Billeder på siden
PDF
ePub

lerit. Asconius Pædianus, libro quem contra obtrectatores Virgilii scripsit, pauca admodum ei objecta proponit: et potissimum quod non recte historiam contexuit, et quod pleraque ab Homero sumsit. Sed hoc crimen sic defendere assuetum ait: cur non illi quoque eadem furta tentarent? verum intellecturos, facilius esse Herculi clavam, quam Homero versum surripere. Et tamen destinasse secedere, ut omnia ad satictatem malevolorum decideret. Refert etiam Pædianus, benignum, cultoremque omnium bonorum atque eruditorum fuisse: et usque adeo invidiæ expertem, ut si quid erudite dictum inspiceret alterius, non minus gauderet ac si suum fuisset: neminem vituperare: laudare bonos: ea humanitate esse, ut, nisi perversus maxime, quisque illum non diligeret modo, sed amaret. Nihil proprii habere videbatur. Ejus bibliotheca non minus aliis doctis patebat, ac sibi: illudque Euripidis antiquum sape usurpabat, τὰ τῶν φίλων κοινά, communia esse amicorum omnia. Quare coævos omnes poëtas, ita adjunctos habuit; ut cum inter se plurimum invidia arderent, illum una omnes colerent, Varius, Tucca, Horatius, Gallus, Propertius, Anser vero, quoniam Antonii partes secutus est, illum non observasse dicitur. Cornificius ob perversam naturam illum non tulit. Gloriæ vero adeo contemtor fuit: ut cum quidam versus quosdam sibi adscriberent, eaque de re docti haberentur; non modo ægre non ferebat, imo voluptuosum id sibi erat. Cum enim distichon, quod laudem felicitatemque Augusti continebat, fecisset, valvisque non nominato auctore infixisset, id erat ejusmodi:

Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane:

Divisum imperium cum Jove Cæsar habet.

Diu quæritans Augustus cujusnam hi versus essent, eorum auctorem non inveniebat. Bathyllus vero, poëta quidam mediocris, tacentibus aliis, sibi adscripsit. Quamobrem donatus honoratusque a Cæsare fuit. Quod æquo animo non ferens Virgilius, iisdem valvis affixit quater hoc principium,

Sic vos non vobis. Postulabat Augustus ut hi versus complerentur. Quod cum frustra aliqui conati essent, Virgilius præposito disticho sic subjunxit:

Hos ego versiculos feci, tulit alter honores.
Sic vos non vobis nidificatis aves.
Sic vos non vobis vellera fertis oves.
Sic vos non vobis mellificatis apes.
Sic vos non vobis fertis aratra boves.

Quo cognito, aliquandiu Bathyllus Romæ fabula fuit, Maro vero exaltatior. Cum is aliquando Ennium in manu haberet, rogareturque quidnam faceret, respondit, se aurum colligere de stercore Ennii. Habet enim poëta ille egregias sententias, sub verbis non multum ornatis. Interroganti Augusto quo pacto feliciter civitas gubernaretur: Si, inquit, prudentiores temonem tenuerint, et boni malis præponantur; itaque optimi suos habeant honores, nulli tamen aliorum injusti quicquam fiat. At Mæcenas: Quid, inquit, Virgili, satietatem homini non affert? Omnium rerum, respondit, aut similitudo aut multitudo stomachum facit, præter intelligere. Idem interrogavit quo pacto quis altam felicemque fortunam suam servare posset. Cui Maro: Si quantum ho-nore ac divitiis aliis præstantior sit, tanto liberalitate et justitia alios superare nitatur. Solitus erat dicere, nullam virtutem commodiorem homini esse patientia; ac nullam asperam adeo esse fortunam, quam prudenter patiendo vir fortis non vincat. Quam sententiam in quinto Æneidos inseruit:

Nate Dea, quo fata trahunt, retrahuntque, sequamur :
Quicquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.

Cum quidam ejus amicus Cornificii in eum maledicta et inimicitias sibi narraret: Quam putas, inquit, esse hujusce malevolentiæ causam? nam neque unquam Cornificium offendi, et eum amo. An, inquit, Hesiodi sententiæ non Delph, et Var. Clas.

Virg.

B

meministi, ubi ait, architectum architecto invidere, et poëtam poëtæ ? De malis, inquit, Græcus ille intellexit: nam boni eruditiores amant. Sed magna cum mea laude et gloria vindictam in manu habeo. Majore enim cura virtuti intendam: atque quo elegantior ego fiam, eo vehementius invidia rumpetur. Erat Augusto familiaris Filistus quidam, orator, et poësin mediocriter doctus, cui multiplex variumque ingenium erat: quique omnium omnia dicta reprehendere conabatur: non ut verum dignosceret, quod Socrates facere consuevit, sed ut eruditior videretur. Hic Virgilium, ubicunque convenire dabatur, maledictis salibusque vexabat. Quare ille sæpe, aut tacibundus discedebat, aut suffusus pudore tacebat. Verum cum, Augusto audiente, elinguem illum diceret, et causam etiam suam, si linguam haberet, defendere nequire: Tace, inquit, rabula. Nam hæc mea taciturnitas defensorem causarum mearum Augustum fecit, et Mæcenatem: et ea tuba, cum volo, loquor, quæ ubique et diutissime audietur. Tu loquacitate non modo aures hominum, sed muros rumpis. Augustus vero Filistum gravi vultu increpavit. Tunc Maro: Si tempus Cæsar, inquit, tacendi hic sciret, raro loqueretur. Tacendum enim semper est, nisi cum taciturnitas tibi noceat, aut oratio aliis prosit. Nam qui contendit, et an contentionis finis utilis sit non novit, stultis illum annumerandum sapientes putant. Posteaquam Augustus summa rerum omnium potitus est, venit in mentem, an conduceret tyrannidem omittere, et omnem potestatem annuis consulibus et Senatui Remp. reddere. In qua re diversæ sententiæ consultos habuit Mæcenatem et Agrippam. Agrippa enim, utile sibi fore, etiamsi honestum non esset, relinquere tyrannidem, longa oratione contendit: quod Mæcenas dehortari magnopere conabatur.. Quare Augusti animus et hinc ferebatur et illinc. Erant enim diversæ sententiæ variis rationibus firmatæ. Rogavit igitur Maronem, an conferat privato homini se in sua repub. tyrannum facere. Tum ille : Omnibus ferme, inquit, rempub. aucupantibus molesta ipsa tyrannis fuit et civibus: quia necesse erat propter odia

