Billeder på siden
PDF
ePub

ARGUMENTUM

IN

GEORGICA.

GEORGICORUM nomen, a yewpyès agricola: hoc autem a yaïa vel yéa terra, et epyov opus. Traduntur hoc opere præcepta de agricultura, quatuor libris. I. De aratione. II. De plantatione. III. De pastione cultuque pecorum. IV. De apibus et mellatione. Eaque omnia naturæ accommodantur Italici soli, præsertimque Veneti, in quo Mantua fuit. Ducem in eo genere secutus est Virgilius Hesiodum Ascræum ex Boeotia, de quo diximus Ecl. vi. 70. Cujus librum, inscriptum "Epya xaì 'Hμépas, Opera et Dies, longe et copia et clegantia superavit. Coeptum est opus anno circiter U. C. 717. Virgilii 32. aut 33. et septennio perpolitum.

Mæcenas, cui Georgica inscripta sunt, primos in Octaviani gratia tenuit cum Agrippa gradus. Genere Tuscus, ex antiquis Etruriæ regibus: quorum posteri, post multas gentis clades, Romanam in civitatem admissi, equestri dignitate vixerunt. Eruditos complexus est, inprimis Virgilium et Horatium: adeo parum cupidus, ut qui ceteris magistratibus imperabat, ipse equestri ordine, et urbis atque Italiæ præfectura contentus vixerit. Adhibitus ab Octaviano cum Agrippa in consilium de imperio deponendo, retinendum persuasit. Secta Epicureus fuit, in vestitu, incessu, supellectili, conviviis, ipsaque dictione mollior ac remissior. Scripsit Prometheum et Octaviam tragoedias, carminum libros decem; soluta oratione commentarios de

rebus ab Augusto gestis, item de animalibus et gemmis dialogos: omnia periere. Decessit anno U. C. 746. C. Martio Censorino et C. Asinio Gallo Coss. Triplex est apud eruditos de ejus nomine controversia. I. Quodnam ipsius nomen fuerit? Lambinus in Vipsaniam gentem inducit, sed eum confundit eum Agrippa, cujus certe gentile nomen hoc fuit: Paulus Manutius in Cinciam: Glandorpius in Heliam: Muretus in Aquiliam: omnes aut levibus aut falsis conjecturis: maxima et optima pars, Turnebus, Lipsius, &c. in Cilniam, quæ gens erat Aretinæ urbis in Etruria. II. Unde cognomen Macenatis? Insulse deducit Becmannus ab ejus moribus, quod esset μn xowòs, non communis; aut un xaivòs, non novus: nam et Græci nunquam negativis nominibus, un, sed privativum & præfigunt: et Varro 1. vii. de L. L. a loco dictum testatur. Est igitur a mediterraneo quodam Etruriæ oppidulo, Cæsenæ vicino, qua in ora Plinius vina Cæsenatia simul et Mæcenatia commendat, lib. XXIV. 6. III. Quomodo prima et media cognominis syllaba pingenda sit? Certe media, per e longum; quia Græce vulgo per legitur. Prima vel per a, vel per a : quia in veteribus cod. utroque modo reperitur; per a frequentius. Igitur nomen integrum fuit, CAIUS CILNIUS MECENAS.

GEORGICON

AD

C. CILNIUM MECENATEM

LIBER I.

ARGUMENTUM.

CONTINET hic liber propositionem totius operis, ejusque divisionem quadruplicem. Tum sequitur Deorum invocatio, quotquot rusticæ præsident rei, quos inter Octaviano Cæsari locus tribuitur: novo sane illis temporibus adulationis exemplo; quo deinde Lucanus in Pharsalia, et Statius in Thebaide, ad laudem Neronis et Domitiani immodestius abusi sunt. Atque hæc exordio comprehenduntur. Liber vero ipse sex habet partes. I. Multiplicem agri colendi rationem, juxta variam ejus naturam. II. Agriculturæ originem. III. Agricolarum instrumenta. IV. Rusticorum operum tempora. V. Tempestatum prognostica. VI. Digressionem ad varia prodigia, quæ cædem Julii Cæsaris, aut præcesserunt, aut subsecuta sunt. Denique, Epilogi loco, Deos pro incolumitate Octaviani, et pro salute populi Romani precatur. Tamen ex iis, aliorumque librorum præceptis, non pauca obsolevere, contrario usu posteriorum temporum, nostrorum inprimis; quæ multa, ut artibus ceteris, ita huic quoque addidere.

QUID faciat lætas segetes, quo sidere terram
Vertere, Mæcenas, ulmisque adjungere vites
Conveniat; quæ cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori; apibus quanta experientia parcis:
Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem coelo quæ ducitis annum,
Liber, et alma Ceres; vestro si munere tellus

5

O Mæcenas, ordiar scribere deinceps quænam res efficiat messes copiosas; quo tempore oporteat arare tellurem, et vites alligare ulmis; quæ sit cura boum ; que diligentia sit necessaria, ut habeatur pecus; et quanta industria, ut alantur apes frugales. O ros sidera mundi splendidissimu, quæ præsidetis anno currenti per cælum, Bacche, et Ceres nutrix hominum; si homines vestro beneficio reliquerunt

2. Macenas. Makhvas. Male scriptum Mecenas. vid. Pier. Heins. ulmis adjungere Toll.-3. quis cultus alii scripti et editi, ex more; sic jam Ecl. 1, 19. qui jam Nanger. edidit. habendus Toll., male. vid. Burm. et conf. Not.-4. pecori atque apibus fere codd. et edd. pecorique nonnulli. Sed fulcrum hoc versus jam a Pierio convulsum sustulit et Medicei et optimorum librorum auctoritate Heins. conf. ad Ecl. 11, 53. pecori quanta apibus ed. Ven. parvis alii legunt ap. Stephanum; non invenio, quinam illi sint. paucis Meadii liber, ut sit paucis hinc canere incipiam; quod exile esset.-6. " Numina fuit, sed emendavit ipse, quia postea v. 10 ait: et vos agrestum præsentia numina Fauni," inter Serviana legitur. qui ducitis Pierii Oblongus, fragm. Moreti et Mentel. a m. pr., sed confirmant que Apuleius, Probus, Macrob. vid. Heins.-7. vestro si numine Medic. a m. sec. et Colot. cum Arund.

