Billeder på siden
PDF
ePub

Dicitur infirma cornu tenuisse sinistra

Femina, quum de se nomina fecit aquae.

870

Paene simul periit, dum vult succurrere l'apsae,

Frater, et extentas porrigit usque manus. Flebat, ut amissa gemini consorte perich,

Caeruleo iunctam nescius esse deo. Litoribus tactis aries fit sidus: at huius Pervenit in Colchas aurea lana domos.

Tres ubi Luciferos veniens praemiserit Eos,
Tempora nocturnis aequa diurna feres.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Inde quater pastor saturos ubi clauserit hoedos,
Canuerint herbae rore recente quater;
Ianus adorandus, cumque hoc Concordia mitis,
Et Romana Salus, araque Pacis erit.

880

869. Schol. Apoll. 1. c. Ὁ κριὸς ἐλθὼν εἰς τὸ Τρωϊκὸν πέλαγος ἀποβάλλει τὴν Ἕλλην· ὅθεν καὶ ἀπ' αὐτῆς Ἑλλήςποντος bvoμdon. 870, Un, densae. Hs corr. saerae vel caecae, 872. Multi extensas, un. exactas, alius externas, Duo illa m., totidem ille m., un. ipse m. Eratosth, Catast, 19, Ποσειδῶν σώσας τὴν Ἕλλην καὶ μιχθεὶς ἐγέννησεν ἐξ αὐτῆς παῖδα ὀνόματι Παίωνα. 875. Sex opt. et quat, alii captis. 876. Plures opt, ad C. 877. Duo oriens, totidem aries emisit Eoos, quat, dimisit Eous, un, praemisit Eoo. 878. Quat. opt, et octo alii feres, quod Hs rec., tres opt. ferens, quinq. ferunt, ceteri omnes feret, 879. Un, pastor pastos ubi. Virg. E. X, 77. Ite domum saturae, venit Hesperus, ite, capellae, 881. Plurimi cum quo, sex quocum, Anno urbis 743 Dione auctore LIV, 35. Avɣovστος εἰκόνας Υγιείας δημοσίας καὶ προσέτι καὶ ὁμονοίας, Εἰρή vns te conσev. Quibus templis haec signa conservaverit, non additur. Certe Iunius Bubulcus dedicavit Saluti aedem in colle Quirinali Nonis Sextilibus a. U. 452. a. C. 302. Cf. Liv. X, 1. Aedes Lunae, eiusdem deac ac Dianae, a Servio Tullio communiter cum populo Latino in Aventino exstructa est.' Liv. I, 45. Tacit. A. XV, 41, de urbe a Nerone incensa: Domuum et insularum et templorum, quae amissa sunt, numerum inire haud promptum fue

[blocks in formation]

Luna regit menses. Huius quoque tempora mensis
Finit Aventino Luna colenda iugo.

rit: sed vetustissima religione, quod Servius Tullius Lunae, et magna ara fanumque, quae praesenti Herculi Arcas Euander sacraverat, aedesque Statoris Joris vota Romulo, Numaeque regia et delubrum Vestae cum Penatibus pop. Romani exusta. Lunam et Dianam eandem esse deam testatur Horat, Carm. Saec. 1. Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidum coeli decus. Ib. 34. Supplices audi pueros, Apollo, Siderum regina bicornis audi, Luna puellas. Ib. 69. Quaeque Aventinum tenet Algidumque Quindecim Diana preces virorum Curat,

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

LIBER QUARTUS.

Alma, fave, dixi, geminorum mater Amorum.

Ad vatem vultus rettulit illa suos.

Quid tibi, ait, mecum? certe maiora canebas.

1

Num vetus in molli pectore vulnus habes? Scis dea, respondi, de vulnere. Risit, et aether 5 Protinus ex illa parte serenus erat.

Saucius, an sanus, numquid tua signa reliqui?
Tu mihi propositum, tu mihi semper opus.

'1. Quat, vati, quod Hs rec., ceteri omnes dixi, quod restitui. Senec. Oedip. 500. Concutit taedas geminus Cupido. Quis intelligatur, dissentiunt. Duos ex Venere natos Cupidines memorat Cic. N. D. III, 23. quorum alterum Anterota appellat. Horat. Od I, 2, 33. Quam (Venerem) Iocus circumvolat et Cupido. 2. Duo sustulit. Cf, III, 608. Unus vultum · suum. 3. Plurimi certe modo festa, nostri meliores. Cf. ad III, 633. 5. Duo Sic dea. Hs mav. Scin'dea, In edd. vett. interpungitur: respondi; de vulnere risit; Hs e melior, aether, ceteri aër. Qualis vultus ille Iovis ap. Virg. A. I, 225. quo coelum tempestatesque serenat, Cf. ad 15. 7. Hs e melior, rec, an sanus, numquid, ceteri aut s., numquam, Noster Her. 19, 157. In`tua castra redi, socii desertor Amoris! Id. Amor, I, 2, 32. castris quidquid Amoris obest. Ib. I, 9, 1. Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido. Id. Amor. III, 15, 16. Aurea de campo vellite (Amor et Venus) signa meo. 8. Plurimi onus, un, honus, alius ex opt, honos, quod Hs mav., idem tamen ex melior.rec. opus. Virg. E. VIII, 11. A te principium (carminis), tibi desinet, Homer, Il. ΙΧ, 97. ἐν σοὶ μὲν λήξω, σέο δ ̓ ἄρξομαι. Theocr. Id. XVII, 3. ̓Ανδρῶν δ' αὖ Πτολεμαῖος ἐνὶ πρώτοισι λεγέ σθω, καὶ πύματος, καὶ μέσσος.

