Billeder på siden
PDF
ePub

quæ cognominis sedes est, appellandus fuit, P. MARO VIRGILIUS. Neque movet me, quod in quibusdam veteribus libris, Partheniatis cognomen secundo ferat loco, hoc nimirum ordine, P. PARTHENIATIS VIRGILII MARONIS LIBER: id enim ex scriptorum inscitia contra morem Romanum factum esse manifestum est.

grammata, Priapeia junior scripsisse. At Jos. Scaliger, et post eum docti fere omnes Etnam Cornelio Severo adjudicant: Moretum, Auli Septimii Severi esse idem suspicatur: Diræ, quin a Valerio Catone scriptæ sint, ne dubitari quidem patitur: Copam Virgilio tribuit Priscianus, sed reclamante Scaligero: Priapeia, obscœnissimam epigrammatum farraginem, ex Ovidii,

Annus u. c.691. Augusti 1. Virgilii 8. Catulli, Petroniique fæcibus collecta M. TULLIUS CICERO.

C. ANTONIUS.

NASCITUR Octavius, qui deinde Augustus appellatus est, 9. Kal. Octob. id est 23. Septemb. patre C. Octavio; matre Attia, M. Attii Balbi et Juliæ illius filia, quæ Julii Cæsaris soror fuit. Quare Octavius fuit Cæsaris sororis nepos, non ex sorore nepos, ut male quidam scripserunt.

Annus u. c. 696. Augusti 6. Virgilii 13.

L. CALPURNIUS PISO.

A. GABINIUS.

VIRGILIUS Cremona studiis eruditur. Ita Hieronymus in Eusebii chronico. Aliter tamen vitæ scriptor: Initia 1 ætatis, id est usque ad septimum annum, Cremona egit. Quæ verba sic emendat Scaliger in Eusebium; usque ad sedecimum annum: quo fere anno Mediolanum concessit. Studia autem illius fuere Græci præcipue sermonis, tum medicinæ et mathematicarum disciplinarum: philosophiæ quoque, sub Syrone Epicureo, et juxta Jos. Scaligerum sub Catio etiam Insubri, ejusdem sectæ philosopho, qui Mediolani natus erat. Et in eo quidem studio socium habuit Varum illum, cujus gratia sextam eclogam deinde scripsit, Epicureæ philosophiæ placita de rerum origine continentem. De Syrone dicemus in illius eclogæ argumento: de Varo in eadem ecloga, v. 7.

Poësim imprimis dicitur auspicatus adhuc puer: et Cirim, Ætnam, Culicem, Moretum, Copam, Diras, Catalecton, Epi

esse manifestum est. In Catalectis et Epigrammatis, ut multa sunt indigna Virgilio, propter maledicos et inverecundos sales; ita paucula quædam eodem adolescente digna possunt videri. De Ciri et Culice major est controversia.

Ac Virgilii quidem esse hoc utrumque opusculum suaserunt multis versus utrique complures aspersi, qui in Georgicis et Æneide, aut iidem omnino, aut paullo accuratius limati reperiuntur. Non esse autem, mihi persuadet stylus enervis ac vagus, obscura sententia, numeri dissoluti: prorsus ut qui tam sordide humilis fuit, non videatur potuisse unquam ad perspicuam illam Bucolicorum tenuitatem, multo minus ad splendidam Æneidos majestatem assurgere. Bene quidem Scaliger falsum demonstrat, id quod in vita Virgilii legitur, scripsisse Culicem, quicumque tandem Culex ille sit, annos quindecim natum. Quippe Statius in Genethliaco Lucani, Sylv. 1. 2. v. 74, testatur Lucanum scripsisse Pharsaliam, ante annos Culicis Maroniani. At Lucanus post multa opera ultimam condidit Pharsaliam, eamque magna ex parte inemendatam reliquit, anno quo mortuus est ætatis vigesimoseptimo. Addo ego, Culicem hunc, quem habemus, Octavio dicatum esse. At Octavius tum, cum numerabat Virgilius annum decimumquintum, ipse tantum octavum attigerat: qua ætate, nec ipsi poëmata dicari, nec ea dici de ipso potuerunt; At tu, cui meritis oritur fiducia tantis; aut ut habent

