Billeder på siden
PDF
ePub

Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis:

Et jam summa procul villarum culmina fumant;
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

poteris hac nocte quiescere hic mecum super foliis virentibus; habemus matura poma, castaneas molles, et multum coacti lactis: et jam summa pagorum tecta procul fumant, et umbræ grandiores porriguntur ex altis montibus.

[blocks in formation]

AMABAT Virgilius puerum: hunc Alexidis, se Corydonis nomine dissimulat, et 1. Duritiem ipsi exprobrat. II. Jactat apud eum suas opes, musicæ peritiam, elegantiam formæ. III. Invitat eum in sylvas, commendatione vitæ agrestis. IV. Promittit munuscula. Agnoscit insaniam suam, et ad curam rei familiaris redit. Puerum hunc innuit Apuleius Apologia 1. fuisse Pollionis; Martialis 1. 56. fuisse Mæcenatis: nihil prohibet quominus ita sit. Prohibet vero blanditiarum ejusmodi levitas, quominus eas Octaviano dictas putem, in quem sane orbis dominum cadere ista non possunt, delicias domini: immo ne in Cornelium quidem Gallum, virum, ut Ecl. 10. videbitur, muneribus gravem. Quarum opinionum primam Servius, secundam Lud. Vives perperam tuentur. De tempore quo scripta est, nihil conjici potest.

NOTE

ALEXIS] Ab aλe¿éw arceo, opitulor : seu quia puer arcebat a se Corydo

nem; seu quia voluptas erat ac solatium domini,

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assidue veniebat; ibi hæc incondita solus
Montibus et sylvis studio jactabat inani:

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
Nil nostri miserere? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos;
Thestylis et rapido fessis messoribus æstu
Allia serpyllumque herbas contundit olentes:

5

10

Pastor Corydon amabat pulchrum Alexim, qui erat voluptas domini; nec erat ipsi spes ulla. Solummodo veniebat frequenter ad spissas fagos, quarum cacumen opacum est; illic solus fundebat inutiliter montibus et nemoribus hæc verba incomposita. O dure Alexi, nullomodo curas meos cantus, nullomodo miserescis mei, denique coges me mori. Nunc ipsa pecora fruuntur umbra et frigore; nunc lacerti ipsi virides latent in vepribus; et Thestylis conterit herbas odoriferas, allia et ser

1. Formonsum Rom. de qua scriptura v. Pier. Corydon, Kopúdov. Male Coridon et Choridon. Alexin: alii Alexim. v. Heins. hic, et quoties eadem varietas redit, v. c. Daphnim et Daphnin. Tum in cod. Rom. Corydon pastor ardebat.-2. nec quod sp. edidit Brunckius sine libro: ex usu Ciceroniano, quod jam maluerat Nodell. Obss. Crit. p. 39 et Jo. Schrader.-4. Drakenb. ad Sil. Ital. III. 429 malebat solis Montibus. Sed et solus satis se tuetur. v. Burm. Pro ibi Goth. sec. ubi; nec male.-7. coges Rom. et Heinsii meliores, et defendunt ex Theoer, àwáyè̟aodai pe roihσeis. Sed præsens, quod et ipsum boni codd. Pierii et aliorum agnoscunt, majorem vim habet. v. Cerda, Burm. -9. Nunc etiam virides Ven. ap. Burm. et Goth. sec. incultant Moret. frag. lacertas idem frag. Moret. et codd. plures ap. Burm. it. Goth. sec.-10. rabido emend. Clericus, rustice a Burmanno exagitatus.-11. Nonnulli Alia; anti

NOTE

1 Corydon] a κopudds vel kopudaλds alauda, aloüete. De fagis Ecl. 1. 1.

4 Incondita] Incomposita, sine arte, sed quasi naturali impetu. Quo sensu Donatus interjectiones, quales sunt Ah! o! vocavit inconditas; quia natura, non hominum instituto, proferuntur.