NOTE

1 Quid faciat] Quatuor his versibus distinguitur cultura quadruplex, terræ, arborum, pecorum, apum: quæ singulæ singulis libris explicantur: estque partitio totius operis.

3 Qui cultus habendo, &c.] Ibi supprimitur, aptus, par, necessarius, ant aliquid simile, quod dativum regat; ut apud Cicer. ad Att. 1. XII. Ep. 10. Solvendo non erat. Apud Plin. Radix est rescendo.

4 Apibus quanta, &c.] Præter interpretationem jam traditam afferri potest hæc altera: Dicam quæ sit apum experientia, prudentia, ingenium, ars quædam; non usu quidem comparata, sed ingenita.

5 Clarissima mundi Lumina, Liber, &c.] Liberum et Cererem appellat

mundi lumina, anuique ductores. Vel quia præsides et repertores habentur messis et vindemiæ, quæ præcipuæ sunt anni partes, et præcipua mundi ornamenta, unde cibus hominum et potus existit; vel quia per eos Lunam et Solem significat. Et vero Prætextatus apud Macrob. 1. 1. c. 18. fuse probat Solem, non Liberum et Dionysium duntaxat; sed et Jovem, et Martem, et Mercurium et Herculem ipsum esse; Liberum vero dici, quod libere vagetur. Lunam item addit, ipsam esse Cererem: Cujus nomen aliqui deducunt a creando, quod ad rerum productionem plurimum valeat. De Libero, Ecl. vii. 58. De Cerere, Ecl. v. 79.

Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis;
Et vos, agrestum præsentia numina, Fauni,

Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellæ :
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum, magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Cea

10

glandes Dodonæas pro frumento pingui, et miscuerunt aquam Acheloi cum vino reperto. Et vos o Fauni, Dii propitii rusticis: adeste, o Fauni, una cum Dryadibus Nymphis. Canto vestra dona. Et tu, cui terra adhuc recens produxit equum ferocem, icta magno tridente, o Neptune: et tu qui coluisti loca

nostro Ven.-8. Chaonia Gud.-10. præstantia vitium edit. Genev. 1636.— 11. Pro Faunique memorabilis lectio Satyrique in Gothano pr. Nam frigere videtur Fauni altero loco iteratum; et junguntur Satyri Dryadesque v. c. Cul. 115 et sæpe. Si codex paulo antiquior esset, dicerem veram ejus lectionem voci ex antecedente versu revocata cessisse. Nunc interpolatori deberi dicenda est lectio; vulgatum dictum esse puta pro: Et cum Faunis vos, Dryades.-12. o omittunt Codd. Servii ad Æn. 1, 541 et Goth. sec.13. Fudit aquam antiquissimos libros habuisse testatur Servius; male tamen haud dubie, quod fabula de equo paulo magis recondita esset, de aqua vero facile unusquisque cogitaret. Idem ad En. 1, 1 laudat: cui prima furentem ; sed eod. lib. v. 541 frementem habet. Mox tridente Gudian. Schol. Statii et uterque Gothanus.-14. cultor pecorum conj. Jo. Schrader. in schedis, quia nemora et dumeta se excipiunt, et statim v. 16 iterum nemus. Sic cultor pecorum, ut v. 3 qui cultus habendo sit pecori; et Sallust. Jug. 54, 3 agri ac pecoris magis quam belli cultorem. Cea de scriptura post Pierium vid. Heins. ad Ovid. Epist. xx, 222. Est Κέως, Κέος. Unde Keios. Romanis Cea.

NOTE

8,9 Chaoniam glandem, &c. Acheloïa pocula, &c.] Species pro generibus: primi enim hominum glande ad pastum, aqua ad potum usi sunt. Celebris autem fuit inter sylvas glandiferas Dodonæa, in Epiro sive Chaonia de qua Ecl. IX. 13. Sicut inter fluvios Achelous in Ætolia; sive quia primus e terra erupit, sive quia ejus in ripa primæ vineæ sunt consitæ ab Eneo Ætoliæ rege, qui ex uva a Staphylo pastore suo reperta liquorem expressum, Libero patri, apud se tum diversanti, cum obtulisset, ab eo colendæ vitis accepit modum.

10 Fauni] In argumento Ecl. vi. Dryades] Ecl. II. 46.

12 Prima tellus] Vel recens formata. Vel littoralis, quomodo Ge. II. 44.

primi lege littoris oram. Vel Attica, quia Athenienses hominum se primos et antiquissimos esse jactabant.

14 Neptune] Fuit Opis et Saturni filius, Jovis et Plutonis frater, cui in mundi divisione maris imperium obtigit.

Uxorem habuit Amphitriten Nerei vel Oceani filiam. Equos domuisse primus dicitur: unde fabulantur poëtæ, cum lis inter eum et Minervam orta esset, de tribuendo Athenis nomine; placuissetque Diis, ut ejus nomine civitas appellaretur, qui munus hominibus utilius dedisset: Neptunum percusso littore equum, bellicum animal, produxisse; Minervam hasta impacta olivam, pacis insigne, procreasse: victoriamque Minervæ fuisse adjudicatam. Neptuni

« ForrigeFortsæt »