codices alii, At tu, cui meritis oritur fiducia castris, Octavi venerande. Igitur scriptum fuisse Culicem probabile est, cum Octavius aliquo in nomine cœpit esse: circa id temporis, quo donatus a Julio Cæsare militaribus donis, eum in Hispaniensia castra secutus est, anno u. c. circiter 709. Octavii 19. Virgilii 26. Quod quis credat? Virgilium ab illa Culicis exilitate ita repente convaluisse, ut anno post tertio quartove Bucolica scribere tam æquabili et vivido et puro nitore inceperit. His adducor ut putem, insulsum illum Culicem, quem habemus præ manibus, ab inepto aliquo posteriorum ætatum scriptore fictum esse: qui, cum apud veteres laudari passim videret juvenilem Maronis Culicem, amissum illum vitio temporum restituere, per ludum aut per summam audaciam, voluerit ; quomodo deinceps a levissimis scriptoribus multa malitiose conficta sunt, ut Cornelii Galli elegiæ, et nuper Petronii fragmentum.

Idem esto de Ciri judicium, quam Ovidii tempore posteriorem esse indicat Scyllæ, patris et patriæ ruinam meditantis, cum nutrice colloquium; locus omnino exaratus ad similitudinem illius colloquii, quod habet Myrrha, patris amore insaniens, cum nutrice item sua, Metam. 1. 9. Nec abstinet Scyllæ nutrix ab exemplo ipsius Myrrhæ proferendo: ut plane existimem fictorem illum Virgilianæ Ciris, ad Myrrham Ovidianam inter scribendum oculos intendisse. Non est igitur audiendus Scaliger, cum Cirim illam ipsam ultimum esse statuit opus Virgilii, etiam Æneide posterius: quanquam enim fusum est feliciore vena quam Culex, tamen jacent in eo multa, multa horrent, nitent quampancissima: nec a Virgilio senescente, et æquo rerum suarum æstimatore, scribi tantillo in poëmatio potuit, Accipe dona meo multum vigilata labore: nec Virgilium juvenem, et Bucolica, Georgica, Æneida meditantem, tan

tum rei poëticæ jam tum cœperat tædium, ut in hoc tam levi opere desipere non dubitaret: In quo jure meas utinam requiescere Musas, Et leviter blandum liceat deponere morem. Nec juvenis, itaque, nec senex Virgilius Cirim scripsit.

Annus u. c. 699. Augustí 9. Virgilii 16. CN. POMPEIUS MAGNUS II.

Si

M. LICINIUS CRASSUS II. VIRILEM togam sumpsisse dicitur Virgilius apud Pseudo-Donatum, anno ætatis 17. iisdem illis Consulibus, quibus natus erat. Idipsum agnoscit Scaliger, sed minus considerate. Neque enim ab Idibus Octobribus primi Pompeiani Consulatus, ad Idus Octobres secundi, completos annos reperio plures quam quindecim. ergo Virgilius toga virili donatus est Pompeio et Crasso secundum Coss. id anno Virgilii aut decimoquinto completo, aut decimosexto ineunte contigit. Sin ad usque decimumseptimum ineuntem recedendum est: annus is fuit u. c. 700. Consules, L. Domitius Ænobarbus, et Ap. Claudius Pulcher. Si denique decimusseptimus completus requiritur, annus fuit u. c. 701. Consules, Cn. Domitius Calvinus, et M. Valerius Messala ; quem annum consignat his verbis Hieronymus in Eusebio: Virgilius sumpta toga Mediolanum transgreditur.

Et vero, etsi Romano jure pueritia anno 17. finiretur, tumque sumeretur toga pura seu virilis: tamen pro arbitrio tempus illud aliquando immutatum reperimus. Augustus ex Suetonio togam sumsit anno 16. Caligula ex eodem, anno 20. M. Antoninus philosophus ex Julio Capitolino, anno 15.