subditorum aut eorum injustitiam, in magna suspicione magnoque timore vivere: sed si cives justum aliquem scirent, quem amarent plurimum; civitati id utile esset, si in eo uno omnis potestas foret. Quare si justitiam, quod modo facis, omnibus in futurum, nulla hominum facta compositione, distribues: dominari te, et tibi conducet, et orbi. Benevolentiam enim omnium ita habes, ut Deum te et adorent et credant. Ejus sententiam secutus Cæsar, principatum tenuit. Audivit a Syrone præcepta Epicuri, cujus doctrinæ socium habuit Varum. Quamvis diversorum philosophorum opiniones libris suis inseruisse, de animo maxime, videatur, ipse tamen fuit Academicus; nam Platonis sententias omnibus aliis prætulit.

Hanc præstantissimi poëtæ vitam, quod antiquissima sit, non omisi: quod tamen et scateat erroribus, et aliis fere omnibus locum errandi præbuerit; ideo non esse absque censura proponendam existimari. Quamobrem vitam aliam digessi per annos urbis et consules, quos cum annis Augusti Virgiliique contuli ut ex ea comparatione series operum rerumque veritas certius innotesceret.

- P. VIRGILII MARONIS

HISTORIA

DESCRIPTA PER CONSULES,

A CAROLO RUEO, S. I.

Annus u. c. 684. Virgilii 1.
CN. POMPEIUS MAGNUS I.
M. LICINIUS CRASSUS 1.

PUBLIUS Virgilius Maro nascitur in
pago, cui nomen Andes, qui ter mille
passibus Mantua distat, Idibus Oc-
tobris, qui dies est illius mensis deci-
musquintus. Ita vitæ scriptor. Ita
Phlegon apud Photium: Ovipyíxios
Μάρων ὁ ποιητὴς ἐγεννήθη τούτου τοῦ ἔτ.
ους εἰδοῖς Ὀκτωβρίαις : Virgilius Maro poè
ta natus est hoc ipso anno Idibus Octobris.
Ita Martialis Epigr. libr. 12. 68.
tobres Maro consecravit Idus. Patrem
habuit, ex Pseudo-Donato, Maronem;
ex Probo, Virgilium : matrem, Maiam.
Pater, ex Servio, civis Mantuanus fuit;
ex Probo, rusticus; ex aliis, opifex
figulus; ex Pseudo-Donato, mercena-
rius, a socero Maio gregibus curandis
et rei rusticæ præfectus.

Oc

Majum illum, avum Virgilii, exemplaria vitæ omnia Magum vocant. At cum ejus filia, Virgilii mater, juxta omnes Maia dicta sit: omnino Maiæ pater fuit Majus, non Magus: indeque ortum existimo, ut Virgilius magicis artibus imbutus fuisse creditus sit ab Elinando monacho aliisque sequioris sæculi scriptoribus: quod et Ecloga septima magica quædam sacra descripsisset, et peritus esset multarum artium, et præcipue avum habuisse Magum diceretur.

Virgilius an Vergilius appellandus sit, magna fuit superiore sæculo controversia. Stabat Angelus Politianus pro Vergilio: pro Virgilio Pierias. Certe neque multitudo veterum lapidum ac monumentorum, quæ Vergilium præferunt, quicquam evincit; cum alia etiam complura Virgilium habeant: nec Græca Suidæ scriptio, Οὐεργίλιος ; cum Stephanus scribat in dictione Mantua, Βιργίλιος: nec etymon nominis a Vere aut Vergiliis stellis; cum alii deducant a virga laurea, quam prægnans mater in somnis vidit; alii a virga populea, quæ post ejus ortum more gentis humi defixa est; alii a virginali verecundia, propter quam Neapoli Parthenias appellatus est, a Taрlévos virgo. Ego cum Pierio existimo, facilem aliquando et promiscuam fuisse commutationem elementorum e et i. Sic, teste Quintiliano, dicebatur apud veteres Deana pro Diana; Menerva pro Minerva; leber et magester, pro liber et magister. Sic reperitur adhuc in quibusdam codicibus Verginius, pro Virginius. Sic etiam scribi potuit Vergilius pro Virgilius. Sed in iis omnibus litera i denique prævaluit.

Nec mihi videtur Virgilii nomen aliunde acceptum quam a patre. Si enim fuit cognomen a virga aut vere, certe non secundo loco, sed tertio,

« ForrigeFortsæt »