Billeder på siden
PDF
ePub

foliis inscripsit, et ai ai Flos habet inscriptum. Tum. 1. XIII. 397. Litera communis mediis, pueroque, viroque, Inscripta est foliis; hæc nominis, illa querelæ. Ajax porro et Hyacinthus, non reges, sed regum filii fuere: Ajax quidem Telamonis, Hyacinthus Amyclarum regis. Reges tamen vocat Virgilius, eo more, quo Laviniam et Ariadnen reginas alibi vocavit.

109 Et quisquis amores, aut,&c.] Non uni digni estis vitula pro præmio, sed etiam quicumque vobis similes ita

belle expriment affectus amantum : sive ejus qui felix in amore felicitati snæ diffidit, qualis Menalcas: Dulce sutis humor, &c. Quid prodest, si me ipse, &c. sive ejus qui amaritiem in amore experitur, qualis Damœtas: Triste lupus stabulis, &c. nobis Amaryllidis iræ.

111 Claudite jam, &c.] Allegoria est. Jam cantare desinite: satis enim aures nostræ cantu vestro delectatæ sunt, quemadmodum aquarum humore prata reficiuntur.

ECLOGA IV.

POLLIO.

ARGUMENTUM.

CONFECTO bello Perusino, de quo dictum est in argum. Ecl. 1. M. Antonius multis de causis infensus Octaviano, cum ingenti exercitu venerat in Italiam. Reconciliati tamen circa Brundusium: administris L. Cocceio communi amico; et ex parte Octaviani, Mæcenate; ex parte Antonii, Asinio Pollione, tum consule: ambo cum ovationis honore Romam ingressi sunt. Sed paucis post diebus: cum Sext. Pompeius, Magni filius, occupata Sicilia commeatum intercluderet; ideoque Roma fame premeretur: Octavianus et Antonius, lapidibus palam appetiti a populo, coacti sunt pacem cum Sext. Pompeio componere. composita ad Puteolos. Sublato igitur famis metu, cibariis in urbem confluentibus, civilibus bellis tanto post tempore extinctis, quædam aureæ species ætatis affulsit. Hæc autem omnia cum accidissent sub extremum Pollionis consulatum, et ipso Pollione administro, cui tunc temporis filius natus erat: huic Pollionis filio genethliacon Virgilius cecinit; ejusdemque, et temporum illorum in laudem de

Pax

torsit, quicquid in Cumanæ Sibyllæ libris, de Christi ortu, ejusque matre atque ætate legerat.

Scripta est anno Virgilii 31. ineunte: U. C. 714. exeunte; sub ipsum pacis Puteolanæ tempus: Coss. Domitio Calvino, et Asinio Pollione: paulo ante quam hi consules magistratum abdicarent; quod more illorum temporum fecerunt, ad paucos qui supererant ex illo anno dies: in gratiam L. Cornelii Balbi Gaditani, et P. Canidii, qui consules in annum reliquum appellati sunt.

NOTE

POLLIO] C. Asinius Pollio, a Julio Cæsare, paulo ante cædem, Hispania alteriori præfectus; post ejus cædem amicissimus fuit M. Antonio, ut ipse profitetur suis in epistolis, quæ extant apud Ciceronem. 1. x. Famil. In ejusdem Antonii partes cum duabus legionibus transiit, paulo ante triumviratum. Triumviratu instituto, et triumviris urbanos magistratus in quinquennium assignantibus: ipse in an. u. c. 714. Consul destinatus est: adnitente, ut credibile est, amico Antonio. Quo eodem tempore Fescenninis versibus ab Octaviano laceratus dicitur. Macrob. Saturn. 11. 4. Ei tunc in Gallia Cisalpina versanti videtur Virgilius innotuisse, et per enm commendatus esse Mæcenati: ut aditum haberet ad Octavianum, qui agrorum dividendorum in suos et Antonianos milites negotium unus in se susceperat.

