Billeder på siden
PDF
ePub

150

Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus, Qui melius per ver incipiendus erat? Omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, Et nova de gravido palmite gemma tumet, Et modo formatis operitur frondibus arbos, Prodit et in summum seminis herba solum, 155 Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent, Ludit et in pratis luxuriatque pecus. Tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo, Et luteum celsa sub trabe fingit opus. Tum patitur cultus ager, et renovatur aratro. Haec anni novitas iure vocanda fuit. Quaesieram multis: non multis ille moratus, Contulit in versus sic sua verba duos:

160

Bruma novi prima est, veterisque novissima solis: Principium capiunt Phoebus et annus idem. 165 Post ea mirabar, cur non sine litibus esset Prima dies. Causam percipe, Ianus ait. Tempora commisi nascentia rebus agendis, Totus ab auspicio ne foret annus iners. Quisque suas artes ob idem delibat agendo, Nec plus quam solitum testificatur opus.

170

153. Codd. pler, oper. frond, quod ego servavi. Novem amicitur vitibus, quod Hs et Burm. rec. quatuor amicitur frondibus, — Alii arbor, nostr. ex melior. Hs rec. 154. Un, graminis. 155. Duo complent, un, miscent. 158. Multi fingit, quod Hs rec, alii figit aut nectii, Quid verum sit, difficile est dictu. 159. Duo arando. Hs mav. 165. Hs mav. scitabar.

Tunc cultum patietur ager renovatus aratro. 169. Multi ibidem, alii ob id, obide, inibi, un, obiter. Hs mav, obit et aut obiter, quod Burm. praefert, mavult tamen partes obiter. Un. enim habet partes. Un, praelibat. — Colum, R. R. XI, 2, 98. Ipsis Cal. Ian, auspicandi causa omne genus operis instaurant. Seneca Epist. 83 de se, Cal, Ian. quemadmodum legere, scribere, dicere aliquid, sic auspicabar in Virginem (aquam) desilire, Cf. Lipsius ad Tacit, A, IV, 36, 2.

Ad quoscumque voles, inquit, habere deos.

Mox ego: Cur, quamvis aliorum numina placem,
Iane, tibi primo tura merumque fero?
Ut per me possis aditum, qui limina servo,

At cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis,

Et damus alternas accipimusque preces?

175

Tum deus incumbens baculo, quem dextra gerebat,
Omina principiis, inquit, inesse solent.

Ad primam vocem timidas advertitis aures,

Et primum visam consulit augur avem.

180

Templa patent auresque deûm, nec lingua caducas
Concipit ulla preces, dictaque pondus habent,

Desierat Ianus: nec longa silentia feci,

Quid vult palma sibi rugosaque carica, dixi,

Sed tetigi. verbis ultima 'verba meis:

Et data sub niveo candida mella cado?

Omen, ait, causa est, ut res sapor ille sequatur,
Et peragat coeptum dulcis ut annus iter.

185

172. Alii multi primum; nostr, e melior, rec. Hs. Pro merumq. un, přecemq. 173. Alii Ut possis aditum per me, ut ante Hs. 174. Codd. fere omnes id, quod ego recepi. Un, optim, velim prorsus, quod Hs rec., un, velis. Qui prorsus receperunt, aut cum velim, aut cum hobere coniungunt commate hic illicve posito. 175. Un. Aut cur. 177. Pro quem Hs mav. quod. - Potior es gerebat, quod Hs rec, alii multi tenebat, duo regebat, 178. Alii Omnia, 179. Un. opt. 'primas voces. · Alii advertimus, alii convertitis. Hs mav, adverteris vel adverti180. Codd. omnes id quod recepi; un, tantum visam primum, quod Hs rec. 182. Un. Accipit. Edd. quaed, illa. 183. Ianus, Ita leg, omnes codd. praeter unum, qui paucis leg., quod Hs et Burm, recep. Pro feci quat. cepi. 185. Martial, XIII, 27. Aurea porrigitur Iani caryota Calendis. 186. Alii condita, un. liquida. Cf. III, 762. Pro cado, quod ego recepi, duo opt. et alii nonnulli favo, quod Hs rec., etsi, ubi favus dicatur niveus, nescio, quum alibi potius flavus, candidus aut tener nominetur, 188. Un, pergat,

mur.

190

Dulcia cur dentur, video: stipis adiice causam,

Pars mihi de festo ne labet ulla tuo.

Risit, et, O quam te fallunt tua saecula, dixit,
Qui stipe mel sumpta dulcius esse putes!

Vix ego Saturno quemquam regnante videbam,
Cuius non animo dulcia lucra forent.

195 Tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi; Vix ultra, quo iam progrediatur, habet.

200

Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,
Dum populus pauper, dum nova Roma fuit,
Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,

Et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,

Inque Iovis dextra fictile fulmen erat.

