Billeder på siden
PDF
ePub

Ne noceat, quod amo! neque enim tibi, Bacche, nocebat,
Quod flammas nobis fassus es ipse tuas ;

Nec, quod nos uris, mirum facis; ortus in igne
Diceris, et patria raptus ab igne manu.

505 Illa ego sum, cui tu solitus promittere coelum.
Hei mihi, pro coelo qualia dona fero!
Dixerat: audibat iamdudum verba querentis
Liber ut a tergo forte secutus erat.

510

9

Occupat amplexu, lacrimasque per oscula siccat:
Et, Pariter coeli summa petamus, ait.

Tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes;
Iam tibi mutatae Libera nomen erit;

Sintque tuae tecum faciam monumenta coronae,
Vulcanus Veneri quam dedit, illa tibi.

Un. nocebit. 502. Un. Qui fl.

501. Un. neque enim hoc tibi. 504, De Bacchi origine Noster M. 111, 260 sq. Apollod. III, 4, 3. Ζεὺς παραγίνεται εἰς τὸν θάλαμον τῆς Σεμέλης, ἀστραπαῖς ὁμοῦ καὶ βρονταῖς, καὶ κεραυνὸν ἵησιν. Σεμέλης δὲ διὰ τὸν φόβον ἐκλιπούσης, ἑξαμηνιαῖον βρέφος ἐκ τοῦ πυρὸς ἁρπάσας, ¿vėppaye to ung. 506. Quatuor opt. Ei mihi, Duo damna, 507. Quinq, opt, audibat, ceteri audierat. Cf. IV, 795. 509. Un, amplexum. 511. Duo sumis, un, sume, quod Hs rec., ego servavi ceter. omn, lect. 512, Sex Iam, quod Hs rec., ceteri Nam, Deam Liberam candem esse, quam Ariadnen, nemo nisi Ovidius auctor est, Contra Cicero Verr. IV, 48. Rapta est Libera, quam eandem Proserpinam vocant, ex Ennensium nemore. Haec Libera etiam alibi. Liv. XXXIII, 25. Ex argento mulctatitio tria signa aenea Cereri, Liberoque et Liberae posuerunt. Tacit. An II, 49. Aedem dedicavit Libero, Liberaeque et Cereri iuxta Circum Maximum. 513. Cf. ad 459. 514. Un. Neptunus Thetidi, Ex uno Burm. rec. mihi, ceteri omnes tibi, quod servavi. Cf. Bacch. de Mezir, Comment. sur les Epitres d'Ovide T. II, p. 110. Consentiunt mécum, Schol, graec. Arati, Germanicus, Hyginus et Eratosthen, Catast. 5, qui hace refert: Aióvvơos tòv tñs ’Agiádvns στέφανον εἰς τὰ ἄστρα ἔθηκεν, ᾧ πρώτῳ ἡ νύμφη ἐστεφανώ σατο παρὰ Ὡρῶν λαβοῦσα καὶ ̓Αφροδίτης· ἔχει δὲ ἀστέρας ὁ στέφανος ἐννέα.

Dicta facit, gemmasque novem transformat in ignes, 515
Aurea per stellas nunc micat illa novem.

Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes,
Purpureum rapido qui vehit axe diem;
Altera gramineo spectabis Equiria campo,
Quem Tiberis curvis in latus urget aquis,
Qui tamen eiecta si forte tenebitur unda,
Coelius accipiat pulverulentus equos,

520

Idibus est Annae festum geniale Perennae,
Haud procul a ripis, advena Tibri, tuis.
Plebs venit, ac virides passim disiecta per herbas 525
Potat, et accumbit cum pare quisque sua,

Sub love pars durat: pauci tentoria ponunt:
Sunt, quibus e ramis frondea facta casa est:

[ocr errors]

