Billeder på siden
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS BUCOLICA. ECL. IX. 131

LYCIDAS, MORIS.

Lyc. Quo te, Mori, pedes? an, quo via ducit, in urbem? Ma. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri, Quod nunquam veriti sumus, ut possessor agelli Diceret: Hæc mea sunt: veteres migrate coloni. Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, Hos illi (quod nec bene vertat) mittimus hædos.

5

Lyc. O Mari, quo te ducunt pedes? an Mantuam, ad quam via ducit? MŒ. O Lycida, viventes eo miseriæ derenimus, ut peregrinus occupator agri nostri diceret, id quod nunquam timueramus: Hic ager ad me pertinet, recedite, o antiqui cultores. Nunc superati, masti, siquidem fortuna vertit omnia, ferimus illi hos hædos, quod

LYCIDA quinque ap. Burm., quem v. Zulich. hanc Eclogam post decimam ponebat.—1. În Parrhas. et Leid. alt. ita distinguebatur: an, quo via ducit? in urbem? ut hoc eweknyntikŵs subjiciatur, aut quo via Ed. Ven.-2. Vix mihi temperabam in priore editione, quin Quo, Lycida, vivi pervenimus! reponerem ; et sic Ecl. 1, 72 En quo discordia cives Perduxit m. Ecl. III, 88 veniat, quo te quoque gaudet. Idem jam Heinsio in mentem venerat, nec Burm. improbat. Si hoc tenemus exciderat, ut centies factum, prima littera in quo, propter simile initium vicinorum versuum, et quod magnum spatium litteræ initiali primi versus relictum esset. Sic in Regio Cod. Lycida ita scriptum erat, ut breve o adpictum esset. Retinebat tamen me, quod ingrata est illa repetitio TOÛ quo, et quidam diverso nunc sensu. Desideratur huc, eo,-ut possessor agelli diceret. Huc, Lycida, v. p. Possis quoque inutilem vocem vivi esse ex margine profectam suspicari et refingere: O Lycida, quo nunc pervenimus! Etiam Jo. Schrader. in schedis tentabat: O Lycida, vivi quo venimus; vel vivi huc pervenimus. Nunc cum nihil afferri possit, quod non alius aliter constituat, re linquenda est vulgata corrupta. Vetus ulcus esse debet, cum jam Servii codd, insederit. Vivi pervenimus pro vivendo attigimus, seu, diu vivendo ad istą pervenimus, Serv. exponit; quod durum et sine exemplo esse, recte Burm. affirmat.-3. Quo nunquam Moret, quart. et Leid., quod etiam loco mederetur vivi pervenimus (eo) quo nunquam veriti sumus nos perventuros esse, nisi durior trajectio esset. qua Gud.; forte pro quæ addit Burm. Quam nunquam meriti sumus! Leid. alt., ut sit exclamatio, quasi hæc tam indigna immerentibus eve. nerint.-4. migrare Ven.-5. Quanquam duplex epitheton affectui animi non male inservire videri potest, cf. Ge. 1, 407 eleganter tamen Burm., dum duo epitheta ferre se negat, distinguit ac legit: Nunc victi, tristis quoniam sors omnia versat. tristis fors legit etiam Probus Instit. Gramm. Vulgata tamen, Nunc victi, tristes, firmatur ex Grammatici imitatione, Anthol. Lat. lib. 1, p. 178, v. 84, ubi v. Burm. Sec.; eamque feres, si victi per se dictum accipias, postquam, quia, victi sumus, nunc tristes mittimus. Quod vero, Cerda aç Pierii exemplo, sors h. 1. præfert Burmann., non recte facere videtur. Longe aliter ap. Horat. Od. 11, 3 extr, sors versari urna dicitur, quam sors versat omnia.-6. non bene v. unus Moreti. nec vertat bene Menag. et Pierii Obł. quod

NOTE

LYCIDAS] Α λύκος, lupus: οἱ λυκιdeis, luporum catuli.

2 Vivi pervenimus] Exaggerat vox ista calamitatis indignitatem. Ut

Lyc. Certe equidem audieram, qua se subducere colles Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,

Usque ad aquam, et veteres, jam fracta cacumina, fagos,
Omnia carminibus vestrum servasse Menalcam.