Orto deinde Perusino

bello: L. Antonio, Marci fratri, suppetias tulit Pollio contra Octavianum. Appian. l. v. Civil. Sed victo Lucio, ipse tum Consul, diu retenta in potestate Marci Venetia, ejus in partes Domitium Enobarbum ejusque classem allexit. Velleius lib. II. Consecnta est pax Puteolana: statimque in Parthinos, Illyricam gentem, et Bruti olim Cassiique studiosissimam, auspiciis M. Antonii expeditionem duxit: triumphavitque anno sequente

715. Reliquam ætatem traduxit in Italia, et licet post enervatum amore Cleopatra Antonii animum, partibus ejus nunquam se miscuerit: ad bellum tamen Actiacum proficisci noluit cum Octaviano, propter notiora in se Antonii beneficia, ait Velleius l. II. Historiam scripsit bellorum civilium, item tragoedias: accusavit juvenis Catonem orator egregius, sed Ciceronis eloquentiæ infestissimus. Quintil. l. vIII. 1. et l. x. 12. fortasse ob memoriam M. Antonii, quem ille Philip. picis laceraverat. Vixit ferme ad extremum Augusti principatum, et an. u. c. 757. obiit octogenarius, ut colligitur ex Eusebii Chron.

Filium habuit nullum, Saloninum nomine, sed nepotem: qui certe, cum edita est hæc Ecloga, nondum ortus erat; quippe qui annis, post editam hanc Eclogam, 60. juvenis obiit, Tiberio progener destinatus, inquit Tacit. Annal. 11. 75.

Filius autem Pollionis dictus est C. Asinius Gallus, non Saloninus; diris deinde suppliciis a Tiberio Cæsare necatus anno u. c. 789. Ille igitur Pollionis Saloninus, qui a Servio dicitur inter ipsa primordia periisse; aut Servij commentum est, aut certe tunc, cum scripta est Ecloga, Saloninus dici non potuit: cum Salone a Pollione non captæ sint nisi anno editionem Eclogæ consequente. Vide Ecl. VIII. 13.

SICELIDES Musæ, paulo majora canamus ;
Non omnes arbusta juvant humilesque myricæ :
Si canimus sylvas, sylvæ sint consule dignæ.
Ultima Cumæi venit jam carminis ætas ;
Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo.

5

O Musa Siculæ, cantemus paulo grandiora: arbores et parvæ myricæ non pla cent omnibus. Si cantamus sylvas, sylva deceant consulem. Nunc attigimus extremum sæculum vaticinii Cumaa Sibyllæ! Magna series temporum oritur de

Verum est Ziels, Zikeλídes ex myrica. pupíkas Theocritus; at pionλéas brous.—3. sunt Goth.

1. Sicilides passim codd. Pier. et Burm. ZIKEλol.-2. humilesque genesta Pierii Medic. Homer. Il. I. 467 mediam corripit: μupíens sec. cum al., et sic Pierius in plerisque esse ait.-4. Cymæi plerique ap. Pier.tem

NOTE

1 Sicelides] A Græco nomine ZikeAls: a Latino enim Sicilia, esset Sicilides: absona vox, propter exiguitatem literæ i sæpius repetitæ. Eas invocat Musas, quia Theocritus Siculus, ex urbe Syracusis, bucolicorum princeps fuit. Unde et Syracosium versum dicit, pro bucolico Ecl. vi. 1. et Arethusam Siciliæ fontem invocat Ecl. x. 1.

2 Myrica] Myrica, frutex humilis : hanc alii Tamaricen vocant; alii Bruyam sylvestrem, de la Bruyère. De arbustis Ecl. 1. 40.

3 Sylvas] Per sylvas hic, et per sylvestrem musam Ecl. 1. 2. bucolica sive pastoritia carmina intelligit. Colius Rhodig. auctor est tamen, per sylvas consule dignas, allusum ad sylvarum curam: quæ minima erat provinciarum illarum, quæ consuli e magistratu abeunti mandabantur. Unde apud Suetonium legimus, optimates ex invidia conatos esse, ut ea Jul. Cæsari provincia committeretur, quasi minimi negotii; hunc vero contra perfecisse, ut sibi Gallia daretur.

