Billeder på siden
PDF
ePub

distenta capella ubera, &c.; igitur sub extremos anni dies. Parum enim sana fuisset illa ætatis aureæ promissio, imminente, aut Brundusini belli, aut Pompeianæ famis metu.

Annus u. c. 715. Augusti 25. Vir-
gilii 32.

L. MARCIUS CENSORINUS.
C. CALVISIUS SABINUS.

POLLIO bellum adversus Parthinos feliciter gerit, de quibus triumphum agit 8. Kal. Novembris.

Dum inde Pollio Romam redit ad triumphum, perlustratque Illyrici et Venetiæ littora; Virgilius Eclogam octavam componit, ubi perstringit bellicas ejus laudes, v. 6. Tu mihi, seu magni superas jam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis æquoris, &c.

Nec procul ab eo tempore, nempe circa medium Octobrem, videtur scripta etiam illa, quæ ordine tertia legitur: cum scilicet victimæ et sacra triumphalia pro Pollionis victoria pararentur. Ideo commendat poëta, ut vituli taurique Pollioni pascantur v. 84. Pollio amat nostram, quamvis sit rustica, Musam: Pierides, vitulum lectori pascite vestro. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, &c. Quam si quis levem conjecturam putet, de illa non admodum pugnabo mecum ut sentiat.

Annus u. c. 716. Augusti 26.
gilii 33.

Vir

APPIUS CLAUDIUS PULCHER. C. NORBANUS FLACCUS. BELLUM inter Octavianum et S. Pompeium renovatur, adversa primum Octaviani fortuna.

Virgilius Bucolicis finem imponit, postquam ea triennio ante incepisset. Tunc ergo scripta est Ecloga quæ decima numeratur, quam hac ipse consignat nota: Extremum hunc Arethusa mihi concede laborem. Cæteræ, quas hic omisimus, quo tempore scriptæ sint, nihil certo indicat.

Annus u. c. 717. Augusti 27. Vir-
gilii 34.

M. VIPSANIUS AGRIPPA I.
L. CANINIUS GALLUS.

DUM adversus S. Pompeium Octavianus bellum instaurat, orditur Virgilius Mæcenatis suasu Georgica, quæ septem annis consequentibus exequitur, maxima ex parte Neapoli.

Annus u. c. 718. Augusti 28. Vir-
gilii 35.

L. GELLIUS POPLICOLA.
M. COCCEIUS NERVA.

S. POMPEIUS ab Octaviano navali pugna vincitur. Octavianus divinis honoribus coli nunc primum incipit, ut habet Appianus, lib. 5. Civil. M. Antonius, re adversus Parthos male gesta, concedit in Ægyptum ad Cleopatram; ubi se luxui e voluptatibus tradit.

Annus u. c. 719. Augusti 29. Vir-
gilii 36,

L. CORNIFICIUS.
S. POMPEIUS S. F.

[blocks in formation]

Annuš u. c. 722. Augusti 32. Vir- nomine, instituit Cornelium Gallum,

[blocks in formation]

C. CÆSAR OCTAVIANUS III. M. VALERIUS MESSALA. DEBELLATUR apud Actium, Epiri promontorium, 2. Septembris, M. Antonius ab Octaviano, cum immensis auxiliis, quæ ex Armenia, Media, Ægypto, Arabia, India, totaque ferme Asia collegerat. Mox in Egyptum cum Cleopatra bellum reparaturus fugit.

Annus u. c. 724. Augusti 34. Vir-
gilii 41.

C. CÆSAR OCTAVIANUS IV.
M. LICINIUS CRASSUS.

REVERSUS in Italiam Octavianus, ut quartum Consulatum acciperet, obvium habet Brundusii Senatum, a quo Consul renunciatur: ibique dies juxta Dionem, triginta cum substitisset, inde statim abit in Asiam, ubi reliquam hyemem traducit, instruendo belli Ægyptii apparatu.

Falsum igitur, quod in vita Virgilii legitur: hunc Cæsari ex Actiaco bello reduci, et ad reficiendas vires Atellæ, quæ urbs est Campaniæ, commoranti, legisse Georgica: Mæcenate suscipiente legendi vices, quoties is vocis offensione interpellaretur. Aut id si verum est, non post Actiacum bellum, sed post Ægyptium necesse est accidisse.

Alexandriam, Ægypti regiam, Octavianus capit, mense Sextili, qui deinde Augustus appellatus est. Tum Cleopatra et Antonii obitu solus universi orbis potitus imperio: primum Ægypti præfectum, sub procuratoris

eum de quo decima Ecloga scripta

est.

Inde Octavianus per Syriam in Asiam revertitur, ibidemque hyemat non longe ab Euphrate: tum Tiridatem et Phraatem de regno Parthiæ contendentes victoriæ suæ terrore composuit: tum denique divinos honores affectavit palam, permisitque sibi templa extrui Nicomediæ, Pergami, &c. Quæ omnia contigere per hyemem anni hujus, ex Dione lib. 51.

