Billeder på siden
PDF
ePub

Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni

patria (utinam liceret mihi id non credere) sola sine me vides tantummodo nires Alpium et glaciem Rheni. Ah ne te vulneret gelu! Ah ne glacies acuta tibi vulne

dationem duri te Martis in armis re parum explorata aspernabatur Burmann. Bene tamen illa se habet, ut ad Lycoridem hoc spectet, quæ militem in Gallias profectum comitata erat. Nam, ut Tu procul oppositionem inferat, necesse non est; nec firmius alterum, quod Burm. urgebat, Lycoridem dici non posse in armis esse. Immo vero amoris insania detinet eam duri Martis in armis, in exercitu, in castris, inter media tela et hostes. Quid? pergit: Tu, procul a p. Hæc eadem junctim de ea pronuntiaverat v. 23 Tua cura Lycoris Perque nives alium perque horrida castra secuta est. Recte eadem emendatio vindicata est a Medebachio in Amonit. litt. p. 17, et jam ante a Desfontaines (Hist. de l'Acad. des Inser. Tom. XXXIV, p. 156.)-46. nec sit Medic. a m. pr, ne sit Menag. pr. quantum Barthii liber; quod esset procul quantum, τηλÓÐEV Soov. cf. ad. vi, 16. Varie vero hæc distinguuntur et distingui possunt, vt aut jungatur: procul tantum, pro, tam procul, aut vides tantum Alpes, nil vides præter Alpes, ut Burmann. accepit et distinxit, quem in priore edit. eram

NOTE

46 Nec sit mihi credere] Nec liceat mihi, nec possim. Sic Æn. vIII. 675. Actia bella Cernere erat. Horat. Epod. XVII. 25. neque est Levare tenta spiritu præcordia. Hausta e Græcis fontibus locutio, apud quos eorɩ significat licet. Sic Homerus Odyss. XI. 157. Tov obπws tori Teрñoαι, quem non licet transmit

tere.

Tantum] Tribus præcipue modis explicatur. 1. Ita ut sit nomen et referatur ad credere: Utinam liceat non credere tantum, id est, rem tantam tamque indignam. II. Ita ut sit adverbium, et referatur ad sit: Utinam sit tantum; utinam liceat tantum, hoc non credere. Quasi dicat: non peto ut Lycoris non sit perfida, sit ita sane; sed peto ut liccat mihi tantummodo id non credere. III. Ita ut sit adverbium, et referatur ad sententiam sequentis versus: Vides tantummodo nives et frigora, &c. Prima explicatio infirmior, secunda subtilior, tertia facilior.

47 Alpinas, &c.] Alpes, excelsi montes, qui Italiam a Galia Germaniaque disterminant: multis dictæ no

minibus; pro varia regionum, quibus adjacent, ratione. Sunt enim Alpes maritimæ, Cottiæ, Graiæ, Pœninæ, Rhæticæ, Tridentinæ, &c. Ex his multi oriuntur fluvii celeberrimi; Padus, Ticinus, et Athesis, le Po, le Tesin, l'Adige; qui in Italiam; Rhodanus, le Rhône, qui in Galliam; Rhenus, qui in Germaniam devolvitur.

Rheni] Fluvii Europæ post Danubium celeberrimi, qui antiquus Galliæ et Germaniæ terminus fuit, a fontibus ad ostia. Fontes ejus duo in Alpibus, apud Rhætos occidentales, les Grisons. Ostia plurima, quibus in Oceanum influit. Mirum tamen est tantæ famæ fluvium ad mare non perferre nomen. Nam ubi ad arcem Skinkiam, quæ caput est insulæ Batavia, duas divisus est in partes, Valalim, et Rhenum, unde bicornis appellatur; mox varios deinde scinditur minores in alveos, quorum minimo Rheni permanet nomen; sed is ad Lugdunum Batavorum, Leyden, antequam ad Oceanum pervenerit, inter arenas exhauritur.

Me sine sola vides. Ah te ne frigora lædant!
Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et, Chalcidico quæ sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in sylvis, inter spelæa ferarum
Malle pati tenerisque meos incidere amores
Arboribus: crescent illæ; crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis;
Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes

50

55

ret delicatos pedes! Ibo, et canam fistula Siculi pastoris ea, quæ versibus traduxi e Chalcidensi poëta. Ratum est, me malle pati inter nemora et speluncas_belluarum, et meos amores inscribere teneris arboribus: crescent illæ, crescetis, o amores. Interea circuibo Manalum montem, cum sociis Nymphis: aut persequar fortes apros: nulla frigora prohibebunt me cingere canibus sylvas Parthenii montis. Jam fingo mihi, me vagari per montes et nemora resonantia: juvat vibrare arcu Par