8 Nunc etiam pecudes, &c.] Commendat vim amoris sui a labore, laborem ex comparatione alienæ quietis. Pecudes, inquit, lacertique vilissimi fruuntur umbra: messores æstu defessi cibo reficiunt vires: ego æstuans et

impransus te quæro; nec ullus ardorem hunc meridianum tolerare mecum potest, præter cicadas, quibns undique strepitant arbores.

9 Spineta lacertos] Lacertus, et lacerta, un laisard.

10 Thestylis] Hic famulæ nomen, veneficæ apud Theocritum, Idyl. 11. 1. Unde insulse derivat Servius a Latina voce testa, quia herbas ad cibum messorum in testaceis poculis tundebat.

11 Allia, serpyllumque] Allium oleris et bulbi species, de l'ail. Serpyllum.]

At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori.
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

15

pyllum, messoribus fatigatis ob gravem astum. Interim, dum sequor tua vestigia, mecum ad solem ferventem rauca cicada strepitant per loca consita arboribus.

Nonne fuisset melius tolerare graves iras et imperiosa fastidia Amaryllidis? Nonne fuisset melius tolerare Menalcam? Licet ille fuscus sit, licet tu albus sis. O formose puer, ne nimis confidas colori; ligustra jacent humi, quamvis candida;

quus mos consonas geminas una tantum scribendi. In talibus hærere nihil attinet. Porro alii serpillum, serpullum, serpelium; sed est prvλλov, quod Latine scribi debuit serpullum: cf. præf.-12. Ac Rom. Heinsius malebat distinguere: At me, cum raucis — cicadis, resonant arbusta, ut Ecl. 1, 5.14. melius Zulich. ex interpretatione.-15. Menalcan a Pierio ex optimis commendatum, a Pulmann. Commelin, aliis receptum; alii Menalcam.—

NOTE

Herba odorata serpens humi ramusculis tenuibus, du serpolet.

11 Olentes] Ambiguum vocabulum, tam ad bonos quam ad malos odores pertinens. Ad bonos quidem, qualis est serpylli; ad malos, qualis est alliorum. Sic apud Horat. 1. 1. Sat. 2, 27. Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum: Nil medium. Contra olidus malam in partem ubique sumitur.

13 Cicadis] Cigalle, insecti genus, stridulum potius quam canorum, De arbustis Ecl. 1. 40.

14 Amaryllidis, &c. Menalcam] De nomine Amaryllidis, Ecl. 1. 31, Menalca, Ecl. III. 1.

17 Ne crede colori, alba, &c.] Ut enim ligustra, quamvis alba, ne humo quidem colliguntur, quia nihil habent utilitatis; vaccinia vero, quamvis nigra, in pretio sunt, quia utilia tingendis vestibus: ita tu, quamvis candidus, negligeris propter superbiam; Menalcas, quamvis niger, propter ingenuam indolem amabitur.

18 Ligustra] Ligustrum, du tro

esne, arbor flores Maio mense racematim ferens candidissimos.

18 Vaccinia] Volunt aliqui baccas nigras, sive acinos esse ligustri, quasi baccinia, quæ scriptorio atramento inserviant. Alii mora agrestia, quæ e rubo sentis producta, ad tingendas servorum vestes olim legebantur. Tamen constat, vel florem esse, vel plantam, ex hoc hujus eclogæ, v. 50. Mollia luteola pingit vaccinia caltha. Melius igitur cum Turnebo et Salmasio dicemus hyacinthum esse: tum ob alia, tum quia Virgilius hyacinthum Theocriti, per vaccinium Latine reddidit, Ecl. x. 39. Et nigra viola sunt et vaccinia nigra: plane ex illo Idyllii x. кal тd lov μéλav évτl kal ἃ γραπτὰ ὑάκινθος. Adde quod et vaccinium tingendæ servorum purpuræ usui erat, ex Plinio; et hyacinthus hysgino colori, qui purpuræ species est, conficiendo parabatur, item ex Plinio. Sic Salmas. in Solin. p. 272. et 1225. qui vaccinium ad eam hyacinthi speciem refert, quæ gladiolus

