Billeder på siden
PDF
ePub

GEORGICON

AD

C. CILNIUM MÆCENATEM

LIBER III.

ARGUMENTUM.

EXORDIUM tria continet: invocationem Deorum, qui pabulo et pecorum pastioni præsident: deinde laudes Octaviani: denique invitationem Mæcenatis, cujus jussu susceptum id operis fuisse, rursus testatur. Sequuntur præceptiones de cultura pecorum, quatuor in partes distinctæ. I. Agit de bobus et equis. 11. De ovibus et capris. III. De canibus. IV. De rebus pecori infestis; nempe serpentibus, scabie, febri, ac peste: quæ pestis descriptio epilogi locum obtinet. Sparsæ sunt præterea toto libro fusiores, oblectationis causa, descriptiones; quasi quædam diverticula. Talis est descriptio cursus equestris, v. 103. Asili sive œstri, v. 147. Taurorum amantium, v. 217. Furiarum amoris, 242. Scythicæ hyemis, v. 349.

P. VIRGILII MARONIS GEORGICON LIB. III.

279

TE
quoque, magna Pales, et te memorande canemus
Pastor ab Amphryso; vos, sylvæ amnesque Lycæi.
Cetera, quæ vacuas tenuissent carmine mentes,
Omnia jam vulgata: quis aut Eurysthea durum,
Ant illaudati nescit Busiridis aras?

Cui non dictus Hylas puer? et Latonia Delos?

5

Te etiam cantabo, o magna Pales; et te, o pastor memorabilis ob Amphrysum; et vos, o sylvæ, et flumina Lycai. Cetera omnia argumenta, quæ delectare possent animos otiosos, jam pertractata sunt. Quis nescit, aut Eurystheum severum, aut altaria infamis Busiridis? Cui non dictus est Hylas puer, et Delos Latonia, et

[ocr errors]

2. Amphreso Medic. Amphrysso Romanus; at Amphryso fragm. Vatic. Variant eodem modo codd. in Callimacho et al. Tuetur simplicem literam Brunck. ad Apollon. Alii Amphriso, Amphrisio, ut Goth. Mox Lycai recte omnes scribunt, ut ap. Pausaniam aliosque Græcos scriptores; ubique occurrit: Tò Aúkalov. Male confunditur alibi rò AúKELOV Athenarum: ut sup. 1, 16. -3. Carmine Burmannus reposuit, ut erat in nonnullis Pierii; in fragm. Vatic. Medic. et aliis carmina, quod vulgo editur. Proclivior lapsus in hoc ex illo, quam vice versa; mentis idem scripsit ex Rottend. tert. pro mentes.4. vulgata idem ex Gud. et Mentel. tert. sunt vulgata Parrhas. Bodlei. et unus Mead.-5. Busiridis arces Medic. a m. pr. illaudari Goth. pr.-6. Quoi NOTE

1 Te quoque, magna Pales] Dea pastorum et pabuli, cui, sacra lacte fiebant: et festa celebrabantur Palilia, 12 Kal. Maii: quo die Romulus urbem fundavit.

2 Pastor ab Amphryso] Amphrysus, fluvius Thessaliæ, ubi Apollo greges pavit Admeti regis: vel ipsius regis amore captus, juxta Callimachum in hymno; vel juxta alios, eidem addictus in servitutem a Jove, propter interfectos Cyclopas, qui fulmina Jovi fabricaverant, ad occidendum, vel Phaethonta, vel Æsculapium, utrumque filium Apollinis. Ideo dicitur memorandus ab Amphryso: id est, ob Amphrysum: quia ob operam, ejus in ripis Admeto exhibitam, dictus est Apollo Nomius, a vouǹ pascuum.

Sylva amnesque Lycai] Loca quælibet pascuis abundantia: quales sunt in Arcadia sylvæ amnesque Lycai montis. Ecl. x. 15.

4 Eurysthea] Mycenarum regem: Junonis odio ubsequens, Herculem, oraculi jussu sibi subditum, difficillimis periculis objecit: e quibus evasit victor. De Hercule Æn. VIII. 287.

5 Illaudati Busiridis aras] Regis Ægypti, qui cum hospites ad aras immolaret, ad eas ipsas cum Amphidamante filio et ministris occisus est ab Hercule, cui struebat easdem insidias. Illaudati] Illaudabilis, in quo nihil est laude dignum, ac proinde summa sunt omnia vitia. Sic vulgo invictus, sumitur pro invincibilis, quod non est in usu, ut notat Turneb. 1. IV. 17.

Videturque Virgilius carpere Isocratem, Græcum oratorem, qui scripsit, quam adhuc habemus, laudationem Busiridis.