Frondibus ornabant, quae nunc Capitolia gemmis,
Pascebatque suas ipse senator oves;

205 Nec pudor in stipula placidam cepisse quietem,
Et fenum capiti supposuisse fuit.

[ocr errors]

189. Sueton. Calig. 42. Edixit et strenas ineunte anno se recepturum stetitque in vestibulo aedium Cal. Ianuariis ad captandas stipes, quas plenis ante eum manibus ac sinu omnis turba fundebat. 192. Al. putas; sex nostr. leg. quod Hs rec. 196. Un. Vix summum. Codd, fere omnes qua, quatuor quo, quod Ciof, et Hs pracf. 199. Cf. III, 183. 200, Octo alga, tres herba, Cf. V, 519. 201. Quinq. exigua. Un. captus, alius tectus, quod Hs placet. 202. Pro Iovis Hs mav. dei, cuius alterum illud Iovis glossema sit. Iuvenal, Sat. II, 115. Hanc rebus Latiis curam praestare solebat Fictilis et nullo violatus Iuppiter auro, Senec, Cons, Helv. 10. Num maiores nostri, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum, quibus terra cubile erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum gemmis nitebant? Itaque tunc per fictiles deos religiose iurabatur, 205. Tres captare, un, accepisse, alius sumpsisse. 206, Alii Nec, f. Quot codd. hoc illud habe. ant, non dicitur. Fenum an foenum scribendum sit, docti dissentiunt, Pro fuit quinq, suo,

Iura dabat populis posito modo consul aratro,
Et levis argenti lámina crimen erat.
At postquam Fortuna loci caput extulit huius,
Et tetigit summos vertice Roma deos;
Creverunt et opes, et opum furiosa cupido,
Et, quum possideant plurima, plura volunt.
Quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant:
Atque ipsae vitiis sunt alimenta vices,

210

Sic, quibus intumuit suffusa venter ab unda,
Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.

215

In pretio pretium nunc est; dat census honores,
Census amicitias; pauper ubique iacet.

Tu tamen, auspicium cur sit stipis utile, quaeris,
Curque iuvent nostras aera vetusta manus.
Aera dabant olim; melius nunc omen in auro est,
Victaque concedit prisca moneta novae.

220

Nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,
Aurca; maiestas convenit ista deo.

[ocr errors]

207. Multi populo. Octo misso modo, un, ex opt.' miṣsus. - Alii praetor ar., septem etiam opt. consul ar,, quod Hs rec. 209. Alii loco c, ext. alto. 210. Alii summo; nostr, ex melior, rec, Hs. 211. Sex libido, Iuvenal, XIV, 139. Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit, Sall, Cat. 11. Avaritia semper infinita, insatiabilis, neque copia neque inopia minuitur, 212. E sex opt. codd. Hs 20lunt; alii petunt, un, rogant, Casp, Barth, leg. Et, quo poss, pluria, plura petunt, 213. Un, tentant, Claudian, de b. Gild, 162, quodcumque profunda Traxit avaritia, luxu peiore refundit. 217. Un, dant. 218. Horat. Epist. I, 6, 36. Scilicet uxorem cum dote, fidemque, et amicos, Et genus, et formam regina pecunia donat. 219. Plurimi codd, et edd, cur, quod ego recepi. Hs c. aliis si sit, ipse tamen vult si cur stipis. Cf. II, 57, 284. III, 765. IV, 878, V, 1.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

2

225 Laudamus veteres, sed nostris utimur annis;

230

Mos tamen est aeque dignus uterque coli.
Finierat monitus; placidis ita rursus, ut ante,
Clavigerum verbis alloquor ipse deum:
Multa quidem didici: sed cur navalis in aere
Altera signata est, altera forma biceps?
Noscere me duplici posses in imagine, dixit,

Ni vetus ipsa dies extenuaret opus.

Causa ratis superest: Tuscum rate venit in amnem
Ante pererrato falcifer orbe deus.

235 Hac ego Saturnum memini tellure receptum ;
Coelitibus regnis ab love pulsus erat.

240

Inde diu genti mansit Saturnia nomen:
Dicta quoque est Latium terra, latente deo.
At bona posteritas puppim servavit in aere,
Hospitis adventum testificata dei.

!

Ipse solum colui, cuius placidissima laevum

Radit arenosi Tibridis unda latus.

Hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat,
Tantaque res paucis pascua bubus erat.

245 Arx mea collis erat, quem cultrix nomine nostro Nuncupat haec aetas, Ianiculumque vocat.

attenuasset.

227. Quinq. monitis. 228. Duo dictis. 230. Duo formaia est. Is mav, signato. 231. Multi ut imag. Hoc praefert Heinz. 1. c. et post leg. Si vetus. 232. Alii extenuasset: nostr. ex melior, rec. Hs. un. 236. Alii a Iove, e melior, ab rec. Hs. 238. Quinq. Dicta fuit L. 239. Multi formarit; ex septem optim, nostr. Hs rec. 241. Multi coluit, 242. Quat, rasit. 243. Multi tunc ardua ș.; octo melior, nostr. habent, quod Hs. rec. 244. Alii bobus erant ; e melior, nostr. rec. Hs. Tibull, II, 5, 25. Tunc pascebant herbosa Palația vaccae, Et stabant humiles in Iovis arce casae. Cf. V, 639. 245. Ita ex aliquot melior, leg. Neap. et Hs. ; alii Arx mea est collis,

alii in ea, alii est colli, alii quam. Hs mav. Arx mea collis is est, quem

Pro cultrix codd, fere omnes vulgus, pro quo Hs e tribus rec, cultrix.

« ForrigeFortsæt »