Billeder på siden
PDF
ePub

ARGUMENTUM

IN

Æ NEIDA.

ENEIS poëma heroicum, sive epicum; ab Ænea Trojano, Veneris et Anchisæ filio, Priami genero, nomen habet: non quod actiones illius omnes comprehendat; sed unam inter omnes præcipuam, scilicet regnum in Italia fundatum, Scripta est a Virgilio in gratiam, tum Romanæ totius gentis, tum familiæ inprimis Juliæ, quæ originem referebat suam ad Iulum sive Ascanium, Æneæ filium ex Creusa Priami filia. In hanc porro familiam ascitus a Julio Cæsare avunculo fuerat Octavianus, tunc rerum potens, atque Ægypto subacta, M. Antonio et Cleopatra interfectis, unus orbis Romani dominus. Scribi cœpta est, anno U. C. 724 exeunte: Virgilii 40. Octaviani 33. cum Octavianus in Asia non longe ab Euphrate hyemaret: atque ita Virgilius post adhibitam Georgicis extremam manum, continuo animum Æneidi videtur applicuisse; in eaque annos, ut habet Servius, undecim collocasse, quot ab eo tempore ad mortem Virgilii omnino numerantur. Secutus est Virgilius, ut in Bucolicis Theocritum, in Georgicis Hesiodum; ita in Eneide Homerum: cujus Odysseam sex prioribus libris, Iliadem sex posterioribus expressit, an ctiam superavit? id vero ambigitur inter doctos.

DE NATURA POEMATIS EPICI.

POEMA epicum, sive epopeia, sic dictum est ab eos verbum, quia totum poëtæ dictione seu narratione continetur. Definitur ex doctrina Aristotelis: Imitatio actionis unius illustris, completa, certæ magnitudinis, quæ narratione et versu hexametro viros principes cum admiratione et delectatione ad primarias virtutes excitat.

Quinque complectitur, actionem, fabulam, mores, sententiam, dictionem. Actio, est poëmatis materia: fabula, est actionis forma et tractatio: mores, sententia, dictio, sunt necessaria fabulæ ornamenta. Poëta sumit actionem ab heroë, fabulam ab arte sua, mores a philosophia, sententiam a rhetorica, dictionem a grammatica.

ACTIO debet esse una, illustris, completa, certa magnitudinis.

Una, id est ab uno heroë præcipuo, uno et continuo spatio temporis absque intermissione perfecta; talisque præterea, ut alias in actiones integras item completasque dividi non possit.

Illustris, ergo et virorum principum, et in gravi splendidaque materia.

Completa, cui nihil desit eorum omnium, quæ adesse debent, ut absoluta et ad finem perducta dici queat.

Certa magnitudinis sive durationis, quæ vulgo anni unius spatio, interdum etiam minore definitur: ab ea nimirum actionis parte, unde poëta sumit poëmatis exordium; ad usque poëmatis finem. Sic Odyssea dies quinque omnino et quinquaginta: Ilias annum integrum capit.

FABULA constat partibus, sive plane necessariis, quæ sunt exordium, nexus, et solutio: sive non plane necessariis, quæ sunt episodia.

Exordium, habet propositionem actionis, invocationem numinis, etiam aliquando dedicationem operis principi aut amico viro.

Nerus, est variorum casuum series, ad eam usque perducta partem operis, in qua fit actionis flexus in felicitatem aut infelicitatem.

Solutio, est quicquid ab eo flexu ad finem usque actionis peragitur.

Episodia, sunt actiones quædam adscititiæ, quæ cum actione præcipua veluti necessariam, certe verisimilem conjunctionem habent. Ea vulgo in nexum, raro in solutionem, nunquam in exordium inseruntur. 'Eneiródia dicta ab rì super, præter, siç in, et idòs via; quasi supervenientia in viam et seriem actionis.

MORES denique manifestant animi affectus. SENTENTIA mentis cogitationes exprimit. DICTIO mores et sententiam repræsentat.

DE NATURA ENEIDOS.

ACTIO Æneidos, ut nuda est operis materia, sic se habet. Æneas, incensa a Græcis Troja, cum suorum reliquiis mari se committit, Italiam petiturus, unde majores ejus orti esse ferebantur: illuc, post casus terra marique varios, appellit: excipitur humaniter a Latino, tunc ibidem regnante; et Laviniæ nuptiis in generum adoptaretur, nisi obstaret Turnus, Dauni Rutulorum regis filius. Is Lavinia nuptias jampridem ambiens, Æneam gravi bello vexat: sed ab eo victus et occisus, sponsam ei regnumque habendum denique permittit.

Unam esse, atque illustrem, eam actionem liquet.