secutus. Friget tamen sic rò tantum. Nam videbat plura alia præter Alpes; aut: nec sit tantum mihi credere, ut sit, utinam liceat tantum non credere, modo ne cogar credere; sive, ne in animum inducam, ut tantum cogitem; aut, nec sit mihi credere tantum, h. tantam rem credere ne cogar. un yéVOITO πιστεύειν τοιοῦτό τι. Tibull. 111, 4, 82 Ah ego ne possim tanta videre mala. Hoc itaque, ut fas erat, nunc prætuli, præeunte olim Heumanno.-49. A mihi non t. Alcuin. Grammat.-50. Calchidico Medic., sed v. Heins. Est Xaλkis.— 51. meditabor duo vet. cum Goth. pr. et Lengnich. moderabor Zulich.-53. incedere Gud.-54. crescunt ille Parrhas. crescent illis unus Moreti. ille crescent, crescetis Rottend. crescente illa Donat. ad Ter. Andr. 111, 3.-55. mixtus septem octove apud Burm., sed mixtis exquisitius. lustrabor Moreti quartus. lymphis Medic.-56. necabunt Leid. pr. negabunt alius.-58. per NOTE

50 Ibo] Vagabor hinc atque hinc. Vel: abibo hinc, deseram castra, et sylvis abditus carmina modulabor. Chalcis urbs est Eubœæ insulæ, quæ Chalcis quoque vocata est. Euboea porro Bootiæ continenti dicitur olim adhæsisse: ab ea nunc Euripo distincta, tam angusto, ut aliquando ponte transmissus fuerit, Ex illa insula oriundus Euphorion, Antiocho Magno Syriæ regi percarus, ejusque bibliothecæ præfectus: poëta nobilis, sed, juxta Ciceronem, obscurus: cujus opera in deliciis fuisse Tiberio Cæsari memorantur: ex quibus aliqua Lati

nis versibus expressisse diximus hunc Gallum, Ecl. vi. 72.

51 Pastoris Siculi] Theocriti, poëtæ Siculi, stylo. Non igitur elegiæ fuerunt, ut putat Probus: neque enim elegiæ potuerunt Theocriti stylo componi; sed aliquid bucolicis idylliis affine.

53 Malle pati] Supple: quam Lycorida in posterum sequi, atque ita deperire.

55 Manala] Montem Arcadia, Ecl. VIII. 21.

57 Parthenios] Parthenius item Arcadiæ mons, ubi virgines venari sole

Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu

Spicula: tanquam hæc sint nostri medicina furoris,
Aut Deus ille malis hominum mitescere discat.

60

Jam neque Hamadryades rursum, nec carmina nobis
Ipsa placent; ipsæ rursum concedite sylvæ.
Non illum nostri possunt mutare labores;

Nec, si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hyemis subeamus aquosæ,

65

thico sagittas Cretenses: veluti hæc omnia essent remedium insaniæ meæ, aut quasi ille Deus disceret placari miseriis hominum. Nunc iterum neque HamaNostræ dryades, neque versus ipsi nobis arrident: valete iterum, vos ipsa nemora. curæ nequeunt flectere amorem; ne sic quidem, si media hyeme potaremus aquam Hebri; et toleraremus Thracias nives hyemis humida; ne sic quidem, si pascere

lucos videor rupesque alter Rottend.-59. Rhodonea Medic. a m. pr., sed emendatum. Sidonia Goth. sec. Cydonea al. vid. Pier. et Burm.; urbs Kudwvía, hæc sit oi Kudwves, Kudávios.-60. hæc sint Heins. e Medic. et tribus aliis. vulgo. hæc a Voss. primo abest. medicina laboris Servius Danielis.-61. miserescere Moreti quartus.-62. rursum Heins. e Medic. et Rottend. Vulgo rursus.-64. vestri nonnulli ap. Burm., et sic Ald. tert. Flor. Angelii et al. possunt nostri Goth. sec.-66. Scythoniasque Aldd. et hinc profecta. Sidonias Voss. et Leid. unus a m. sec. Sithonias tamen jam Egnat., tum correxit Fa bric. Steph. alii. Editum etiam Sythonias. Variatur in hac voce, ut in BOTOvis et BioTavis, v. ad Cir. 165, sic Sithones, media brevi, et Sithonius apud Romanos poëtas, ut aliquoties ap. Horat. 1. Carm. 18, 9. 111, 26, 10. Ovid., ut in Fast. Sithonas et Scythicos triumphos. Stat. Theb. 111, 287 Sithonia-sub Arcto: Ergo Zóvios. Attamen Ziowvin xwpn ap. Herod. vII, 122 et Steph. Byz. At Σίθονες esse debuere Lycophroni v. 1357. Ρίζαν γιγάντων Σιθόνων κεκτηMévois. Hoc enim metrum postulat, non Ziwvwv. Quod hyemem aquosam memorat, forte parum commode fit, ubi de nive agitur. Jo. Schrader. tentabat Hæmi s. aquosi; ingeniose. hyemi subeamus aquosa Barthii Codex pro hyeme. NOTE

bant : unde nomen a παρθένος virgo.

