Billeder på siden
PDF
ePub

Nec Deus hunc mensa, Dea nec dignata cubili est.

parentes non arriseré; hunc, nec Deus ad mensam, nec Dea in lectum, excipere dignata est.

conj. qui non risere parenti, Nec Deus hos m.-63. est abest a nonnullis. cubile est duo, ex cubilest.

NOTE

erit sensus: Cui puero parentes non arrisere, hunc nec Deus, &c. Qui quidem sensus ut constet magis, hæc superiora verba, risu cognoscere matrem, de risu matris, non de pueri risu accipio: cum Erythræo et Bembo. Solent enim parentes ante ceteros a liberis agnosci ex blandiore risu, et est in liberis omen ingenii bonæque indolis, ex illo risu citissime parentes agnoscere. Quare poëta puerum invitat, ut ex risu cito parentes agnoscat. Parentes] Qui legunt cum Servio, Cui, nihil hic habent negotii: et, parentes, nominativo plurali, intelligunt. Qui vero cum Quintiliano legunt, Qui, 1. vel parentes esse volunt in vocativo: o parentes: ita Politianus, Miscell. 89. II. Vel in accusativo: pro, qui non risere ad parentes: ita Jos. Scaliger, in Catull. 62. 208. quomodo Plautus in Capt. 11. 1. 21. Quasi muti silent, neque me rident: pro, mihi arrident. Servium sequor, quia figura Quintiliani durior hoc loco videtur.

non sint futuri. Constat enim ex Seneca Ep. 110. ex Plin. l. 11. 7. veteres hominibus singulis Genium et Junonem, tutelares Deos, ab ipso ortu attribuisse. Sed constat etiam apud eruditos omnes, Genium solis masculis, Junonem solis fœminis fuisse attributam: atque ita uni eidemque Pollionis filio Genius et Juno non conveniunt. Minime autem constat id, quod hoc loco Philargyrius commentatur: nempe pueris nobilibus editis, in atrio Junoni Lucinæ lectum sterni solitum, et mensam Herculi; sive juxta alios, Genio. Refert quidem Politianus duplicem Varronis locum: quorum alter docet, initiari pueros Educa, Potina, et Cuba; divis edendi, potandi, et cubandi: alter docet, natus si erat sublatus, Diis conjugalibus, Pilumno et Picumno, in ædibus lectum sterni. At ex iis locis nihil erui potest; nisi quod mensa Deabus, lectus Diis poneretur: cum Virgilius contra, mensam Deo, lectum Dea attribuat. Quare ego duplici modo nodum solvo. 1. Per mensam, educationem et nutritionem pueri intelligo, cui rei fatentur omnes præfuisse Genium; per cubile, conjugium intelligo, cui constat præfuisse Junonem. Atque ita sensus erit: Hunc puerum Genius ali non permittet, nec per cibum incrementa capere; aut si permiserit, certe non permittet Juno ad felices nuptias pervenire. 11. Sic præterea commode potest explicari. Si non agnoscas matrem risu, infelix eris, neque ad illam poteris Deorum vitam et consortium pervenire, quod prius tibi promiseram, versu 15. Illa autem Deorum vita, sive apotheosis, gemino capite præciVirg.

63 Nec Deus hunc, &c.] Certe comminatio est imminentis puero calamitatis: si matrem risu non agnoscat. Quæ autem sit illa calamitas, dubium est. 1. Servius explicat de Vulcano, cui puer similis sit futurus: Vulcanus vero, cum ei nascenti parentes Jupiter et Juno propter deformitatem non arrisissent, ab iis in Lemnum insulam dejectus est: quo ex casu claudus factus, deinceps, nec a Jove ad mensam Deorum; nec a Minerva in maritum admissus est. Obstat tamen Servio Homerus, qui Vulcano dat locum in cœlesti convivio, Iliad. 1. 595. II. Politianus, Miscell. 89. explicat de Genio et Junone, qui puero propitii Delph, et Var. Clas.