Despectus tibi sum, nec, qui sim, quæris, Alexi;
Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ.
Lac mihi non æstate novum, non frigore defit.
Canto, quæ solitus, si quando armenta vocabat,

20

vaccinia colliguntur, quamvis nigra. Me contemnis, o Alexi, nec consideras quis ego sim, quam multas possideam oves, quam multum habeam lactis candidi. Mille oves meæ vagantur in montibus Sicilia: lac non deest mihi per æstatem, nec recens per hyemem. Cano ea quæ Amphion Thebanus solebat canere in Aracyntho mari

19, nec, qui sim: ita meliores ap. Pier, et Heins. conf. ad Ecl. 1. 19. Vulgg.. cum aliis codd. quis sim. Primum mutatum video in Pulmann. et Commelin. Est qui mollius et doctius. vid. Heins.-20. nivei et ad pecoris et ad lactis, nam utrumque recte dicitur, referri potest. Prius Serv. et Mart., posterius Heins. sequuntur. In pecore epitheton majorem vim quam in lacte niveo habet. Si tamen poëticum morem, si porro aurem, consulas, non dubitabis eo modo distinguere, quo nunc fecimus.-22. Hic mihi Menag. alt. nec frigore alii ap. Burm. desit Goth. pr. Lac mihi non astate, novum non frigore defit: ita distinguit Burm. Hyeme enim lac novum (v. Ecl. v. 67) suppetere, id demum esse gloriosum. Sed quis rusticanus hæc audiens non subrideat? ineunte enim hyeme partum edunt oves. Verum, etiamsi post novum distinguas, repetendum utique idem voc. in altero membro de hyeme. Non vero de colustro accipi potest. v. Martin.-23. si quanto arm. vocabant ms. Barth. Burm. conj. NOTE

dicitur glayeul. Ruellius tamen fretus similitudine nominis, ad eam speciem quam vocamus vaciet. Vide Ecl. m. 62.

18 Nigra] Non proprie nigra; sed ferruginea sunt: unde Ge. IV. 183, ferrugineos hyacinthos. Ferrugineus autem color est, non rubiginosi quidem ferri, ut quidam volunt; sed politi ac levigati ferri, postquam candefactum refrixit, Gallice dicimus brunissure. Is autem color non admodum a violaceo diversus est: videturque e rubro, nigro, ac cæruleo temperatus: unde pro tribus his coloribus passim usurpatur: pro rubro quidem Æn. XI. 772. ferrugine clarus et ostro; pro nigro En. vi. 303. de Charonte, et ferruginea subvectat corpora cymba; pro cœruleo apud Plaut. in Mil. iv. 4. 43. palliolum habeas ferrugineum; nam is color thalassicus est: id est, marinus et cæruleus. Talis est hyacinthi et vaccinii color.

Delph, et Var, Clas,

21 Siculis in montibus] Vel quia scena hujus eclogæ forte in Sicilia constituitur; vel quia poëta imitatur Siculum Polyphemum, qui iisdem fere verbis Galateam apud Theocritum alloquitur Idyl. xI. vel potius quia Sicilia fertilissimis abundat pabulis; unde olim Romani imperii horreum vocata est, ob vina, frumenta, et pascua. De Sicilia insula, Italiæ adjacente, fuse Æneid. III. 687.

24 Amphion Dirceus] Jovis filius et Antiopes, quæ Lyci Thebarum regis uxor fuerat, ab eodemque repudiata, et a Dirce, cum qua Lycus secundas nuptias contraxerat, carcere inclusa; instante partus tempore a Jove liberata est, et in Cytheronem montem fugiens, ibi gemellos edidit in bivio. Hos inventos pastores educaverunt: et alterum quidem appellaverunt Zetum, a fŋreTM, quærere; alterum Amphionem, quod ἀμφὶ ὁδὸν circiter viam editus esset. Virg.

