[ocr errors]
[ocr errors]

840

Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat ;
Sintque, Celer, curae, dixerat, ista tuae, 9:1
Neve quis aut muros, aut factam vomere fossam
Transeat; audentem talia dede neci.

Quod Remus ignorans, humiles contemnere muros
Coepit, et, His populus, dicere, tutus erit?

[ocr errors]

Nec mora, transiluit. Rutro Celer occupat ausum. Ille premit duram sanguinolentus humum.. 845 Haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas Devorat, et lausum pectore vulnus habet. Flere palam non vult, exemplaque fortia servat, Sicque meos muros transeat hostis, ait. Dat tamen exsequias: nec iam suspendere fletum Sustinet, et pietas dissimulata patet ;" Osculaque applicuit posito suprema féretro, Atque ait, Invito frater adempte, vale!..... Arsurosque artus unxit. Fecere, quod ille, Faustulus, et maestas Acca soluta comas,

850

A

4-839, Alii tactant, un, pressam, alius fractam, al, versam➡ Quid, terram. Varro L. L. IV. p. 40. Terram unde exscalpserant, fossam vocabant, et introrsum factum murum, 840. Edd. quaed, dedi. 842. Un, ex opt. eris. 843. Plurimi retro, ut edd, ante Hs, nonn, rastro, sex ultro, un. ristro, hinc IIs coni, et rec, rutro, Varro L. L. IV. p. 38. inter instrumenta rustica nominat; Rutrum, ut ruitrum, a ruendo. Dionys. Hal. Ant. I, 87. Κελέριον, ait, τοῦτον πλῆξαι τῷ σκαφείῳ κατὰ τῆς κεφαλῆς, καὶ αὐτίκα ἀποκλεῖναι, Occupat, ut I, 575, et M. XII, 342, Conantem stipite querno Occupat Aegides. 844. Decem diram, quat,puram. 846. Un, ex opt. pectora. Ovid. M. XIII, 539. Obmutuit illa dolore, Et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas Devorat ipse dolor―. 848. Ap. Liv. I, 7. iratus Romulus, interfecto fratre: Sic deinde, inquit, quicumque alius transiliet moenia mea! 849. Hs mav. It tamén exs. aut Dat tam, inferias. 850. Tres dissimulanda, 851, Tres impli cuit, totid, apposuit · Duo ex opt, et duo al, extrema. 853. Virg. A. XI, 219. corpusque lavant frigentis et unguunt. Iam Homer, II. XXIV, 583. de Hectoris corpore: Τὸν δ ̓ ἐπεὶ οὖν δμωαὶ λοῦσαν καὶ χρῖσαν ἐλαίῳ.

« ForrigeFortsæt »