6 Hylas...... Latonia Delos] Hylas, puer dilectus Herculi: Ecl. vi. 43. Latona, Cœi Titanis filia, a Jove compressa. Ecl. 11. 67. Delos, in

Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno,
Acer equis? Tentanda via est, qua me quoque possim
Tollere humo, victorque virum volitare per ora.
Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas;

Primus Idumæas referam tibi, Mantua, palmas;

10

Hippodame, et Pelops notabilis humero eburneo, ac peritus artis equestris? Tentanda est mihi via, qua possim attollere me etiam e terra, et victor volare per ora hominum. Ego primus rediens e Bœotiis montibus deducam mecum Musas in patriam, dummodo vita duret mihi. Primus reportabo tibi palmas Idumæas, o Mantua; et ædificabo

in Pierianis: ut Ecl. iv, 62. Et sic fragm. Vatic.-8. est abest a Toll. tum danda via est Ed. Ven.-10. superstes eadem Ed. Ven.-11. veniens Menag. pr. residens Rottend, alter, perpetua permutatione cum rediens.-12. Idimeas, Idymeas, Hydimæas, ut mox Mintius scribitur. Primus et Idumeas, Reg. Martin.

NOTE

sula maris Ægæi, ubi Latona Dianam et Apollinem enixa est. Æn. III. 74.

7 Hippodameque] Vel Hippodamia, filia Enomai regis Elidis et Pisarum: qui cum ex oraculo se a genero occidendum esse accepisset: equis confisus velocissimis, qui ex ventorum flatu creati erant, curule certamen filiæ procis proposuit, ea lege; ut qui vinceret, filiam obtineret; qui vinceretur, mortem subiret. Igitur tredecim victis et occisis, Pelops Myrtilum Enomai aurigam pretio corrupit, ut currui fragilem axem subjungeret, aut obicem axi non adjiceret. Quo pacto Enomaus e curru concidit, membrisque casu collisis mortuus est. Pelops Hippodamia potitus, Myrtilum perfidiæ mercedem contumelosius exigentem, in Ægæum mare præcipitem dedit, cujus illa pars ideo Myrtoum mare dicta est. Pelopis pater Tantalus fuit, Phrygiæ rex: qui cum Deos excepisset hospitio, eorumque numen explorare vellet, suum hunc filium iis epulandum dedit; a cujus esu ceteri abstinuerunt, excepta Cerere, quæ humerum ejus absumsit. Jupiter eum suscitavit, hume

rumque ei restituit eburneum: Tantalus ob id scelus perpetua siti ac fame in inferis cruciatus fingitur, præsentibus epulis coactus abstinere. Pelops deinde non Elide tantum, sed tota peninsula potitus, eam suo nomine Peloponnesum vocavit.

10 Primus ego in patriam, &c.] Certe hanc laudem prius dederat Ennio Lucret. 1. 1. 117. Ennius ut noster cecinit, qui primus amono Detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentes Italas,' &c. Igitur non significat Virgilius se primum omnium Græcas Musas deducturum in Italiam, sed in agrum Mantuanum.

11 Aonio vertice] Helicone, monte Bootiæ, quæ Aonia prius dicta est. Ecl. vi. 65. De Musis Ecl. 111. 60.

12 Primus Idumæas, &c.] Id est, nobiles palmas: quales nascuntur in Idume, sive Idumaa, Syriæ regione, ab Edom, filio Esau, sic dicta. Attingit morem victorum Olympicis ludis: qui sua præmia referebant patrias in civitates; in quas triumphali pompa invehebantur, fruebanturque deinceps vectigalibus totam in vitam e republica constitutis.

Et viridi in campo templum de marmore ponam
Propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat
Mincius et tenera prætexit arundine ripas.
In medio mihi Cæsar erit, templumque tenebit.
Illi victor ego, et Tyrio conspectus in ostro,
Centum quadrijugos agitabo ad flumina currus.
Cuncta mihi, Alpheum linquens lucosque Molorchi,
Cursibus et crudo decernet Græcia cestu.

15

20

in campo viridi templum e marmore juxta aquam, ubi magnus Mincius errat lentis flexibus, et tegit marginem riparum tenera arundine. In medio templo mihi erit Casar, et templum occupabit. Ejus in honorem ego victor, et spectabilis purpura Tyria, impellam juxta fluvium centum currus actos quatuor equis. Omnis Græcia relinquens Alpheum, et sylvas Molorchi, meo jussú certabit cursu, et duro cestu.

Est 'Idovun, 'Idovμaîos.—17. Illi, quod ubique editur, tuetur Medic. cum aliis, h, in Cæsaris honorem. At Illic Romanus, Medic. cum aliis antiquissimis Pierii. Sic in Franc. in Cantabrig. et Arundel., h. e. ad templum. Porro et abest a Franc.-20. duro-cestu Romanus Pierii. Sed crudo melius, e crudo corio. En. v, 69. decernet firmavit Heins. vetustiorum librorum auctoritate; inter quos fragm. Vatic. Sic quoque pars Pierianorum cum edd. inde ab Aldd.

NOTE

[blocks in formation]

17 Victor ego, et Tyrio, &c.] Victor poëtarum omnium Græcorum: quam victoriam explicat more tum Romano, tum Græco. Romano quidem, juxta quem victores purpura vestiti quadrigis invecti triumphabant; Græco vero, juxta quem victores ludis Olympicis palmam manu, coronam capite, gestabant: unde supra dixit; ' referam tibi, Mantua, palmas:' et infra v. 21. 'Ipse caput tonsæ foliis ornatus olivæ,' &c. De Tyrio ostro, sive purpura, Ge. 11. 506.