Ma. Audieras; et fama fuit; sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt, aquila veniente, columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere lites
Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix :

10

15

utinam non prosit illi. Lyc. Ego sane audiveram Menalcam vestrum dominum versibus suis sibi conservasse cuncta: ab eo loco, ubi colles incipiunt recedere, et incurvare cacumen facili clivo; usque ad aquam, et ad cacumen ruptum antiquæ fagi. Ma. Id audireras, et rumor sic tulit: sed versus nostri non plus possunt inter arma belli, o Lycida, quam dicunt posse columbas Epiroticas, aquila imminente. Quod nisi funesta cornix e cariosa ilice me admonuisset, ut quocumque modo abrumperem novas rixas, nec ego ipse tuus amicus

superscripto s Medic.-8. Incipiant Goth. sec. dimittere Goth. pr. et septem ap. Burm., nota variatione.-9. Lectio hæc ab Heinsio e Mediceo probata et a Burm. reposita, uti et in Gud, a vet, manu emendatum fuerat, et sic Ecl. II, 3. inter densas, umbrosa cacumina, fagos; multo nimirum ea elegantior vulgata : veteris jam fracta cacumina fagi. Apud Quinctil. VIII, 6, 46 libri plerique; confracta c., quod Catrous, sibi mirifice in eo placens, recepit; saltem expectabo, donec infracta se obtulerit.-10. nostrum Goth. sec. quatuor Burm., it. Ed. Mediol. Menalcam Medic.-12. marcida Moreti fragm.-13. aquila dicunt Ven. et Cod. Burm.-14. quocunque Ven. quæ vel quacunque Gud.-15. Conf. ad Ecl. 1, 18.-19. Quis caneret sylvas Fragm. Moreti, at Ecl. v, 20 ExNOTE

apud Ciceronem pro Quinctio. 50. Huic acerbissimum vivo viventique funus indicitur.

7 Qua se subducere, &c.] Descriptio agri Virgiliani, cujus erant hi termini: hinc clivus; inde fagus et aqua, vel paludis, vel Mincii fluminis. Clivus; est inclinatum montis latus.

12 Martia] Bellica, quia Mars belli præses, dictus etiam Mavors, quia magna vertit. Quidni μavpów, intinguo; obscuro: quod poëtice dicitur pro apavpów? Junonis et Jovis, aut solius Junonis absque patre filius; ut Minerva solius Jovis absque matre filia. Hunc dicitur Juno concepisse tactu cujusdam floris, quem ipsi eum in usum Flora monstraverat.

13 Chaonias columbas] Speciem ponit pro genere: quia in Dodonæa

Epiri sylva, oracula reddidisse dicun tur quercus, et iis insidentes columbæ duæ : quarum altera Delphos in templum Apollinis; altera in Jovis Ammonis templum evolaverit; ubi famosa deinceps fuerunt oracula. Epirus autem Chaonia sæpe dicitur: quod Chaones, gens Epirotica, olim toti regioni imperaverint, ut ait Strabo l. vII.

15 Ante sinistra, &c.] Præter illa quæ de hac voce dicta sunt, Ecl. 1. 16. 18. quærendum superest, unde veteres Græci Romanique dextram ac sinistram in auspiciis peterent. Utrique sane diverso modo locuti, idem sensere: hoc est orientalia auspicia, quia lucis et motus principium ab ea parte est, visa sunt utrisque meliora : quæ tamen eadem, Græci dextra, Romani sinistra, vocaverunt. De Græ

Nec tuus hic Moris, nec viveret ipse Menalcas.

Lyc. Heu! cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua

nobis

Pæne simul tecum solatia rapta, Menalca!

Quis caneret Nymphas ? quis humum florentibus herbis
Spargeret? aut viridi fontes induceret umbra?

Vel quæ sublegi tacitus tibi carmina nuper,
Cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas;
Et potum pastas age, Tityre; et inter agendum
Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

Ma. Immo hæc, quæ Varo nec dum perfecta canebat. Vare, tuum nomen (superet modo Mantua nobis,

20

25

Maris, nec ipse Menalcas vivus esset. LYC. Heu, tantumne crimen venit cuiquam in mentem! heu, tuorum versuum solamen fere nobis ablatum est tecum, o Menalca! Quis celebraret Nymphas? quis tegeret terram herbis floridis? aut inumbraret fontes virentibus ramis? Aut quis caneret versus quos tibi nuper surripui: quando ibas ad Amaryllida, nostram amicam? Tityre, donec redeam, breve est iter, pasce capellas: et postquam eas paveris, duc potum, o Tityre: et dum duces, cave ne occurras capro, ille enim cornu petit. M. Ant potius quis caneret hos versus, quos Menalcas cantabat Varo, nondum perpolitos. O Vare, olores canori alte efferent ad astra nomen tuum: dummodo Mantua.