Annus u. c. 708. Augusti 18. Virgilii 25.
C. JULIUS CÆSAR III.
M. ÆMILIUS LEPIDUS I.
JULIUS Cæsar mense Octobri qua-
ter triumphat, de Gallia, de Asia, de

Ægypto, de Africa. Octavius, sororis ejus nepos, militaribus donis triumpho Cæsaris Africano donatus est, quanquam expers belli propter ætatem. Suetonius in Augusto, 8.

Annus u. c. 709. Augusti 19. Virgilii 26.

C. JULIUS CÆSAR IV. solus. CESAR proficiscitur in Hispanias adversus Pompeii Magni liberos. Octavius vixdum firmus a gravi valetudine, per infestas hostibus vias, paucissimis comitibus, naufragio etiam facto, avunculum subsecutus magnopere demeruit, Suetonius ibid. Cæsar redux sub initium Octobris triumphat quintum de Hispaniis.

Annus u. c. 710. Augusti 20. Virgilii 27. C. JULIUS CÆSAR V. M. ANTONIUS. CAESAR expeditionem destinans in Parthos, Octavium præmittit Apolloniam. Ibi ille, dum studiis vacat, audit Cæsarem in senatu occisum esse Idibus Martiis, se ab eo in nomen et familiam adoptatum. Romam redit: sed adversante M. Antonio Consule, adjungit se optimatibus, quos ei infensos sciebat.

nempe 27. Novembris, ipse ac M. Antonius et M. Æmilius Lepidus, triumviros se reipublicæ constituendæ in quinquennium renunciant, magistratus absque senatus et populi consilio designant in idem tempus, proscriptionem inimicorum suorum indicunt, qua Cicero 7. Decembris occisus est.

Hinc erroris arguuntur, qui volunt Eclogam Virgilii sextam Romæ au ditam a Cicerone fuisse in theatro, cum a Cytheride mima cantaretur: eumdemque Romanæ eloquentiæ principem, ad suam et novi poëtæ laudem exclamasse: Magnæ spes altera Romæ : quæ verba deinceps Virgilius in Eneida retulerit. Tum enim, cum Cicero occisus est, Eclogas scribere nondum Virgilius cœperat: necdum venerat Romam: sed adhuc, aut Mediolani, aut in rure suo versabatur, ut mox deinde ostendemus.

Annus u. c. 712. Augusti 22. Virgilii 29, L. MUNATIUS PLANCUS.

M. EMILIUS LEPIDUS II. KALENDIS Januariis Triumviri, înter cæteros Julio Cæsari habitos honores, sacellum ipsi dedicant in foro, ejus simulacrum ludis Circensi

Annus u. c. 711. Augusti 21. Virgilii 28. bus cum Veneris simulacro circum

C. VIBIUS PANSA. A. HIRTIUS.

OCTAVIUS mittitur cum Consulibus adversus M. Antonium, qui Decimum Brutum Mutinæ obsessum tenebat. Solvitur obsidio: Consules tamen bello pereunt. Fit agrorum aliqua inter milites divisio per Decemviros, in quibus erat Cicero. Octavius armata manu Romam ingressus, Consulatum, mortuo Pansa tunc vacuum, ab invito senatu extorquet 14. Kal. Septemb. seu 19. Augusti, ante annum ætatis vigesimum expletum. Inito Consulatu statim in nomen et bona Cæsaris lege transiit, vocatusque est deinceps ab omnibus, Dione teste 1. 46. C. JuLIUS CÆSAR OCTAVIANUS. Paullo post,

ferendum decernunt. Hinc Octavianus se Divi filium appellavit. Circa Novembrem pugnatur ad Philippos in Macedonia, pereuntque Cassius et Brutus, duobus præliis, mensis fere unius intervallo dissitis, ex Plutarcho. M. Antonius abit in Asiam: Octavianus in Italiam redit, ut agros suis Antonianisque veteranis dividat.

Annus u. c.713. Augusti 23. Virgilii 30. L. ANTONIUS.