10

Quae decuit, primis sine crimine lusimus annis:
Nunc teritur nostris area maior equis.

Tempora cum causis annalibus eruta priscis,
Lapsaque sub terras ortaque signa cano.
Venimus ad quartum, quo tu celeberrima, mensem;
Et vatem, et mensem scis, Venus esse tuos.
15 Mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto

20

Contigit, et, Coeptum perfice, dixit, opus.
Sensimus, et subito causae patuere dierum.
Dum licet, et spirant flamina, navis eat.
Si qua tamen pars te de fastis tangere debet,
Caesar, in Aprili, quo tenearis, habes.
Hic ad te magna descendit imagine mensis,
Et fit adoptiva nobilitate tuus.

12, Plu

9. Duo opt. Qua, un. Quam, alius Ut, novem Quod, ceteri etiam melior. Quae, quod ffs rec. 10. Cf. II, 360. Amor. III, 15, 18. Pulsanda est magnis area maior equis. 11. Un, eruta veris, Cf. I, 1. rimi canam. 13. Un, mense, 14. Sex tuum. 15. E quinq. melior. Hs Cytheriaca ser., alii Cytherea aut Cytheraea, Edd, vett, ante leviter inserunt est. Libri opt, timpora. Virg. E. VII, 61, Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo Noster A. A. III, 53. (Venus ipsa poetae) Dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos constiterat) folium granaque pauca dedit. Sensimus acceptis numen quoque; purior aether fulsit, et e toto pectore cessit onus. 20. Tres opt. et sex aliinostr, habent, quod Hs rec., un, quo ten, habe, duo quo tuearis, ceteri quad tuearis. Cf. I, 10. — Noster Trist. IV, 10, 49. Et tenuit nostras numerosus Horatius aures. Horat. Epist. I, 1,81. Esto aliis alios rebus studiisque teneri. Iidem eadem possunt horam durare probantes? 21. Plurimi ex melior, imagine, quod Hs rec., ceteri origine. Horat. Sat. I, 6, 17. Populus stupet in titulis et imaginibus. Plin. H. N. XXXV, 2. Apud maiores in atriis imagines erant, quae spectarentur; expressi cera vultus singulis disponebantur arma, riis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilitia funera, semperque defuncto aliqua, totus aderat familias eius, qui nunquam fuerat, populus. Cf. I, 591.

Hoc pater Iliades, quum longum scriberet annum,
Vidit, et auctores rettulit ipse suos.

Utque fero Marti primam dedit ordine sortem,
Quod sibi nascenti proxima causa fuit;

25

Sic Venerem gradibus multis in gente repertam
Alterius voluit mensis habere locum;
Principiumque sui generis revolutaque quaerens
Saecula, cognatos venit ad usque deos.
Dardanon Electra nesciret Atlantide cretum,?
Scilicet Electran concubuisse lovi?eilai
Huius Erichthonius: Tros est generatus ab illo:
Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn.
Proximus Anchisen, cum quo commune parentis
Non dedignata est nomen habere Venus.
Hinc satus Aeneas, pietas spectata per ignes,
Sacra, patremque humeris altera sacra, tulit.

30

35

[ocr errors]

23. Duo duceret. 24. Duo melior. Sensit Un, pro var, lect. praetulit, quod Burm, elegantius videtur. - Multi etiam opt, ille. Septem etiam melior, tuos. Cf. 57. 26. Pleriq. vet, nascenti, quod Hs rec., alii nascendi. 27. E melior, Hs rec, repertam, ceteri receptam. 29. Un, revoluta requirens. Virg, A. II, 101, Sed quid ego haec autem nequidquam ingrata revolvo, 31. Plurimi quis nescit, optim, quisque nesciret, quod Hs rec, — Quat, cretum, quod Hs rec, cet, natum, Post cretum interrogationis signum posui, et scilicet c. seqq. iunxi, quum antea c. prioribus coniunctum esset. Illa partic, illis praeponitur, ad quae attentos faciat lectores. Cf. I, 29. II, 241. IV, 626 `· Virg. G. 111, 35, Assaraci proles, demissaeque ab Love gentis Nomina, Trosque parens. 32. Un. Electran, quod Hs rec., ceteri Electram. 34. Dup melior. Assaracon, quod Hs rec., ceteri Assaracum, Hs item mav. Assaracosque. 35. Un. Protinus. — Duo melior. Anchisen, quod pro Anchises Hs, rec. Un. quocum, Ap. Homer, II, XX, 208, ipse Aeneas: Αὐτὰρ ἐγὼν υἱὸς μεγαλήτορος Αγχίσαο Εὔχομαι έκγε γάμεν, μήτηρ δέ μοί ἐστ' Αφροδίτη. 37. Un. mel. Hoc, quod sive Huic Hs mav. Cf. I, 527. Virg. A. lll, 148. Phrygi Penates, quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis Extuleram. >>

« ForrigeFortsæt »