tinctum Nymphæ, etc. orbis a m. pr. in Medic.-20. montes ind. Moreti Fragm., etiam male. vid. ib. v. 40. cf. ib. Var. Lect.-21. Nam quæ Nonius in legere.25. capre Medic. a m. pr. cornu petit Rottend. sec. et Gud. pro var. lect., frequenti variatione. vid. Burm. h. 1. et ad Ecl. III, 87. feret Medic. a m. pr. --26. Pro hæc, que Medic. a m. pr. terque. nondum nonnulli ap. Pier., it. ed. Ven. canebant Gud.—27. superent Medic., deleto cupiant, quod ante perscripNOTE

cis patet ex Homero Iliad. XII. 239. ubi Hector ait, se aves augurales minime curare; sive ad dextram vadant versus auroram et solem, sive ad sinistram versus occasum obscurum. ElT' èπl δέξι ̓ ἴωσι πρὸς ἐῶ τ ̓ ἠέλιον τε, Εἴτ ̓ ἐπ' ἀριστερὰ τοίγε ποτὶ ζόφον ήερόεντα. De Romanis constat ex Varrone Epist. Quæst. 1. v. A Deorum sede cum in meridiem spectes, ad sinistram sunt partes mund iexorientes, ad dextram occidentes: factum arbitror; ut sinistra meliora auspicia, quam dextra, esse existimentur. Refert hunc locum Festus Pompeius, aliosque citat veteres ejusdem sententiæ. Confirmat Plinius 1. 11. cap.

54. Lava, prospera existimantur: quoniam læva parte mundi ortus est. Ratio variæ appellationis fuit: quod in auspiciis, Græci ad septentrionem, Romani ad meridiem, se converterent: ut patet ex antedictis: quod cur ita fecerint, non est hujus loci disquirere.

21 Sublegi] Sublegere, est suffurari: unde inquit Servius, sacrilegus dicitur qui sacra legit, id est, furatur.

23 Tityre, &c.] Renarrat primum fragmentum carminum, quæ sublegerat. Tityrus hic est caprarius aliquis e Virgilii famulis. De Varo, Ecl. vi. 7. 27 Vare, tuum, &c.] Secundum fra

Mantua væ miseræ nimium vicina Cremonæ!)
Cantantes sublime ferent ad sidera cycni.

Lyc. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;
Sic cytiso pasta distendant ubera vaccæ:
Incipe, si quid habes. Et me fecere poëtam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores: sed non ego credulus illis.
Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna

30

35

salva sit nobis: Mantua, væ miseræ, nimis propinqua Cremona! Lyc. Sic tuæ apes evitent taxos Corsica insulæ : sic tuæ vacca saturata cytiso distendant ubera : incipe si habes aliquid: Musæ me quoque reddiderunt poëtam, habeo etiam versus, pastores appellant me etiam vatem, sed ego non adhibeo fidem illis: nondum enim videor ea proferre, quæ sint Vario aut Cinna digna: sed videor stridere inter cycnos

tum erat. Bare idem, et superiore versu Baro, at v. 35 Varo.-29. Candentes conj. Jo. Schrader., ingeniose. ferant Gud. Goth. pr.-30. Sic sua Alcuin. Grammat. p. 2124. Cyrneas varie corruptum in libris v. ap. Burm. Est Kúpvos, Kúpvelos. fugient Ven. exagmina Medic., sed transfixo g.-31. distendant Heins. e melioribus, etiam sic Medic., sicque alii apud Pier., cum vulgo distentent legeretur. distentant Voss. pr. distendent Ed. Ven.-33. dicent Ven, -34. non sum credulus unus Moreti.-35. Vario manifeste legit Serv. et Schol. Horat. Cruqu. ad Od. 1, 6, qui Thyestæ tragœdiæ auctorem, eundemque no

gmentum, de laudibus Vari.

NOTE

28 Mantua, &c. Cremona] Galliæ Cisalpinæ urbes vicinæ. Mantua ad Mincium fluvium, Menzo: nunc ducatus caput: Cremona, ad Padum, le Po: nunc ducatu Mediolanensi comprehensa. Hæc Antonii partes cum adversus Octavianum tenuisset, ejus ager veteranis Octaviani militibus addictus est; et cum non sufficeret, addita pars agri Mantuani.

29 Sublime ferent] Vel ad nomen referri potest, vel adverbii loco sumi. Ita Ge. 1. 320. segetem ab radicibus imis Sublime expulsam eruerent. Et Cicero de Nat. 11. 101. Aër sublime fertur: id est, sublimiter, in sublime.

Cycni] Poëtæ. Sic Horat. Od.

1. IV. 2. 25. Multa Dirceum levat aura cycnum: id est, Pindarum poëtam Thebanum. Nam ex Cicer. Tusc. I. 73. Cycni Apollini dicati sunt quod ab eo habere divinationem videantur: quia,

providentes quid in morte sit boni, cum cantu et voluptate moriuntur. Tamen fictus eorum cantus est, de quo Ecl. VIII. 55.