18 Centum quadrijugos, &c.] Vel more poëtarum, centum dixit, pro

magna multitudine. Vel alludit ad pompam Circensium ludorum, in quibus die uno fiebant viginti quinque curruum missus: id est emissiones curruum e repagulis et carceribus: singulis autem missibus quatuor currus exibant; singuli, pro sua factione, suis distincti coloribus: quatuor enim erant factiones; rubra; alba; prasina, sive viridis; et veneta, sive cœrulea. Igitur centum currus Virgilii, missus indicant viginti quinque, seu Circensem unius diei pompam. Circenses autem ludi, cursus equestres Olympicos imitabantur. Æn. v. 288.

Ad flumina] Veteri instituto : nam ante Circorum fabricam, 'in littore fluminis Circenses agitabantur: in altero latere positis gladiis, ut ab utraque parte esset ignaviæ præsens, periculam: inquit Servius. Vide Æn. v. 288.

19 Cuncta mihi, &c.] Significat venturam esse Græciam ad suos ludos,

Ipse, caput tonsæ foliis ornatus olivæ,

Dona feram. Jam nunc solennes ducere pompas
Ad delubra juvat, cæsosque videre juvencos;
Vel scena ut versis discedat frontibus, utque

Ego decoratus frondibus tonsa oleæ circa caput, proponam præmia. Jam nunc juvat ducere ad templa solennes pompas, et videre mactatas victimas: vel videre,

At Medic. Longob. et alii decertet; quomodo nonnulli ap. Heins., quatuor Martini, Goth. sec. Erf. cum vett. edd.; et sic Medic. a m. sec., nam prima scriptura in eo et Mentel. pr. ac Franc, et ed. Fabric. decernit. cf. ad Æn. VII, 525. Tandem Græcia ludo Zulich.-22. deducere Ven. alter Menag. Ed. Junt.-24. atque Argent. Ed., notante Reiskio.-25. tollent Menag. alt.

NOTE

patriis contemtis, quasi vilioribus. Quatuor autem erant in Græcia ludi, sive certamina insignia. Olympica, Pythia, Isthmia, et Nemeca. 1. Olympica, Instituta sunt ab Hercule, in honorem Jovis, postquam Hercules Augeam regem Elidis occidisset : fraudatus ab eo mercede pacta, propter stabulum a triginta annorum fimo repurgatum. Victores corona donabantur ex oleastro, vel olea. Constabant autem ludi illi pentathlo, sive quintuplici certamine, cestu, cursu, saltu, disco, et palæstra: durabantque quinque dies, et quarto quoque anno celebrabantur: unde spatia quatuor annorum, duas inter ludorum illorum celebrationes interjecta, Olympiades appellata sunt. Pythia: fiebant in Pythio, Macedoniæ loco: in honorem Apollinis, ob cædem Pythonis serpentis: unde Apollo Paan dictus est, a walew ferire, quod sagittis serpentem percussisset: indeque carmen in ipsius et ceterorum deinde Deorum laudem, vocatur hic paan. Coronabantur victores lauro. 111. Isthmia, in honorem Neptuni, a Theseo Atheniensium rege instituta, in faucibus isthmi Corinthiaci. Corona dabatur e pinu. Iv. Nemeæa, edebantur in honorem Herculis, ob cædem leonis ab eo interfecti in sylva Nemeæa, prope Cleonas; ur

II.

bem Achaïæ, in Peloponneso. Corona erat ex apio. Præterea ludis omnibus victores palmam manu gestabant. Virgilius per Alpheum, Elidis in Peloponneso fluvium, prope Olympiam urbem; certamina intelligit Olympica: quæ ibi committebantur. Per lucos Molorchi, certamina Nemeœa. Molorchus enim pastor fuit in agro Cleonæo, hospes Herculis, cujus in gratiam Hercules leonem Nemeæum sive Cleonæum interfecit. Certamina alia sub his duobus complectitur. Cestus] Chirothecæ quædam species est, e corio bubulo, eoque crudo: quo pugiles manus et brachia ad pugnam armabant. Æn. v. 401.

21 Tonsa] Concisis foliis apte compositæ.

22 Ducere pompas] Pompa, erant imagines Deorum impositæ ferculis; et alia quælibet ludorum ornamenta, quæ ad ostentationem coram populo ducebantur: præcipue in Circensibus. Nomen a πομπή; hoc autem, a πέμπω mitto, deduco, transveho. De pompa illa Circensi fuse Ovid. Amor. II. 2, 43. 'Sed jam pompa venit: linguis animisque favete,' &c. 'Prima loco fertur sparsis Victoria pennis,' &c. Tum Neptunus, Mars, Phoebus, Minerva, Ceres, &c.

24 Vel scena ut, &c.] Scena, frons est theatri, seu pars theatri adversa

« ForrigeFortsæt »