Billeder på siden
PDF
ePub

Mille per hanc artes motae, studioque placendi,
Quae latuere prius, multa reperta ferunt.
Hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi
Audeat? a nobis sit procul iste furor.

Quid? quod ubique potens, templisque frequentibus aucta,
Urbe tamen nostra ius dea maius habet?.
Pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat;
Quum gemuit teneram cuspide laesa manum,
Coelestesque duas Troiano iudice vicit;

Ah! nolim victas hoc meminisse deas!
Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim
Magnus Iuleos Caesar haberet avos.

115

120

Nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullum, 125
Vere nitent terrae: vere remissus ager.
Nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt;
Nunc tumido gemmas cortice palmes agit.
Et formosa Venus formoso tempore digna est,
Utque solet, Marti continuata suo.

130

[ocr errors]
[ocr errors]

113. Tres opt. et duo alii motae, quod Hs rec., un. initae, cet. notae. Hs coni, natae. 115. Duo melior, et quinq. alii secundo. Hs versum esse corruptum suspicatur. 117. Un. recentibus. 120. Historiam v. in Homeri II, V, 335 sq. μɛɣadúμov Tvδέος υἱὸς ̓́Ακρην οὔτασε χεῖρα μετάλμενος ὀξέϊ δουρί Αβληχρήν Ἡ δὲ μέγα ἰάχουσα - -. 122. Tres Has nol., un, Hanc n., alius At n. Hs mav. Quam n. Tres opt. dictas hoc meruissé. 125. Duo erit, unus mel. eat. 126. Alii virent Un. remittit. Cf. 111, 235 sqq. Virg. G. 11, 324. Vere tument terrae et genitalia semina poscunt. Avia tum resonant avibus virgulta canoris, Et Venerem certis repetunt armenta diebus. Parturit almus ager, Zephyrique tepentibus auris Laxant arva sinus: superat tener omnibus humor, Inque novos soles audent se germina tuto Credere, nec metuit surgentes pampinus Austros, Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes. 127. Multi hic et vers. sq. Tunc, ut Douza volebat. Duo herbae veteres tell. 129. Un. tempore gaudet. 130. Edd, suo est, Hs suo, quibus codd. auctoribus, nescio; un, viro est.

[ocr errors]

Vere monet curvas materna per aequora puppes Ire, nec hibernas iam timuisse minas. Rite deam Latiae colitis matresque nurusque; Et vos, quis vittae longaque vestis abest. 135 Aurea marmoreo redimicula solvite collo, Demite divitias: tota lavanda dea est. Aurea siccato redimicula reddite collo: Nunc alii flores, nunc nova danda rosa est. Vos quoque sub viridi myrto iubet illa lavari; discite certa subest. Causaque, cur iubeat,

140

131. Plurimi movet, un. movent, alius iubet. Hinc Horat. Od. I, 4, 1. Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni, Trahuntque siccas machinae carinas, Materna cf. 62, 93. 132, Quat. opt. meminisse. Lucret. V, 745. Tandem bruma nives affert, pigrumque rigorem Reddit; hiems sequitur, crepitans ac dentibus algu. 134. Alii adest. Ceterum quis in cdd, nonn, scribitur quis, quasi sit contracta forma, Quid? Noster quod tum etiam scribendum erit, taurîs, templis, nobis. Ep. ex Pont. 111, 3, 54. Scripsimus haec illis, quarum nec vitta pudicos Attingit crines, nec stola longa pedes, Contra A. A. I, 31. Este procul vittae tenues, insigne pudoris, Quaeque tegis medios, instita longa, pedes. Tibull. I, 6 (7), 67. Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos Impediat crines, nec stola longa pedes. Cic. Phil, II, 18. de Antonio, Sumpsisti virilem togam, quam statim muliebrem reddidisti ad quem loc, multa interpretes, 135. Meliores solvite, quod Hs rec., alii demite, un, tollite. 136. Hunc et seq. vers, omittunt multi; meliores et multi alii cos legunt, ex quibus Hs rec. Multi iuvanda vel videnda. 139. Quid, usque lavari, alii ipsa lavari, quod Ciof, placet, duo latere. Plutarch, Num, 19. δεύτερον (μῆνα) τὸν ̓Απρίλιον, ἐπώνυμον ὄντα τῆς ̓Αφροδίτης, ἐν ᾧ θύουσί τε τῇ πεῷ, καὶ ταῖς καλάνδαις ἐστεφανωμέναι αἱ γυναῖκες μυρσίνῃ λούονται. Io. Laurent. Lyd. de mens, p. 91. Ταῖς καλάνδαις ἀπριλλίαις αἱ σεμναὶ γυναικῶν ἐτίμων τὴν ̓Αφροδίτην, αἱ δὲ τοῦ πλήθους γυναῖκες ἐν τοῖς τῶν ἀνδρῶν βαλανείοις ἐλούοντο πρὸς θεραπείαν αὐτῆς μυρσίνῃ ἐστεμμέναι.