Completam negavit Maphæus Vegius, ideoque sibi posse visus est decimum-tertium librum Æneidi assuere, quo dolorem Rutulorum, Turni funus, Æneæ nuptias et apotheosin complexus est: temere omnino. Nam apotheosis a Jove promissa est lib. 1. 263. Feres ad sidera cœli Magnani

mum Æneam.' Tum confirmata 1. XII. 794. Indigetem Æneam scis ipsa, et scire fateris, Deberi cœlo.' Jam Lavinia regnumque Latii a Turno moriente Æneæ permittitur 1. XII. 937. Tua est Lavinia conjux.' Cetera, quæ ad pompam luctumque pertinent, frigida ac puerilia, certe

[ocr errors]

minime necessaria.

Magnitudinem habet certam ac justam: licet enim octo circiter annis durasse actio tota dicatur; unum tamen ex iis, eumque ultimum, poëta complectitur: superioribus reliquis in episodicam Æneæ coram Didone narrationem redactis. Mambrunus quidem sexdecim menses Æneidi attribuit, eo adductus, quod Anchises, ut ex 1. v. liquidum est, obierit in Sicilia verno tempore. Unde sic colligit: Æneam non multo post, verno item tempore, inde solvisse, cum in Africam tempestate ejectus est; quid enim eum, mortuo patre, fatis in Italiam vocantibus, diutius in Sicilia tenuisset? Tum addit eundem in Africa totam hyemem, atque adeo annum fere traduxisse; siquidem inde iterum in Siciliam ineunte vere trajiciens, anniversarios patri ludos celebravit: reliquis autem in Italia præclare gestis menses minimum quatuor esse tribuendos. Pugnat contra Segresius, in egregia Præfatione ad Gallicam Æneidos interpretationem: ostenditque Æneam e Sicilia nonnisi Julio mense, quarto nempe post obitum patris, in Africam appulisse: toto illo intervallo temporis, vel reficiendæ classi, vel expectandæ commodæ tempestati, curisque aliis impenso. Atque ita legitimo unius anni spatio Æneis tota continebitur: quod suis locis probabimus, præsertim 1. 1. v. 539. et 760.

FABULA, sive actio suis episodiis ornata, repeti potest ex argumentis cuique libro præfixis: ea tamen cautione, ut, si quæritur ordo temporis, secundus liber primum legendus sit, tum tertius, deinde primus, quartus deinceps et ceteri : artis enim, sive poëmatis, alium ordinem poëta instituit; seriemque consulto perturbavit earum rerum, quas historicus singulas, prout evenerunt, recto ac naturali ordine describeret.

Exordium brevissimum, versus vix quindecim capit. Unde autem sumendum sit, dubitatur: utrum ab illis versibus: Ille ego;' an ab his, Arma virumque cano.' Ego ab his puto sumendum, veteres secutus, Virgilii præsertim æquales: qui quoties Eneidos meminere, toties eam his ipsis vocibus designarunt. Ovid. Amor. 1. 1. 15. 25. ‘Tityrus, et segetes, Æneïaque arma legentur.' Idem Trist. 1. 11. 533. felix Eneidos auctor Contulit in Tyrios arma virumque toros.' Propert. 1. 11. 34. 63. Qui nunc Æneæ Trojani suscitat arma.' Martialis 1. VIII. 56. 19. ' Protinus Italiam concepit et arma virumque, Qui modo vix culicem fleverat ore rudi.' Ausonius Epig. 129. Arma virumque docens, atque arma virumque peritus,' &c.

Et vero abesse

prævios quatuor versus a MSS. antiquissimis testatur Pierius: adeo ut N. Heinsius nec editioni suæ dignatus sit ascribere. Vulgo tamen ascribuntur, sed seorsim ab aliis consequentibus: unde conjiciunt plerique a Tucca et Vario, quasi parum aptos tanti operis exordio, fuisse sublatos; factos tamen a Virgilio: non quidem ut exordium, sed ut auctoris signaculum notamque, operis editioni præfigendam, et inter recitandum ab eo supprimi solitam: unde cum statim ordiretur ab Arma virumque,' &c. poëma sub his versibus, non sub aliis, innotuisse probabile est.

[ocr errors]

Nexus totis duodecim libris, ad usque duellum Æneæ cum Turno pertinet. Solutio incipit a duello.

Episodia sunt, Junonis consilium de subvertenda Trojana classe, Æneæ apud Didonem diversio, amores, narratio Trojani incendii, ceteraque ejusmodi, quæ partes quidem sunt fabulæ, non autem actionis: possunt enim ab actione, qualis antea nude descripta est, omnino separari; a fabula, sine gravi ejus immutatione, non possunt.

MORES ubique æquabiles, et ad imitationem ac delectationem aptissimi. SENTENTIA autem et DICTIO sic absoluta ac perfecta est, ut vel hoc utroque nomine princeps poëtarum Virgilius habendus sit.

« ForrigeFortsæt »