30 Sic tua, &c.] Obtestandi formula et bene precandi, quoties quid ab aliquo petimus. Id est: Sic apes tuæ evitent taxos, quomodo mihi recitabis carmina. Cyrneas taxos] Taxus arbor funestis annumerata, l'if. Qua pastæ apes mel amarissimum cudunt: unde Corsica mel infame, quod hæc insula taxis et cicuta abundet. Ovid. Amorum l. 1. 12. 10. Melle sub infami Corsica misit apis. Corsica, insula in Mari Mediterraneo, quæ cum Sardinia et Sicilia Italiæ adjacet: Cyrnus Græcis dicta, a rege hujus nominis. De examinibus, Ecl. vn. 13. De Cytiso, Ecl. 1. 79. De Pieridibus, Ecl. 111. 85.

35 Varo, &c. Cinna] Alii poëtas esse volunt; alii viros Octaviani gratia insignes. Sed prima opinio stare

Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

Ma. Id quidem ago, et tacitus, Lycida, mecum ipse vo

luto,

Si valeam meminisse? neque est ignobile carmen.
Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis;
Hic ver purpureum; varios hic flumina circum
Fundit humus flores; hic candida populus antro

40

canoros, velut anser. Ma. Equidem id facio, et tacite revolvo ipse mecum, o Lycida, an possim recordari: neque est carmen abjectum. Huc veni, o Galatea, quæ enim est voluptas in aquis? hic est ver rubicundum: hic terra producit diversos flores

bilem epicum poëtam, intelligit; sed in scriptis constanter Varo. In edd. Vario repositum est ab Egnatio et Naugerio: quod iterum deseruit Paullus Manutius cum edd. sequ. Quæ ambiguitas in his nominibus sit, nota res est: v. Exc. ad Ecl. vi. Varum inter viros principes et militia claros istius ætatis fuisse, satis constat; an idem poëta fuerit, non nisi ex hoc loco statuas. De poëta enim cogitandum esse, docet memoratio Cinnæ. Itaque, cum perpetua sit horum nominum confusio, cumque veteres Grammatici Varium hic in libris legerint, post Varum v, 26 illum alterum in locum suum retrahendum esse manifestum fit. Cigna, Cygna, Cyna in libris nonnullis. neque dicere Moret. -36. inter strepet Ven.-37. Jam pridem ago-mecum ipsa voluto Zulich. et abest a Goth. sec.-38. idem Qui valeam m.—39. nam deest fragm. Moreti et Goth. sec.-40. ver perpetuum quendam legere notant Guellius et Cerda, quem

NOTE

non potest. 1. Quia Cinna hic poëta non posset esse alius quam Helvius Cinna, qui Smyrnam scripsit annis novem, de incesto Myrrhæ in patrem Cinyram Cypriorum regem amore: laudatus a Catullo, 94. et ab Ovidio Trist. II. 1. 435. At is jam inde a tempore Cæsareæ cædis, errore nominis, pro Cornelio Cinna prætore et Cæsaris hoste, a plebe occisus fuerat: ut est apud Sueton. II. Quia ex Varis, qui florebant illa ætate, de quibus Ecl. vi. 7. nullus in poësi nomen habuisse dicitur. III. Quia licet celebris tum fuerit poëta Varius, de quo sæpe Horatius, inprimisque Od. I. 1. 6. 1. Scriberis Vario fortis, et hostium Victor, Mæonii carminis alite; tamen male Servius hic legit Vario pro Varo: Nam neque adhuc Vario videor, &c. Male, inquam siquidem dixit paulo ante Virgilius, Vare tuum nomen, &c. Itaque secundam opinionem secutus.

P. Quintilium Varum intelligo, de quo Ecl. vi. 7. Et Cornelium Cinnam Magnum, Pompeii Magni ex filia ne potem, qui primo hostis Octaviani, deinde ab eodem susceptus in castris Bruti et Cassii, ut notat Lipsius in capite Ix. 1. 1. Seneca de Clementia: magna deinceps apud eum floruit gratia; ausus tamen in benefactorem suum conjurare, novo beneficio veniam ab eodem accepit, et consulatum, an. u. c. 758.

36 Anser] Volunt hic allusum ad Anserem, hujus ætatis poëtam, M. Antonii laudatorem, cui Antonius e bonis Pompeii in Falerno agro aliquid in præmium dederat : unde Cicero Philip. XIII. 11. Anseres de Falerno depellentur.

39 Huc ades, o, &c.] Tertium carminis fragmentum, expressum e Theocriti Cyclope, Idyl. 11. De Galatea,

Ecl. 1. 31.

« ForrigeFortsæt »