D

Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho.

Nec sum adeo informis: nuper me in littore vidi,

Cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
Judice te metuam, si nunquam fallat imago.

O tantum libeat mecum tibi sordida rura

Atque humiles habitare casas, et figere cervos,
Hædorumque gregem viridi compellere hibisco!

25

30

timo. Nec sum tam deformis: nuper vidi me e littore, cum mare tranquillum non. moveretur vento. Ego non timerem Daphnim, te ipso arbitro, nisi aliquando forma me decipiat. Utinam velis tantummodo mecum incolere agros tibi viles, domosque parvas: et transfodere cervos, et ducere gregem hædorum ad hibiscum virentem. In

vacabant.-24. Scribitur Arachinctus, Arachintus, etc.; item Arctheo, lapsi vario. Item Dirceus. At est Apkatos. Pindar. p. 9. 153. Apkalov vdáтav. Totus versus ex Græco factus est: Αμφίων Διρκαῖος ἐν ̓Ακταίῳ Αρακύνθῳ, τ adeo manifestum sit poëtam Græcum esse expressum.-25. Non Ven. et Parrhas., et in nonnullis deest in.-26. Dum placitum quatuor ap. Burm. Daphnin multi Pieriani et Rufinian. cum pluribus Burm. Si Menalcan scribas, debuit et Daphnin scribi cum Pulmann. Commel. Conf. Heins. ad v. 73. Conficitur res ex v. 52. Daphnin ad astra feramus. Itaque Daphnim expunxi. Daphni Rufinian, p. 272. quod ornari posset, si tanti esset.-27. fallat meliores Pier. et Heins.; et sic elegantior sermo. Ante Heins. vulgatum fallit. Mentel. pr. et Ven. fallet.-28. O libeat tantum duo Burm.-31. Meque una

NOTE

Hi postea adulti matrem ulti sunt suam, occisa Dirce, quam Bacchus in fontem hujus nominis mutavit, non procul Thebis. Amphion citharæ sono, quam a Mercurio dono acceperat, Thebarum muros extruxit. Dircæus, vel a Dirce occisa, vel a fonte ipso Thebano dictus.

24 Actæo Aracyntho] Mons Aracynthus Vibio quidem in Attica est, quæ ȧrls vocata est, unde et mons ille Actaus: Sed Vibio plerique omnes repugnant, et Aracynthum in Boeotia communi ferme suffragio collocant, prope Thebas, in mare prominentem: his adhærendum est. At unde hic vocatur Actaus? Probus ab Actaeone Thebano deducit, qui circa hunc montem forte venabatur, cum a canibus, ob visam in lavacro Dianam, laniatus est. Servius Actæum vocatum putat, quasi littoralem: est enim àтn littus. Quà voce usus est Virgilius. Æn. v.

613. At procul in sola secretæ Troades

acta.

26 Non ego Daphnim] Alius pastor, forma nobilis. Nomen a dagvis lau

rea.

30 Compellere hibisco] Hibiscus, planta e genere malvarum sylvestrium, folio major et caule pilosior, grosse mauve. Hanc Scaliger in notis ad Varr. refert inter pascua purgantia, unde greges ait ad eam plantam medicinæ causa compelli solitos: atque ita hibisco, erit ad hibiscum: ut, it clamor cælo, pro ad cælum. Stephanus vero ait in Seminario, ita interdum hibiscum grandescere, ut ex herbacea natura velut in arborem transeat, unde pastores conficere baculos possint: et ita compellere hibisco, erit deducere baculo. Servius compellere interpretatur, a lacte depellere et ad pastionem herbarum cogere, hibisco proposito.

« ForrigeFortsæt »