59 Libet Partho, &c.] Species pro genere: arcus Parthicus et sagittæ Cydoniæ, pro quolibet arcu et quibuslibet sagittis. Parthi enim et Cydones arte sagittandi celebres: En. XII. 858. Parthus sive Cydon telum immedicabile torsit. De Parthis, Ecl. 1. 63. Cydon urbs fuit in Creta insula. Cornu dixit, pro arcu e cornea materia fabricato.

62 Jam neque Hamadryades] De iis Ecl. 11. 46. Hic incipit Gallus remediorum et consiliorum suorum inani

tatem agnoscere, seque amori victum
tradere.
63 Concedite sylva] Idem quod
antea dixerat: Vivite sylva, Ecl.
VIII. 58.

65 Hebrumque] Fluvium Thraciæ maximum, hodie Marisa: arenas olim aureas volventem. In Ægæum mare influit: ortus ex Rhodope monte, qui cum Hæmi pars quibusdam videatur, ab iis idcirco dicitur Hebrus ex Hæmo profluere.

66 Sithoniasque nives] Sithonia pars est Thraciæ: vergens vel in Pontum Euxinum, juxta Solinum; vel in oram

Nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
Æthiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.
Hæc sat erit, Divæ, vestrum cecinisse poëtam,
Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides; vos hæc facietis maxima Gallo:
Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subjicit alnus.
Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra;

70

75

mus oves Ethiopum sub sidere Cancri, cum intimus cortex exsiccatus arescit in ulmo excelsa. Amor superat omnia, nos quoque cedamus amori. O Diva Musa, sufficiet restrum poëtam cantavisse ista carmina, sedendo, et conficiendo calathum ex hibisco tenui: vos efficietis, ut ista videantur Gallo maxima: Gallo, erga quem amor meus tantum crescit singulis horis, quantum alnus virens attollit se ineunte vere. Surgamus: umbra solet esse noxia canentibus, præsertimque noxia est um

commoriens unus

Burmann. tentabat sulcemus.-67. Ne si fragm. Moreti. Moreti et Gud. commoriens Zulich. libraret in ulmo fragm. Moret.-68. servemus Barthii sive liber sive emendatio, jam a Florente Christiano facta. ope Moret.-69. vincet Medic. ricit Rom. Pierii. sed nos ed. Ven.-70. Hoc sat erit nostrum Ven. Hoc etiam Goth. sec. et unus Moreti. vestrum, Divæ duo vel tres.-72. facietis carmina fragm. Moreti, illustrat Burm. e Petron. 39 et 48. -73. mihi tantum Parrhas. et Rottend.-74. subicit Medic. Parrhas. subrigit conj. Vales. in Valesianis pag. 182.-75, 77. Hos tres versus novissimos, tamquam sententia parum aptos et conjunctos, reprehendebat Ill. Home (Elements of Criticism, c. 1 extr.) Poterant utique abesse: nec tamen dedecet car. men, quod sunt adjecti, quandoquidem faciunt ad infigendam animo altius cogitationem ac sensum, agi hæc inter pastores. Tum vero respondent hæc

NOTE

Macedonicam Ægæi maris, juxta alios. Thracia frigida et nivosa est, propter altissimum montem Hæmum, quo dividitur.

68 Ethiopum] Ethiopia regio Africæ vastissima, Ægypto finitima: quam Nilus quoque fere mediam, ut et Ægyptum, interfluit, le pays des Abissins. Tota zona torridæ subjecta est, a tropico Cancri ultra æquatorem porrecta. Virgilius ergo sidus Cancri dixit, pro tropico Cancri; et tropicum pro zona ipsa torrida, cujus terminus est ad septentrionem. Cancer signum est in ea parte cœli, quam ubi Sol attigit, exeunte Junio; tum æstatem

nobis calidissimam, diesque longissimos efficit. De zonis et tropicis, Ge. 1. 233. De hibisco, Ecl. 11. 30.

74 Se subjicit alnus] Se superjicit, se attollit. Vide Ecl. 1. 46. Alnus, aune, arbor aquosis locis gaudens.

75 Gravis cantantibus umbra] Imo gratissima: præcipue Juniperi, du genièvre, quæ arbor et odora est, et nihil venenatum patitur, et adversus aëris vitia comburi solet. Sed significat diuturniorem in umbra moram nocere canentibus posse propter frigus. Unde quidam legunt cunctantibus, non cantantibus. De Hespero, Ecl. vI. 86.

150 P. VIRGILII MARONIS BUCOLICA. ECL. X.

Juniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbræ.
Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite, capellæ.

bra juniperi: umbræ quoque nocent frugibus. Ite, ite domum, o capellæ saturatæ: Vesper imminet.

v. 7 Dum tenera attondent virgulta capellæ.—75, cunctantibus conj. Titii Locor. X, 7 probat Cerda et alii. contantibus Barthius e suo Cod.-76. frugibus herbæ Rottend. E nonnullis ap. Pierium hic versus exciderat.

« ForrigeFortsæt »