P. SERVILIUS ISAURICUS. FIT agrorum divisio, ex optimis quibusque urbibus Italiæ, ejectis per vim dominis, non iis tantum qui contra Triumviros steterant, sed etiam alijs, ut habent Appianus et Dio. Ful

via M. Antonii uxor, et Lucius Antonius Consul, Marci frater, cum divisionis illius administrationem et gratiam apud milites derivare ad se non potuissent, veterum possessorum querelis in speciem commoti, bellum in Octavianum suscitant. Asinius Pollio, M. Antonii singularis amicus, Galliam Cisalpinam interim copiis tenet, et Alpium transitum Octaviani legionibus intercludit, ut constat ex Appiano lib. 5. Idem Lucio Perusia obsesso suppetias ferre frustra conatus, sub anni sequentis initium dedita Perusia, cum septem legionibus Venetiam, in qua regione Mantua est, in potestate Antonii diu retinet, ut testatur Velleius.

Atque hæc illa est Agraria largitio, qua Virgilius Andino patrimonio suo mulctatus est. Neque enim est, cur Corradus calamitatem illam accidisse poëtæ suspicetur decemvirali illa divisione, quæ Mutinense bellum secuta est, et cui intererat Cicero: tum enim levis erat ac fere nulla Romæ Octaviani auctoritas, ut optimates et ipse Cicero de eo occidendo cogitarent. Quare Virgilius dicere tum de illo non potuit id, Ecl. 1. Deus nobis hæc otia fecit: neque istud: Hic illum vidi juvenem, Melibae, quotannis bis senos cui nostra dies altaria fumant: potuit vero hac Philippensi divisione; cum se jam Octavianus Divi Julii filium appellaret, summaque polleret triumviratus auctoritate. Multo minus ferendi Probus et Pomponius Sabinus, qui id ad Actiacam divisionem rejiciunt, et annum u. c. 723. Cum enim e plerisque omnibus Virgilianæ vitæ scriptoribus certum sit, Bucolica triennio esse perfecta; certum item, ut mox demonstrabitur, Eclogam quartam anno u. c. 714. Pollione Consule, esse editam: certum id quoque habendum est, spatium illud triennii circa consulatum Pollionis omnino esse numerandum. Adde quod idem ipse Pomponius

Virgilium dicat edidisse Bucolica anno ætatis 23. ant 24.; Probus et Pæ dianus, anno 28.; Servius, anno 29. Atqui divisionis Actiacæ tempore annos numerabat plenos atque integros novem ac triginta: quod incuriam scriptorum ejusmodi manifestam facit.

Igitur sic statuo. Virgilium Asinio Pollioni, tum in Gallia Cisalpina et Venetia, cujus pars est ager Mantuanus, cum imperio versanti, sive per Varum, quocum philosophiæ studuerat, sive per Cornelium Gallum, sive per seipsum innotuisse: per Pollionem commendatum esse Mæcenati: per hunc ad Octaviani gratiam irrepsisse. Quanquam enim tunc diversarum erant partium Mæcenas et Pollio, similitudo tamen studiorum et æqua probitatis fama sic utrumque sociabat, ut anno proxime sequente administri Brundusinæ pacis una adhibiti sint. Certe Pollionis in Virgilium priora fuisse merita, Mæcenatis potiora, vel ea res probat: quod prior a Virgilio gratia Pollioni, major Mæcenati relata sit: Ecloga unica mox in illius honorem edita; Georgicis deinde libris quatuor hujus nomini nuncupatis.

Fretus ea commendatione Virgilius, agros ut reciperet suos, Romam sub anni hujus initia primum venit. Quidni enim Virgilio de se fides habeatur ? At Ecloga prima sub Tityri persona testatur, sibi ante amissos agros Romam ignotam fuisse: Urbem quam dicunt Romam, Melibœe, putavi stultus ego huic nostræ similem, &c. se libertatis obtinendæ gratia eo profectum : Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi? Libertas, &e.