Interim Virgilius Neapoli ultimam Georgicis manum et clausulam adhibebat his verbis: Hæc super arvorum cultu pecorisque canebam, et super arboribus: Cæsar dum magnus ad altum fulminat Euphratem bello, victorque volentes per populos dat jura, viamque affectat Olympo. Illo Virgilium me tempore dulcis alebat Parthenope, &c. Idem tunc prioribus libris quosdam attexuit versus, hujus ipsius anni et Ægyptiacæ victoriæ indices: ut G. 2. 171. Te, maxime Cæsar, qui nunc extremis Asiæ jam victor in oris, imbellem avertis Romanis arcibus Indum. Item G. 3. 28.

Atque hic undantem bello, magnumque fluentem Nilum, et navali surgentes ære

columnas: addam urbes Asia domitas

pulsumque Niphatem, &c. Qua eadem hyeme statim animum ad Æneida convertit, eamque per annos undecim

executus est, ut communiter vitæ scriptores habent.

Annus u. c. 725. Augusti 35. Virgilii

[blocks in formation]

Eodem anno censuram exercet Cæsar, et collegam sibi assumit M. Agrippam: quo in munere, ad expurgandos ordines reipublicæ moresque ambo multa fecerunt. Id quoque significat Virgilius eodem libro v. 296. Cana fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, jura dabunt.

Annus u. c. 728. Augusti 38. Virgilii 45.

C. CÆSAR AUGUSTUS VII. T. STATILIUS TAURUS II. CORNELIUS GALLUS, amicus Virgilii, primus Ægypti procurator ab Augusto constitutus, ob multa ibidem violenter acta eidem invisus, et a Senatu damnatus, seipsum interficit. Aiunt ejus laudes fuse a Virgilio fuisse celebratas Georg. lib. 4. indeque post ejus necem jussu Augusti sublatas, et Aristai fabulam earum loco substitutam. Sed fidem ii apud me non faciunt: tum quod Aristæi fabula sic cum apum cultura connexa est, ut nata e re ipsa, non huic attexta videatur: tum quod Virgilius tantam operis partem laudando Gallo minime debuit tribuisse, qui non nisi pauculos versus Mæcenati dederat suo, cui totum ipsum opus dedicabat: tum quod Augustus ipse, qui Suetonio teste luAnnus u. c. 726. Augusti 36. Virgilii xerat Galli necem, non ita videtur

Dicitur et hoc anno Cæsar deliberasse de imperio deponendo, eaque de re consultores adhibuisse Mæcenatem et Agrippam. Et suadebat quidem Agrippa deponendum : negabat Mæcenas, cujus consilio obsecutus est. Id vero perquam absurdum, quod si esset, non fuisset a solo Pseudo-Donato, sed a gravissimis etiam historicis memoratum: Maronem nempe ab Cæsare vocatum etiam in consilium, Mæcenati assensum esse, nutantemque principis animum assensu hoc suo confirmasse.

43.

C. CÆSAR OCTAVIANUS VI.
M. VIPSANIUS Agrippa II.

CAESAR, perfecta hoc anno censura,
solemnibus sacrificiis Romano more
lustrum condit: ludos Actiacos quin-
quennales, ad æternam victoriæ suæ
memoriam a se prius institutos, pri-
mum exhibet, nobilium puerorum
equestri decursione et gymnica exer-
citatione præcipue insignes: ex Dio-
ne 1. 51. et 53. Quæ omnia sub
neæ persona repræsentat Virgilius 1.
3. v. 279. Lustramurque Jovi, rotisque
incendimus aras, Actiaque Iliacis cele-
bramus littora ludis: Exercent patrias
oleo labente palaæstras nudati socii, &c.

Annus u. c. 727. Augusti 37. Vir.
gilii 44.

C. CÆSAR OCTAVIANUS VII.
M. VIPSANIUS AGRIPPA III.

AUGUSTI nomine donatur Octavianus a Senatu, Munatii Planci sententia, Januario mense.

infestus ejus fuisse memoriæ, ut inanes ei laudes invideret.

Annus u. c. 729. Augusti 39. Virgi-
lii 46.

C. CAESAR AUGUSTUS IX.
M. JUNIUS SILANUS.

AUGUSTUS movet expeditionem in Cantabros: qua dum abesset, supplicibus, ut Pseudo-Donatus ait, minacibusque literis partem Eneidos aliquam efflagitat a Virgilio, nec obtinet. Virgilianæ ad Augustum epistolæ fragmentum profert Macrobius Saturn. lib. 1. cap. ultimo: Ego vero frequentes a te literas accipio. . . De Ænea quidem meo, si mehercule jam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem. Sed tanta inchoata res est, ut pene vitio mentis tantum opus ingressus mihi videar: cum præsertim, ut scis, alia quoque studia ad id opus, multoque potiora impartiar. Annus u. c. 730. Augusti 40. Virgilii 47.