Litore siccabat rorantes nuda capillos:

Viderunt Satyri, turba proterva, deam. Sensit, et opposita tesit sua corpora myrto. Tuta fuit facto: vosque referre iubet. Discite nunc, quare Fortunae tura Virili Detis eo, calida qui locus humet aqua.

Aspicit ille locus posito velamine cunctas,
Et vitium nudi corporis omne patet.

Ut tegat hoc, celetque viros, Fortuna Virilis
Praestat, et hoe parvo ture rogata facit.
Nec pigeat niveo tritum cum lacte papaver
Sumere, et expressis mella liquata favis.
Quum primum cupido Venus est deducta marito,
Hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit.

Supplicibus verbis illam placate: sub illa
Et forma, et mores, et bona fama manet.

145

150

155

489.

141. Melior, omnes rorantes nuda, quod Hs rec., alii rorantes rore, alii sudantes rore, quod Ciof. placet. Noster M. V, Rorantesque comas a fronte removit ad aures. 143. Ex duob. melior, et novem aliis Hs rec., apposita, cet, oppos, quod servavi, ut lll, 770. Melior, omn, corpora, quod Hs rec., cet, tempora. 144. Duo ref. pudet, un, iuvat, 145. Dion. Hal. Antiq. IV. p. 232, Túλλιος ναοὺς δύο κατεσκευάσατο Τύχης, τὸν μὲν ἐν ἀγορᾷ τῇ καλουμένῃ Βοαρίᾳ, τὸν δὲ ἕτερον ἐπὶ τοῖς ἢϊόσι τοῦ Τιβέ ριος, ἣν Ανδρείαν προςηγόρευσεν, ὡς καὶ νῦν ὑπὸ Ῥωμαίων xaλeitai. Varro L. L. V. p. 56. Dies Fortis Fortunae appellatus ab Servio Tullio rege, quod is fanum Fortis Fortunae secundum Tiberim extra urbem Romam dedicavit Iunio mense. 146. Tres opt. et duodec, alii calida, quod Hs rec,, cet, gelida. 147. Tredec, vulgar. Accipit, quod Hs rec,, ceteri omnes Aspicit, quod servavi, 148. Libri melior.

plurimique alii patet, quod recepi, cet. videt. 149. Quinq. melior. viris. 150. Hs mav, parco. 153. Un, adducta, alius conducta. 155, Ita meliores et plurimi, quod c. Ciof, et Neap, rec. Hs, ceteri Illam' suppl. verbis. 155. Ex uno meliore Hs rec, manent, cgo ceter, lect. recepi, Cf. 104,

ין

Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est:
Cumaeam, veteres, consuluistis anum,

Templa iubet Veneri fieri: quibus ordine factis,
160 Inde Venus verso nomina corde tenet.

Semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, vultu
Respice, totque tuas, diva, tuere nurus.
Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae
Scorpios in virides praecipitatur aquas.

165 Nox ubi transierit, coelumque rubescere primo
Coeperit, et tactae rore querentur aves,
Semustamque facem vigilata nocte viator
Ponet, et ad solitum rusticus ibit opus;

1

·157. In codd. nonn. deest est, in aliis pudicitia est pr. Withof. Praemet, cruc. crit. p. 132. leg. Namque pud. lapsa Cumaeam. Burm. leg. aut: Roma, pud. lapsa, Cum, haud temere consul. aut Cum., ut fas est, aut C., ut res est, cons. 158. Cumaeum carmen, libri Sibyllini, libri fatales in cura primum Duumvirum, deinde Decemvirum, tum Quindecimvirum sacris faciundis. Gell. N. A. I, 19. Anus hospita atque incognita (Cumaea) ad Tarquinium Superbum (Al. Priscum) regem adiit, novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula. Libri tres (quos mercatus est) Sibyllini appellati. Ad eos quasi ad oraculum Quindecimviri adeunt, quum dii immortales publice consulendi sunt. 160. Vett, pleriq. numine corda vel nomine corda, un. numina corde patet, alius nomine templa tenet, Templum Veneris Verticordiae dedicatum a U. 640, a. C. 114. Ap. Graecos 'Appoin Αποστροφία, ἵνα ἐπιθυμίας τε ἀνόμου καὶ ἔργων ανοσίων ἀποστρέφῃ τὸ γένος τῶν ἀνθρώπων, Pausan, Boeot, 16, Alia erat 'Eлioloogia. Iul. Obs. 97. (35). Tres uno tempore virgines Vestales nobilissimae cum aliquot equitibus Romanis incesti poenas subierunt. Aedes Veneri Verticordiae facta, 161. Tres ex opt. dignissima. 162. Un, 1, manus, 163, Ovid. M. II, 199. (idem) vulnera curvata minilatur cuspide. 164. Un, Scorpio, alius Scorpios, quod Hs rec,, ut lll, 712. Duo ex

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

opt, liquidas Un. praecipitatus. 166. Un, tutae, quat. tectae, tres tacitae Plurimi queruntur. Horat. Epod. 2, 20. Queruntur in silvis 167. Ovid. M. I, 493. Ut facibus sepes ardent, quas forte viator Vel nimis admovit, vel iam sub luce reliquit,

aves+

Pliades incipiunt humeros relevare paternos,

Quae septem dici, sex tamen esse solent;

Seu, quod in amplexum sex hinc venere deorum:

[ocr errors]

Nam Steropen Marti concubuisse ferunt:

Neptuno Halcyonen, et te, formosa Celaeno:

Maian, et Electran, Taygetenque Iovi:
Septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit:
Poenitet, et facti sola pudore latet;
Sive, quod Electra Troiae spectare ruinas
Non tulit, ante oculos opposuitque manum.

Ter sine perpetuo coelum versetur in axe;
Ter iungat Titan, tenque resolvat equos;
Protinus, inflexo Berecyntia tibia cornu

170

175

180

169. Codd., ut videntur, omnes Pliades, ut etiam hic Hs recepit, alibi non item. Edd. quacd. Pleiades. Cf. III, 105. Editores in scriptura inconstantes sunt. Eratosth, Catast. 23. IIλɛás, ἀστέρες ἑπτὰ, λέγουσιν εἶναι τῶν Ατλαντος θυγατέρων· οὐχ ὁρῶνται δὲ αἱ ἑπτὰ, ἀλλ ̓ αἱ ἕξ. Meliores incipiunt, quod Hs rec., cet. incipient. Un. numeros. 171. Meliores amplexum, quod Hs rec., duo amplexu, cet. amplexus. 174. Ex script, melior, graecam formam Hs rec. pro Electram Taygetamque. 175. Quat. Tantale. 176. Un, laesa pudore. 177. Cf. 31. Idem Schol. Arati Phaen, 259. Αρατος αὐτός φησι ἐν ἄλλω ποιήματι φεύγειν τὴν Ἠλέκραν, καὶ μὴ ὑπομεῖναι τὴν Ἴλιον (Ita scribe pro τὸν ἥλιον) άλισκομένην, καὶ τοὺς ἐκγόνους δυστυχοῦντας· τὸν γὰρ Δάρδανον παῖδα Διὸς καὶ Ἠλέκτρας εἶναι. 178. Tres apposuitque - Quat. manus, 179. Un, vertatur Un, in arce. Ovid. M. II, 70. Adde, quod assidua rapitur vertigine coelum, Id. 11, 153. Interea volucres Pyroeis, Eous et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras Flammiferis implent. 180. Titan ut Hyperion. Un. reiungat eq. 181. Un. tympana cornu, Liv. XXIX, 14. In aedem Victoriae, quae est in Palatio, pertulere deam pridie Idus (Neap. aliiq. scribunt Nonas) Aprilis; isque dies festus fuit. Populus frequens dona deae in Palatium tulit, lectisterniumque et ludi fuere, Megalesia appellata, Tibia Ber,, cornu Berecyntium,

« ForrigeFortsæt »