F

pue continebatur: convictu Jovis, et Deæ alicujus conjugio. Sic apud Horatium l. IV. Od. 8. Herculis divinitas inde statuitur, quod, Jovis interest Optatis epulis impiger Hercules. Idemque, ut notum est, Heben juventutis Deam accepit in conjugem. Sic et Virgilius Ge. 1. 31. immortalita

tem, quam promittit Augusto, ita exprimit: Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis. Eo itaque recident Virgilii minæ in puerum: Non frueris Deorum vitâ, quia te nec Jupiter admittet ad mensam, nec Dea ulla in cubile.

ECLOGA V.

DAPHNIS.

ARGUMENTUM.

PASTORES duo funebres ac divinos honores amico Daphnidi exhibent: Mopsus illius epitaphium; Menalcas apotheosim canit. Quis autem sit ille Daphnis ambiguum est. I. Aliqui pastorem esse putant Siculum, de quo Diodor. lib. 4. Mercurii filium, natum laureo in nemore, unde nomen habuerit a davis laurea: peritum illum quidem musices; et Bucolici carminis apud Siculos inventorem. Qui cum amaretur a Nympha, eique datam fidem fefellisset, ob amorem filiæ Regis; oculis in pœnam captus, carminis argumentum deinde pastoribus fuit. Nec sane vero absimile Virgilium, qui toties in Bucolicis rerum Sicularum meminit, juvenis illius laudes esse prosecutum: exemplo Theocriti, qui videtur ejus in memoriam scripsisse Idyllium primum. II. Alii Pollionis filium esse conjiciunt: cujus genethliacon Ecloga superiore, hic mors immatura celebretur. At si inter ipsa, ut volunt, obiit primordia: quomodo curru subjungere tigres instituit, et thiasos inducere Baccho? III. Sentit Vives a Virgilio, quanquam inscio et imprudente, mortuum atque redivivum Christum esse laudatum. Sed pius magis, quam verus ille sensus est. IV. Pierius vult esse Quintilium Cremonensem Virgilii atque Horatii familiarem. At ejus obitus hac Ecloga posterior est, annis circiter quindecim: caditque in

an. U. C. 730. ut patet ex Euseb. Chron. V. Alii de Quintilio Varo interpretantur, illo, qui in Germania cæsus est an. U. C. 762. post obitum ipsius Virgilii, 27. Quam scite, ipsi viderint. VI. Jul. Scaliger Poët. 1. 1. 4. suspicatur Flaccum esse quemdam, ipsius Virgilii fratrem: idque alii probant hoc incerti auctoris veteri disticho: Tristia fata tui dum fles in Daphnide Flacci, Docte Maro, fratrem Diis immortaliðus æquas. Non putem tamen a modestissimo poëta tam superbe defletum fratrem fuisse, obscurum hominem ac semipaganum; nec fidem habeo versiculis incertis. VII. Melius Jos. Scaliger in Euseb. Chron. p. 143. et alii, de cæde et apotheosi Julii Cæsaris rem explicant. Quam commode, constabit ex notis.

Scripta est, forte quibusdam ludis, aut sacrificiis, in honorem Julii celebratis. Quo præcise tempore, non liquet. Certe post secundam ac tertiam Eclogam: siquidem extremis hujus versibus mentio fit secundæ et tertiæ.

MENALCAS, MOPSUS.

Men. CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, Tu calamos inflare leves, ego dicere versus,

Hic corylis mixtas inter considimus ulmos?

Mop. Tu major; tibi me est æquum parere, Menalca: Sive sub incertas Zephyris mutantibus umbras,

5

MEN. Mopse, siquidem una sumus; periti uterque, tu fistula canere, ego canere versus: cur nondum hic procubuimus, inter ulmos mixtas corylis? MOP. Tu natu major, justum est ut tibi obediam, o Menalca: seu subimus umbracula fluctuantia

1. consedimus Pierii Oblongus.-3. considimus Heins. e Gud. Mentel. pr. a m. sec. Mentel. sec. a m. pr. prætulit, utpote in poëta. consedimus vulgo. inter consedimus agros Menag. prior.-4. tibi me æquum est Leid. et Rottend. alter. ―5. Zephyris mutantibus; hoc ab Heinsio e binis Moret. alt. Rottend. cum Voss.