C. CÆSAR AUGUSTUS X.
C. NORBANUS FLACCUS.
MARCELLUS, Octavia sororis Au-

[blocks in formation]

C. CÆSAR AUGUSTUS XI. CN. CALPURNIUS PISO. MORITUR MARCELLUS, anno circiter ætatis 20. maximo Augusti et Octaviæ totiusque populi Romani luctu, apud Baias. Corpus ejus ingenti pompa crematur in campo Martio. Virgilius non multo post sextum Æneidos librum perficit, ornatque pulcherrimis de Marcelli obitu ac funere versibus: quos cum recenti adhuc dolore Augusto recitaret, dicitur Octavia defecisse, et pro singulis hujus argumenti versibus poëtæ dena sestertia jussisse numerari.

Tiridates, Armeniæ rex, cui cum Phraate Parthorum rege male conveniebat, Romæ ab Augusto excipitur. Quo tempore accidit, quod innuit Dio, ut captivos et signa, bellis superioribus Romanis erepta, Augustus a Partho repeteret. Hæc Virgilius, cum in Parthicum bellum vergere tum suspicaretur, inseruit libro septimo, cui tunc dabat operam. v. 604. Sive Getis inferre parat lacrymabile bellum, &c. Seu tendere ad Indos, Auroramque sequi, Parthosque reposcere signa: sunt geminæ belli portæ, &c. Igitur annis minus quatuor, sex fere ultimos operis libros poëta perfecit: nec vero tanta in iis elucet, quanta in superioribus, cura.

sequentes Consules magistratum inirent, ex Dione, iter in Græciam Au-, gustus suscipit.

Annus u. c. 733. Augusti 43. Vir
gilii 50.

Q. ÆMILIUS LEPIDUS.
M. LOLLIUS.

AUGUSTUS perlustrat Græciæ et Siciliæ civitates, hyememque transigit in insula Samo.

Annus u. c. 734. Augusti 44. Virgilii 51.

M. APPULEIUS.

P.SILIUS NERVA.

TRAJICIT Augustus in Asiam, mulctat Syriæ civitates: ibique amissas a Crasso aquilas recipit a Parthis. Romam revertitur, iterumque in Samum hyematurus consedit.

Annus u. c. 735. Augusti 45. Virgilii 52.

C. SENTIUS SATURNINUS.

Q. LUCRETIUS VESPILLO. VIRGILIUS, Æneide confecta, proficiscitur in Græciam, ut divinum opus per otium expoliret. Cum tamen Augusto Romam revertenti occurrisset, de reditu cum eo cogitans languore correptus est: auctaque per navigationem valetudine, Tarentum, aut, juxta plures, Brundusium appulit, ibidemque decessit, 22. Septembris, annos natus 50. menses 11. dies 7. Dicitur moriens Eneida, cum nondum ad eam quam instituerat animo formam perduxisset, petiisse comburendam; negatamque sibi ab amicis, per testamentum legasse Plotio Tuccæ et Vario, qui eam aut comburerent aut emendarent. Fabulam putat Corradus: sed cum id aperte Gellius, Macrobius, imprimisque Plinius, historiæ suæ lib. 7. c. 30. testentur, non video contra testes ejus

Annus u. c. 732. Augusti 42. Vir- modi quæ vis possit esse tanta ratio

gilii 49.

M. CLAUDIUS MARCELLUS.

L. ARRUNTIUS.

num. Plotii Variique mentio frequens apud Horatium, e quibus Varius Epici carminis ea ætate princeps

SUB anni hujus finem, antequam fuit. Satir. I. 1. 5. Postera lux ori

[blocks in formation]

Virgilius, post hunc Varius, dixere quis Phyllidis hic idem, teneræque Amaryl

essem.

PROPERTIUS, lib. II. Eleg. ult. Me juvet æternis positum languere corollis,

Quem tetigit jactu certus ad ossa
Deus:

Actia Virgilium custodis littora Phœbi,

Cæsaris et fortes dicere posse rates: Qui nunc Enea Trojani suscitat arma, Jactaque Lavinis mænia littoribus. Cedite Romani scriptores, cedite Graii: Nescio quid majus nascitur Iliade. Tu canis umbrosi subter pineta Galesi Thyrsin, et attritis Daphnin arundinibus, &c.

lidis ignes

Bucolicis juvenis luserat ante modis.
SILIUS, lib. VIII.

Mantua Musarum domus, atque ad sidera cantu

Erecta Andino, et Smyrnais æmula plectris.

STATIUS Thebaida alloquens. Vive precor, nec tu divinam Æneida tenta;

Sed longe sequere, et vestigia semper adora.

JUVENALIS, Satira 11. Conditor Iliados cantabitur, atque Maronis

Tu canis Ascrai veteris præcepta poëtæ, Altisoni dubiam facientia carmina pal

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »