Billeder på siden
PDF
ePub

dem errores notare nolim asperius, qui excusari meos pēto. Sane opera non inutilis a me posita est in explicandis ex fide historiæ compluribus locis, obscuris prius, aut parum feliciter enodatis: advocata etiam interdum subsidia aliarum artium ac disciplinarum, ne grammaticum egisse tantum dicerer: quibus tamen in singulis si cui videbor nimis presse stricteque versatus, cujusmodi querelæ jam ad me delatæ sunt; is me, non geographum, aut philosophum, aut rhetorem, sed Virgilii interpretem esse intelligat.

Hac secunda editione, tum alia multa, quæ primis curis exciderant, adjecta aut emendata; tum vero inprimis textus ipse Virgilii multis in locis, ex fide Nic. Heinsii, restitutus: cum ille novissimam editionem suam ex MSS. triginta diligentissime contexuerit. Cujus viri omnibus, qui literas amant, luctuosa mors; memoria cara semper et jucunda futura est.

VITA:

INCERTO AUCTORE,

QUEM ALIQUI DONATUM FALSO PUTANT.

PUBLIUS Virgilius Maro parentibus modicis fuit, et præcipue patre Marone: quem quidam opificem figulum; plures, Magi cujusdam viatoris initio mercenarium, mox ob industriam generum tradiderunt: quem cum agricolationi reique rusticæ et gregibus præfecisset socer, sylvis coëmundis et apibus curandis reculam auxit. Natus est, Cn. Pompeio Magno, et M. Licinio Crasso, primum Coss. Iduum Octobrium die, in pago qui Andes dicitur, qui est a Mantua non procul. Prægnans mater Maia, cum somniasset enixam se laureum ramum, quem compactum terræ coaluisse, et excrevisse illico in speciem maturæ arboris, refertæ variis pomis et floribus, cerneret: sequenti luce cum marito rus propinquum petens, ex itinere divertit, atque in subjecta fossa partu levata est. Ferunt infantem, ut fuit editus, nec vagisse, et adeo miti vultu fuisse, ut haud dubiam spem prosperioris genituræ jam tum indicaret. Et accessit aliud præsagium. Siquidem virga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta, ita brevi coaluit, ut multo ante satas populos adæquarit: quæ arbor Virgilii ex eo dicta, atque consecrata est, summa gravidarum et foetarum religione, suscipientium ibi et solventium vota.

Initia ætatis, id est, usque ad septimum annum, Cremonæ egit: et XVII. anno virilem togam cepit, illis consulibus iterum quibus natus erat. Evenitque et eo ipso die Lucretius poëta decederet. Sed Virgilius Cremona Mediolanum, et inde paulo post Neapolim transiit: ubi, cum literis et Græcis et Latinis vehementissimam operam dedisset, tandem omni cura omnique studio indulsit medicinæ et mathematicis. Quibus rebus cum ante alios eruditior peritiorque esset, se in urbem contulit: statimque magistri stabuli equorum Augusti amicitiam nactus, multos variosque morbos incidentes equis curavit. At Augustus in mercedem singulis diebus panes Virgilio, ut uni ex stabulariis, dari jussit. Interea a Crotoniatis pullus equi miræ pulchritudinis Cæsari dono fuit missus : qui omnium judicio spem portendebat virtutis et celeritatis immensæ. Hunc cum aspexisset Maro, magistro stabuli dixit, natum esse ex morbosa equa, et nec viribus valiturum, nec celeritate: idque verum fuisse inventum est. Quod cum magister stabuli Augusto recitasset, duplicari ipsi in mercedem panes jussit. Cum item ex Hispania Augusto canes dono mitterentur, et parentes eorum dixit Virgilius, et animum celeritatemque futuram. Quo cognito, mandat iterum augmentari Virgilio panes.

Dubitavit Augustus Octavii ne filius esset, an alterius: idque Maronem aperire posse arbitratus est, quia canum et equi naturam parentesque cognorat. Amotis igitur omnibus arbitris, illum in penitiorem partem domus vocat: et solum rogat, an sciat quisnam esset, et quam ad felicitandos homines facultatem haberet. Novi, inquit Maro, te Cæsarem Augustum: et ferme æquam cum Diis immortalibus potestatem habere scio, ut quem vis felicem facias. Eo animo sum, respondit Cæsar, ut si verum pro rogatu dixeris, beatum te felicemque reddam. Utinam, ait Maro, interroganti tibi vera dicere queam. Tunc Augustus: putant alii me natum Octavio: quidam suspicantur alio me genitum viro. Maro subridens: Facile, inquit, si impune licenterque quæ sentio loqui jubes, id dicam. Affirmat

Cæsar jurejurando, nullum ejus dictum ægre laturum: imo nonnisi donatum ab eo discessurum. Ad hæc, oculos oculis Augusti infigens Maro: Facilius, ait, in ceteris animalibus qualitates parentum mathematicis et philosophis cognosci possunt: in homine nequaquam possibile est. Sed de te conjecturam habeo similem veri, ut quid exercuerit pater tuus, scire possim. Attente expectabat Augustus quidnam diceret. At ille: Quantum ego rem intelligere possum, pistoris filius es, inquit. Obstupuerat Cæsar, et statim, quo id pacto fieri potuerit, animo volvebat. Inter rumpens Virgilius: Audi, inquit, quo pacto id conjicio. Cum quædam enuntiaverim prædixerimque, quæ intelligi scirique non nisi ab eruditissimis summisque viris potuissent, tu princeps orbis iterum et iterum panes in mercedem dari jussisti: quod quidem aut pistoris, aut nati pistore officium erat. Placuit Cæsari facetia. At deinceps, inquit Cæsar, non a pistore, sed a rege magnanimo dona feres. Illumque plurimi fecit, et Pollioni commendavit.

Corpore et statura fuit grandi, aquilino colore, facie rusticana, valetudine varia: nam plerumque ab stomacho et faucibus ac dolore capitis laborabat: sanguinem etiam sæpius ejecit. Cibi vinique minimi. Fama est eum libidinis pronioris in pueros fuisse: sed boni ita eum pueros amasse putaverunt, ut Socrates Alcibiadem, et Plato suos pueros. Verum inter omnes maxime dilexit Cebetem, et Alexandrum, quem secunda Bucolicorum Ecloga Alexim appellat, donatum sibi ab Asinio Pollione. Utrumque non ineruditum dimisit: Alexandrum grammaticum, Cebetem vero et poëtam. Vulgatum est, consuevisse eum cum Plotia Hieria. Sed Asconius Pedianus affirmat, ipsum postea minoribus natu narrare solitum, invitatum quidem se a Vario ad communionem mulieris, verum se pertinacissime recusasse. Cetera sane vita, et ore, et animo, tam probum fuisse constat, ut Neapoli Parthenias vulgo appellaretur: ac, si quando Romæ, quo rarissime commeabat, viseretur, in publico sectantes demonstrantesque se subterfugere solitum in proximum tectum. Bona autem cujus

dam exulantis offerente Augusto, non sustinuit accipere. Possedit prope centies sestertium ex liberalitatibus amicorum. Habuitque domum Romæ in Esquiliis, juxta hortos Mæcenatis : quanquam secessu Campania Siciliæque plurimum uteretur. Quæcunque ab Augusto peteret, repulsam nunquam habuit. Parentibus quotannis aurum ad abundantem alitum mittebat: quos jam grandis amisit: ex quibus, patrem oculis captum: et duos fratres germanos, Silonem impuberem, Flaccum jam adultum, cujus exitum sub nomine Daphnidis deflet. Inter cetera studia, ut supra diximus, medicinæ quoque, ac maxime mathematica operam dedit. Egit et causam unam omnino, nec amplius quam semel. Sermone tardissimum, ac pene indocto similem fuisse, Melissus tradidit.

Poëticam puer adhuc auspicatus, in Balistam ludi gladiatorii magistrum, ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus, distichon fecit:

Monte sub hoc lapidum tegitur Balista sepultus:
Nocte, die, tutum carpe, viator, iter.

Deinde Catalecton, et Moretum, et Priapeia, et Epigrammata, et Diras: et Culicem, cum esset annorum quindecim; cujus materia talis est. Pastor fatigatus æstu, cum sub arbore obdormisset, et serpens ad illum proreperet e palude; culex provolavit, atque inter duo tempora aculeum fixit pastori. At ille continuo culicem contrivit, et visum serpentem interemit, ac sepulcrum culici statuit, et distichon fecit:

Parve culex, pecudum custos tibi tale merenti
Funeris officium vita pro munere reddit.

Scripsit etiam, de qua ambigitur, Ætnam. Et mox, cum res Romanas inchoasset, offensus materia, et nominum asperitate, ad Bucolica transiit: maxime ut Asinium Pollionem, Alphenum Varum, et Cornelium Gallum celebraret;

« ForrigeFortsæt »