NOTE

4 Tu major] Ambo tamen juniores. Sic enim deinde v. 19. Mopsus ad Menalcam: sed tu desine plura, puer.

Et vicissim Menalcas ad Mopsum v. 49. Fortunate puer, tu nunc.

5 Zephyris] Zephyrus, ventus flans

Sive antro potius succedimus; aspice, ut antrum
Sylvestris raris sparsit labrusca racemis.

Men. Montibus in nostris solus tibi certet Amyntas.
Mop. Quid, si idem certet Phœbum superare canendo?
Men. Incipe, Mopse, prior: si quos aut Phyllidis ignes,
Aut Alconis habes laudes, aut jurgia Codri.
Incipe; pascentes servabit Tityrus hædos.

Mop. Immo hæc, in viridi nuper quæ cortice fagi

11

ventis agitantibus, seu potius cavernam. Vide quomodo vitis agrestis prætexit ca vernam uvis raris. MEN. Amyntas unus tecum potest contendere in montibus nostris. MoP. Quid mirum, cum ipse contendat vincere Phœbum cantu? MEN. Mopse, incipe primus: si habes, aut aliquos amores Phyllidis, aut laudes Alconis, aut rixas Codri. Incipe, Tityrus custodiet hædos pascentes. Mor. Meditabor po

alt. commendatum, accedente Franciano et fragm. Antwerp., cum præterea alter Mentel. a m. pr. et pr. Voss. nutantibus haberent, reposuit Burm. Vulgo ubique motantibus: quod equidem haud deseruissem. Etiam Ecl. v1, 28 rigidas motare cacumina quercus. Nunc cum alterum et ipsum locum tueri possit, retinetur illud, ne iterum variet vulgata lectio.-6. antra Parrhas. subsedimus Zulich.-7. paucis Leid. e glossa. variis conj. J. Schrader. Opposita sunt: rarum-continuum.-8. certat antiquiores fere omnes cum Arnsiano Messio, v. Pier. et Heins., quod equidem præferam. Accommodatius etiam sic vs. sq. sententiæ dictum. E nostris idem habet Goth. sec., sicque Edd. Aldd. et hinc aliæ. certet tamen præsidium habet in Oblongo Pierii, tum in multis aliis. In edd. præivit Flor. ex emend. Angelii: tum Fabric. solum tibi certet Franc.-9. certet Phabum; hoc ordine plures Pier. et Heins., et inter edd. Ald. tert. et hinc aliæ. Alii Phœbum certet.-11. ut Leid. Mentel.-13. Immo

NOTE

ab occasu æquinoctiali: dictus quasi Fanpopos vitam ferens. Latinis Favonius. Hic est genitalis mundi spiritus, a fovendo dictus: inquit Plinius, lib. XVI. 25. sive ut habent quidam codices, a facendo.

7 Labrusca] Vitis sylvestris: sic dicta, vel quia circa macerias et septa, in terræ marginibus et labris nascitur; vel quia sapore acerbo labra lædit. De Amynta. Ecl. 11. 35. De Phobo. Ecl. III. 62.

10 Phyllidis ignes] Phyllis Lycurgi Thraciæ regis filia: quæ Demophoonta Thesei regis Atheniensis ex Phædra filium amavit; excepitque e Trojano bello redeuntem. Is cum Athenas ad componenda regni negotia reversus, illic longiores contra fidem datam traheret moras; Phyllis spretam se

rata, amoris impatientia vitam laqueo finivit, et in arborem amygdalum foliis carentem est conversa. Reversus deinde Demophoon cum arborem amplexus esset, illa sponsi adventum veluti sentiens emisit folia: unde folią quæ ante Téraλa dicebantur, ab ejus nomine dicta sunt φύλλα.