4 Ultima] Vel postrema est; vel prima, et ab ætate nostra remotissima: utroque enim sensu dicitur ultimum. Hæc autem ætas, de qua hic Virgilius, postremu dici potest: quod

eam Sibylla quasi quinto loco constituerit, post alias quatuor per metalla designatas, auream, argenteam, æ ream, et ferream. Prima vero dici etiam potest: quod hæc eadem instauratio sit primæ ætatis aureæ, et eadem veluti ætas rediviva.

4 Cumai carminis] Sibyllini. Cumaam vero Sibyllam aliqui distinguunt a Cumana, ut altera Italica, altera Æolica sit. Cuma enim duæ percelebres, inter urbes alias ejusdem nominis aliæ in Eolide Asiæ; aliæ in Campania Italiæ. Utrumque tamen nomen confundi debet. De Sibyllarum nomine, numero, auctoritate, dicemus Æn. vi. 36. De Cumis, Æn. vi. 2.

5 Magnus ab integro, &c.] Saclorum pro sæculorum. Sæculum vulgo centum annorum spatium est; hic ætas et tempus indefinite. Magnus sæclorum ordo, et postea magni menses explicantur a plerisque de magno anno Platonico, qui ex Cicerone 11. de Nat. Deor. tum efficitur, cum Solis, et Lunæ, et quinque errantium, ad eandem inter se compara, tionem confectis omnium spatiis est facta conversio; id est, reditus ad eundem situm, unde primo cursum inceperint, Quo tempore quidam volunt, inquit Clavius in c. 1. sphæræ, tunc omnia

Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies cœlo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,
Casta fave Lucina: tuus jam regnat Apollo.

novo.

10

Nunc Astræa revertitur, regnum Saturni revertitur: nunc novum genus hominum mittitur e summo celo. Tu tantum, o pudica Diana! adsis nascenti puero: sub quo ferrea ætas primum finietur, et aurea per totum orbem orietur : tuus frater Apollo jam imperat. Porro sub tuo consulatu, o Pollio, gloria illa ætatum

poris Menag, jam venit Leid.—7. dimittitur alii ap. Burm., solita variatione.-9. et NOTE

quæcumque in mundo sunt, eodem ordine esse reditura, quo nunc cernantur. Addunt autem fabulosi hujus anni auctores, hunc spatio contineri 49,000. annorum: alii tantum 23,760. alii etiam plurium. Quicquid sit, de hoc anno Virgilium loqui vix putem: malimque magnum hic, esse illustrem; quomodo heroes Alexander, Pompeius, magni dicti sunt. Multa tamen erudite docet Jos. Scaliger de magno anno, magnisque mensibus Chaldaicis, quæ huic loco convenire possunt. In Canon. Isagog. p. 252.

6 Virgo] Astræa, seu Justitia, Jovis et Themidis filia: quæ finito aureo sæculo, quo Dii cum hominibus habitaverant, Diis propter hominum iniquitatem abeuntibus, terram quoque reliquit, sed omnium ultima.

Saturnia regna] Felicissima, aurea, qualia fuerunt Saturno imperante: sub Jovis enim ejus filii imperio, deflexerunt omnia in pejus. Georg. 1. 125. Saturnus, Cœli et Vestæ filius a Titane fratre ob regni contentionem carcere inclusus, a Jove filio liberatus: deinde ab eodem Jove, cui struebat insidias, regno pulsus: in Italiam aufugit ad Janum regem. Unde regio in qua latuerat, Latium dicta. Hæc omnia fabulis poëtarum corrupta sunt.

8 Tu modo nascenti puero] Quasi dicat: novum genus hominum orietur,

dummodo Lucina faveat huic puero nascenti: qui princeps illius novi generis, id est, primus esse debet.

10 Lucina] Dea certe fuit partui præsidens: dicta sic, a luce, quam infantibus dabat. Quænam vero fuerit, ambigitur. Alii Junonem fuisse colligunt ex hac solenni parientium formula: Juno Lucina, fer opem. Alii Dianam, e plurimis poëtarum locis. Alii distinctum ab utraque numen, ex hymno in Apoll. apud Homerum : ubi Lucina dicitur a Junone impedita, quominus Latonæ, Dianæ matri parturienti opem ferret. Virgilius adhæret secundæ opinioni: cum eam Apollinis sororem hic dicat: tuus jam regnat Apollo: id est, tuus frater.