Quamobrem inter fabulas puto quic. quid habet vitæ scriptor de ejus ad Octaviani gratiam aditu: quod magistro stabuli carus primum fuerit: quod panes eidem, ut uni e stabulariis, in singulos dies dati: quod Octavianus, de genere ac patre suo aliquando

sollicitus, consuluerit ea de re stabularium Maronem; ejusque opera speraverit patrem se posse suum certo intelligere, quia is de canum equorumque genere ac parentibus scite interdum respondebat. Fuerit enimvero Maroni singularis illa, quam reipsa fuisse libri Georgici declarant, rei veterinariæ peritia; fuerint hæc omnia quæ narrantur temporum rationi accommoda, ut minime sunt: quis tantum Octaviani fuisse stuporem credat, ut veterinariæ medicinæ eam esse vim sibi persuaderet, aut tantam Romani moris inscitiam, ut se regem magnanimum appellaret? aut ipsi Virgilio tantam futurorum eventuum notitiam, ut Octavianum Augusti nomine appellaret, ante annos minimum quatuordecim, quam esset honorifica illa appellatio ejus in gratiam instituta. Quid? jocus ipse quam insulsus, pistoris filium sibi Octavianum videri, quod panes liberaliter erogaret. Cui fabulæ locum puto præbuisse quod apud Suetonium legitur, Antonium Octaviano inter cætera probra solitum objicere, quod proavum haberet pistorem.

Hoc itaque anno scripta est Ecloga prima, qua poëta suam in agro recuperando felicitatem sub Tityri nomine repræsentat. Proinde exorsus est Bucolica, cum annum decurreret nonum ac vigesimum; necdum Idus Octobres attigisset, quo tempore trigesimum erat ingressurus. Statimque Roma profectus Mantuam, novosque possessores conatus ex agro ejicere, Arium nempe Centurionem, aut primipilarem Milienum Toronem, aut veteranum Claudium: ab eo, quisquis fuerit, male habitus, ægre vitæ suæ consuluit, Mincio natatu trajecto. Romam regressus, ut vim novo Octaviani edicto reprimeret, Eclogam quæ ordine nona legitur obtulisse videtur Varo, apud Octavianum gratioso, quasi libellum supplicem indicemque calamitatis; eam

que, ut res urgebat, subitario impetu e variis carminum, quæ meditabatur, fragmentis concinnasse: quod legenti persuasum fore facile confido. Annus u. c. 714. Augusti 24. Virgilii 31.

CN. DOMITIUS CALVINUS.
C. ASINIUS POLLIO.

OCTAVIANUS Lucium Antonium urbemque Perusiam deditione accipit. Marcus in Italiam veniens, maximo belli metu facto, Brundusii pacem cum Octaviano componit; administris, ex parte Octaviani, Mæcenate; ex parte Marci, Pollione. Octavia soror Octaviani, mortuo Marcello priore viro, Marco Antonio conjux datur. Redeunt Romam Triumviri: sed Sexto Pompeio Magni filio mare Siculum infestis navibus obtinente, fames in urbe sæviens urbem in Triumviros concitat. Octavianus et Antonius, a plebe tantum non laniati, de pace cum S. Pompeio conveniunt ad Puteolos, in littore Campaniæ. Ita compositis rebus, lætitia communis et rerum omnium copia in urbem redit. Decedunt e magistratu Consules, Calvinus et Pollio, in paucos qui supererant anni hujus dies, more illorum temporum. Antonius exercitus sui partem, ut per hyemem exerceret, mittit adversus Parthinos, gentem Illyricam, et olim Bruti Cassique studiosam: expeditionemque Pollioni suo committit, ut colligitur ex ejus triumpho de Parthinis anno proxime consequente.

Virgilius, cum filius Pollioni natus esset, ejus genethliacon canit Ecloga quarta: antequam Pollio magistratum abdicasset, nam v. 11. Teque adeo decus hoc ævi, te consule, inibit, Pollio: post Brundusinam pacem Pollionis opera constitutam, nam v. 17. Pacatumque reget patriis virtutibus orbem: post pacem etiam Puteolanam, invecta scilicet in urbem abundantia, nam v. 21. Ipsa lacte domum referent

« ForrigeFortsæt »