515. Un, Mars signat in ignes. Noster M. Vill, 177. Liber, ut perenni Sidere clara foret, sumptam de fronte coronam Immittit coelo. Tenues volat illa per auras, Dumque volat, gemmae subitos vertuntur in ignes. 517. Multi etiam opt, totidem quum deseret vel deserit, alii totidemq, emiserit, quidam quum demserit, alii quot demserit, tres opt. dimiserit, alii melior, demiserit, unus totidemque remiserit, alius opt, totidem dimerserit; hinc fecit Hs et rec, nostram lect. 518. Un, Purpureo rapidum. - Un. qui movet. 519. Altera cf. II, 857. Horat. A, P. 162. Imberbus iuvenis Gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi. Cf. I, 241. 521. Un, erepta, Burm, addit, an erecta vel adiecta? - Un, movebitur. Ut tum, quum Horat, scripsit Od. I, 2, 13. Vidimus flavum Tiberim, retortis Litore Etrusco violenter undis, Ire disiectum monumenta regis, Templaque Vestae, Festus: Martialis campus in Coelio monte dicitur, quod in eo Equiria solebant fieri, quando aquae Tiberis campum Martium occupassent. 522. Meliores accipiat, quod Hs rec, pro ceter, lect, accipiet. 523. Cf. ad 58. 524. Martial. Epigr. IV,64, 16. Virgineo canore (ita Hs vulg. cruore) gaudet Annae pomiferum nemus Perennae. Cf.675. 525. Un. disiuncta, alius dissecta, alius digesta, alius indigesta, 526. Hs mav. accumbunt, — Duo quaeque suo. 527. Un, durant. —Un. tendunt, alius figunt. Cf. II, 299. 528. Hs ex ingenio leg. et rec, ramo, pro lect. omn. codd, ramis, ut ambiguitas sermonis vitetur; ego alteram reduxi,

--

t

530

Pars ibi pro rigidis calamos statuere columnis,
Desuper extentas imposuere togas.

Sole tamen vinoque calent, annosque precantur,
Quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.
Invenies illic, qui Nestoris ebibat annos:
Quae sit per calices facta Sibylla suos.
535 Illic et cantant, quidquid didicere theatris,
Et iactant faciles ad sua verba manus :
Et ducunt posito duras cratere choreas,

3

Cultaque diffusis saltat amica comis.

Quum redeunt, titubant, et sunt spectacula vulgo, 540 Et fortunatos obvia turba vocat.

Occurri nuper. Visa est mihi digna relatu

Pompa: senem potum pota trahebat anus.

[ocr errors]

529. Meliores ibi, quod reduxi, ceteri sibi, IIs ex ing, rec, ubi. Idem postea mav. Phrygiis calam. 530. Nonn, extensas, 532, Eplerisq. Hs rec, sumant, ceteri şumunt, un, sumas. Ad numerum annorum, quos precantur, cyathos bibunt, Horat. Od. III, 8, 13. Sume, Maecenas, cyathos amici Sospitis centum, ad quem locum Schol, verbo (centum) usus est convivarum centum cyathos clamantium. 533. Nestor trisaeclisenex, ut ait Naevius; Horat. Od. 11, 9, 13. ter' aevo functus. Homer, Od. 111, 245. τρὶς γὰρ δή μίν (Νέστορα) φασιν ἀνάξασθαι γένει ἀνδρῶν· 534. Un, pieta; hinc Hs coni, Cui sit - victa, Femina per calices senex facta Sibylla vocatur, quam IV, 875 vivacem appellat. Ipsa Sibylla Cumaea de se ap. nostr. M. XIV, 144. iam mihi saecula septem Acta vides; superest, numeros ut pulveris aequem, tercentum messes, tercentum musta videri, Noster, Ep. ex Pont. 11, 8, 41. Sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos Vivant. 537. Multi longas, alii laetas, lentas, iunctas, Virg. G. I, 346. Omnis quam (hostiam) chorus et socii comitentur ovantes, Et Cereri torta redimitus tempora quercu Det motus incompositos et carmina dicat. 538. Unus Multaque, quod Hs rec., ego ceteror, lect. servavi. - Duo cantat, 539. Duo optimi vulgo, quod Hs rec., ceteri vulgi. 540. Unus ex opt. vocant, quod Hs rec,, ce、 teri vocat, quod servavi. 541. Duo ex optim, Occurri, quod Hs rec. pro ceter, lect. Occurrit. Idem censet post hoc distichon monachos quaed, lasciviora resecuisse, quum addita verba Visa → longiorem narrationem promittant.

Quae tamen haec Dea sit, quoniam rumoribus errat

Fabula proposito nulla tacenda meo.

Arserat Aeneae Dido miserabilis igne:

Arserat exstructis in sua fata rogis:

Compositusque cinis, tumulique in marmore carmen
Hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
Praebuit Aeneas et causam mortis et ensem:

Ipsa sua Dido concidit usa manu.

545

550

Protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,
Et potitur capta Maurus Iarba domo;

Seque memor spretum, Thalamis tamen, inquit, Elissae
En ego, quem toties reppulit illa, fruor!

Diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim 555
Amisso dubiae rege vagantur apes.

Tertia nudandas acceperat area messes,
Inque cavos ierant tertia musta lacus;

[ocr errors]

543. Sex errant, quod Hs rec., ego c. Gier. servavi ceter, lect. Cf. I, 468. Un, sermonibus. 544. Duodec, tacenda, quod Hs. rec., ceteri tegenda, un, timenda, alius regenda. Quam noster sequitur fabulam, eam copiosius persecutus est Silius Ital. VIII, 28–201. De Didonis morte Virg. A. IV, 630. ubi 645, altos Conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium. 546. Quid, instructis, alii exstinctis. Hs mav. et structis. 547. Alii ignis Un. titulique, 550. Un, icta. 551. Silius Vlll, 54. Despectus taedae regnis se imponit Iarbas, Et tepido fugit Anna rogo. 552. Alii Hiarba. 554. Scripsi reppuli, ut alias rettuli, relliquiae, relligio, ut brevis syllaba longa fiat, consentiens cum Grammaticor, vett. effatis. Cf. Schneider Elementarlehre B. 11, p. 584. 555. Virg. G. IV, 212. Rege incolumi mens omnibus (apibus) una est; Amisso rupere fidem — et crates solvere favorum. Olim, ut ap. Horat. Scrm. I, 1, 25, ut pueris olim dant crustula blandi Doctores, elementa velint ut discere prima. 557. Plurimi nudatas, un. mandatas; ex duob, melior, Hs rec, nudandas. Noster M. XIV, 146. superest Ter centum messes, tercentum musta videri. Silius VIII, 61. dum flavas bis tondet messor aristas. 558. Quat, Inque cavo steterant lacu; duo Inque

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

lacu; un, inerant,

[ocr errors]

560

Pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit
Moenia germanae iusta dat ante suae.
Mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae,
Vertice libatas accipiuntque comas;

Terque, Vale, dixit: cineres ter ad ora relatos
Pressit, et est illis visa subesse soror.

565 Nacta ratem comitemque fugae pede labitur aequo,
Moenia respiciens, dulce sororis opus.
Fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae
Insula, quam Libyci verberat unda freti.
Hanc petit hospitio regis confisa vetusto;
Hospes opum dives rex ibi Battus erat.
Qui postquam didicit casus utriusque sororis,
Haec, inquit, tellus quantulacumque tua est.

50

[ocr errors]

560, Tres busta, quat, rota, duo iura, un, exta. Duo dat Anna suae. Cf. V, 452, 561, Horat. Od. 11, 6, 22. Ibi tu calentem Debita sparges lacrima favillam Vatis amici, Homer, Il, XXIII, 170. de Patrocli rogo, ἐν δ ̓ ἐτίπει (Achilles) μέλιτος καὶ ἀλείφατος ἀμφιφοpñas. Seneca Hippol. 1181. Placemus umbras! Capitis exuvias cape Laceraeque frontis accipe abscissam comam, Noster. Her. XI, 115. Non mihi te licuit lacrimis perfundere iustis, In tua non tonsas ferre sepulcra comas. 564. Scripti fere omnes illi, un, illa, pauci illis, quam vulg. lect. Hs servavit, etsi mav, et his illi visa. 565. E sex libr. Hs rec, comitemque, ceteri comitesque. Burm. coni, f. perlabitur, tutius tamen putat nihil mutare. Navis pedem sive pedes intelligit Noster, ut Catull. IV, 20, sive utrumque Iuppiter Simul secundus incidisset in pedem. Cic. Att. XVI, 6. Utrumque sinum pedibus aequis transmisimus. 567. Scaliger leg. Melitae Cosura. Cod. un. opt. Melitae Cosyre. Un. Cyrenae, Nihil mutat Hs. Diod. Sic. V, 12. Mɛλirn Powízov ἄποικος ἔχει τοὺς κατοικοῦντας ταῖς οὐσίαις εὐδαίμονας. Senec. Cons. Helv. 6. asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum et Cosyram pete. 568, Noster Trist. I, 4, 8. et pictos verberat unda deos. Priscian. Perieg. 422. Hoc (aequor) Ephyren contra Zephyrus, sed verberat. illud Eurus. 569. Silius VIII, 57. Annam devertentem facit ad Battum, qui Cyrenen molli tum forte fovebat Imperio,

« ForrigeFortsæt »