Apollo] Multi de Octaviano interpretantur: ut et Lucinam de Octavia ejus sorore: quæ, et multum apud fratrem poterat; et pudicitiæ laude insignis fuit; et mortuo priore conjuge Marcello, hoc ipso tempore vinculum fuit pacis illius, quæ hac Ecloga celebratur: ab Octaviano conjux Antonio tradita. Cur autem Octavianus Apollo dicitur? An quod in cœna quadam convivis duodecim Deorum habitu discumbentibus, ipse Apollinem repræsentaverit? Certe Antonius deinceps id ei quasi impie factum objecit: videturque cœna illa cadere in hoc ipsum tempus, ut ex Suetonio colligitur. Melius tamen

Teque adeo decus hoc ævi, te consule, inibit,
Pollio; et incipient magni procedere menses.
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri
Irrita perpetua solvent formidine terras.
Ille Deum vitam accipiet, Divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis;
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

15

inchoabitur, et magni menses incipient currere. Te auctore, si aliquæ nostri criminis reliquiae supersunt, tunc deletæ liberabunt mundum æterno metu. Ipse puer particeps erit vitæ divinæ, et videbit heroas sociatos Diis, et ipse videbitur ab illis, et gubernabit mundum pacatum patris virtute. Terra autem ubique sine cultura

Menag. at Goth. sec.-13. primi vel nostri Köler. ms.-14. pœnas Ven.-15. divosque Rottend.-17. patris Mentel. pr. et in vetustissimis aliquot

NOTE

Virgilium hic explicandum puto de Lucina ipsa, quæ ad pueri ortum invitatur: deque ipso Apolline, qui regnare dicitur ac triumphare, quia jam constat veritas vaticiniorum, quæ per Sibyllam suam ediderat, de reditu ætatis aureæ.

11 Inibit] Incipiet, orietur. Sic ineunte anno, id est, incipiente, dicitur absolute.

12 Magni menses] Quintilis et Sextilis, aiunt Servius et Pomponius. Magni ideo, quia Julius et Augustus, ex Imperatorum nominibus appellati sunt. Male. Licet enim hoc de Julio verum sit, de Angusto mense tamen falsum: cui nomen illud, non ante mortuam Cleopatram, et tres Octaviani triumphos, a senatu tributum est: immo non ante an. u. c. 727. Magni ergo menses dicendi, quomodo supra magnus ordo sæclorum. v. 5.

13 Sceleris vestigia nostri] Scelus illud: vel sunt perjuria Trojanorum, quibus omnes posterorum Romanorum calamitates tribuuntur. Georg. 1. 501. Jampridem sanguine nostro Laomedontece luimus perjuria Troja. Vei bella civilia Cæsaris et Pompeii. Vel cædes

ipsa Cæsaris, spectante senatu patrata: cujus in pœnam atrocissima bella Octaviani principatus initium infestarunt.

15 Ille Deum vitam, &c.] Alludit ad auream ætatem, qua Dii cum hominibus familiariter degebant: innuitque puerum in eadem, qua pater est, futurum quoque gratia apnd Triumviros et alios deinde reipublicæ administratores: quos per adulationem Deos vocat, ut Octavianum vocaverat. Ecl. I. v. 6.

17 Pacatumque reget patriis, &c.] Addit eundem puerum rectorem orbis, id est, consulem futurum. Sic enim loqui tunc adhuc potuit poëta, nondum scilicet extincta republicâ : immo spe tum vigente maxima restituendæ mox a Triumviris antiquæ libertatis, ut ex Appiano constat. Patriis virtutibus] Vel refertur ad reget: Reget orbem, usu et exemplo virtutum omnium patriarum, id est, Romanarun. Vel refertur ad pacatum: Reget orbem, pacatum virtute atque industria Pollionis patris: qui cum Mæcenate administer fuit pacis, inter Octavianum et M. Antonium.

« ForrigeFortsæt »