11 Alconis] Alcon celebris sagittarius Cretensis: qui in serpentem Phaleri filii sui corpori circumplicatum tam industrie sagittam direxit, ut eam in serpente defigeret, nec filium tangeret. Jurgia Codri] Codrus rex Atheniensium fuit: qui bello adversus Laconas, ut ait Servius; aut Dorienses, ut Justinus; aut Thraces, ut Plutarchus: cum ab oraculo responsum esset, eum populum victorem fore, cujus rex periisset; atque adeo

Carmina descripsi, et modulans alterna notavi
Experiar: tu deinde jubeto certet Amyntas.
Men. Lenta salix quantum pallenti cedit olivæ,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis:
Judicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.

Mop. Sed tu desine plura, puer; successimus antro.
Extinctum Nymphæ crudeli funere Daphnim
Flebant: vos coryli testes et flumina Nymphis:
Cum, complexa sui corpus miserabile nati,
Atque Deos atque astra vocat crudelia mater.

15

20

tius illa carmina, quæ nuper scripsi in cortice fagi, et per vices canens insculpsi: tu postea fac ut contendat Amyntas. MEN. Quanto salix flexilis inferior est oliva, quanto parva saliunca rubentibus rosis; tanto tibi inferior est Amyntas, mea quidem sententia. Mor. At tu, puer, omitte plura loqui, ingressi sumus in antrum. Nympha lugebant Daphnim, defunctum fera morte: vos, o coryli et fluvii, testes fuistis Nympharum luctus: dum mater amplexa miserandum cadaver filii sui, et

etiam viridi Zulich. in viridi n. quæ in c. Parrhas. Heinsius adscripserat: in viridis-fagi.-14. destrixi Goth. pr. an destrinxi? Sed vitium est; sic idem Ecl. vi, 12 præstrixit: modulansque alterna Zulich. notavit vitium est Ald. 1527.-15. jubeto, ut certet A. Rom. Longob. Medic. Pier, cum quatuor Heins. et Lengnich. Omittitur tamen melius ut.-18. mihi Zulich. cedet tres ap. Burm. cum Goth. sec.-19. Tu sed d. Rottend. succedimus tres cum Goth. pr. -20. Daphnin. Etiam hic alii scripti et editi: at inf. Daphnin ad astra feremus. conf. ad 11, 26.-22. Est complexa unus Heins.-24. Nonnulli fragm. MoNOTE

edictum fuisset ab hostibus, ne quis regem Atheniensem læderet: ipse sumpto lignatoris habitu, jurgiis aliquos ex hostibus lacessivit, ab iisque occisus est: hostes re cognita sine prælio victi domum abierunt. Phyllis tamen, Alcon, et Codrus, fortasse hic pastoritia nomina sunt. Fuit et Codrus poëta, de quo Ecl. vII. 22.

14 Modulans alterna notavi] Ita ut modo canerem, modo quæ cantaveram, describerem in fagi cortice. De fago Ecl. 1. 1.

17 Puniceis] Puniceus; sive phaniceus color splendide rubet: quales fructus palma arboris non admodum sole incocti: unde spadicis et phanicei nomen est: inquit Gellius 1. 11. 26. σwádığ enim Dorice significat, avulsum e palma termitem cum fructu: et communiter, poîvi palma est et palmæ fructus. Saliunca]

Ex Plinio 1. xxI. 7. foliosa quidem est, sed brevis et quæ necti non possit: radici numerosa cohæret, herba verius quam flos. Vestibus interponi eam gratissimum. Alii Lavendulam esse putant; alii nardum Celticam.

20 Crudeli funere Daphnim] Aptum mihi videtur Julio Cæsari nomen: Lauream enim significat. At Cæsar, ex Suet. c. XLV. Calvitii sui deformitatem cum iniquissime ferret: ex omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus, non aliud, aut recepit, aut usurpavit libentius, quam jus laureæ coronæ perpetuo gestanda. Bene item, crudeli funere, Quia Cæsar medio in senatu, tribus et viginti pugionum ictibus occisus est, ducibus conjurationis Bruto et Cassio, ejusdem familiaribus, idibus Martiis. 23 Mater] Cerdanus transfert hunc affectum ad uxorem Julii Calpurniam,

« ForrigeFortsæt »