Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

10

Tiphys in Hæmonia puppe magister erat. Me Venus artificem tenero præfecit Amori. Tiphys et Automedon dicar Amoris ego. Ille quidem ferus est, et qui mihi sæpe repugnet; Sed puer est: ætas mollis et apta regi. Phillyrides puerum cithara perfecit Achillen, Atque animos placida contudit arte feros. Qui toties socios, toties exterruit hostes, Creditur annosum pertimuisse senem. Quas Hector sensurus erat, poscente magistro, Verberibus jussas præbuit ille manus. Eacida Chiron, ego sum præceptor Amoris. Sævus uterque puer: natus uterque dea. Sed tamen et tauri cervix oneratur aratro, Frenaque magnanimi dente teruntur equi. 20 Et mihi cedet Amor : quamvis mea vulneret arcu Pectora, jactatas excutiatque faces.

16

Quo me fixit Amor, quo me violentius ussit,
Hoc melior facti vulneris ultor ero.
Non ego, Phoebe, datas a te mihi mentior artes:
Nec nos aeriæ voce monemur avis :
Nec mihi sunt visa Clio Cliusque sorores,
Servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis.

Usus opus movet hoc: vati parete perito.

26

Andromeden Perseus nigris portarit ab Indis, Raptaque sit Phrygio Graia puella viro.

Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas, Hæc habet, ut dicas, quicquid in orbe fuit. 56 Gargara quot segetes, quot habet Methymna ra

cemos;

[blocks in formation]

70

Seu te forte juvat sera et sapientior ætas ; 65
Hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit.
Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra,
Cum sol Herculei terga leonis adit;
Aut ubi muneribus nati sua munera mater
Addidit, externo marmore dives opus.
Nec tibi vitetur, quæ priscis sparsa tabellis
Porticus auctoris Livia nomen habet;
Quaque parare necem miseris patruelibus ausæ
Belides, et stricto stat ferus ense pater.
Nec te prætereat Veneri ploratus Adonis ; 75
Cultaque Judæo septima sacra Syro.

Neu fuge linigeræ Memphitica templa juvencæ.
Multas illa facit, quod fuit ipsa Jovi.
Et fora conveniunt (quis credere possit?)
amori ;

Flammaque in arguto sæpe reperta foro; 80

Vera canam: cœptis, mater Amoris, ades. 30 Subdita qua Veneris facto de marmore templo Este procul vittæ tenues, insigne pudoris, Quæque tegis medios, instita longa, pedes. Nos Venerem tutam, concessaque furta, cane

mus:

Inque meo nullum carmine crimen erit. Principio, quod amare velis, reperire labora, 35 Qui nova nunc primum miles in arma venis. Proximus huic labor est, placitam exorare puellam.

Tertius, ut longo tempore duret amor.
Hic modus; hæc nostro signabitur area curru;
Hæc erit admissa meta terenda rota.

Dum licet, et loris passim potes ire solutis,
Elige, cui dicas, Tu mihi sola places.
Hæc tibi non tenues veniet delapsa per auras.
Quærenda est oculis apta puella tuis.
Scit bene venator, cervis ubi retia tendat;
Scit bene, qua frendens valle moretur aper.
Aucupibus noti fruticès: qui sustinet hamos,
Novit, quæ multo pisce natentur aquæ.
Tu quoque, materiam longo qui quæris amori,
Ante frequens quo scit disce puella loco.
Non ego quærentem vento dare vela jubebo,
Nec tibi, ut invenias, longa terenda via est.

40

45

50

85

Appias expressis aëra pulsat aquis. Illo sæpe loco capitur consultus Amori: Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi. Illo sæpe loco desunt sua verba diserto, Resque novæ veniunt, causaque agenda sui est. Hunc Venus e templis, quæ sunt confinia, ridet. Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens. Sed tu præcipue curvis venare theatris. Hæc loco sunt voto fertiliora tuo. Illic invenies, quod ames, quod ludere possis, Quodque semel tangas, quodque tenere velis. Ut redit itque frequens longum formica per ag

men,

90

Granifero solitum cum vehit ore cibum; Aut ut apes, saltusque suos et olentia nactæ 95 Pascua, per flores et thyma summa volant; Sic ruit in celebres cultissima femina ludos ; Copia judicium sæpe morata meum. Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsæ. Ille locus casti damna pudoris habet Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos: Cum juvit viduos rapta Sabina viros. Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro, Nec fuerant liquido pulpita rubra croco.

Illic, quas tulerant nemorosa Palatia, frondes Simpliciter positæ; scena sine arte fuit. In gradibus sedit populus de cespite factis, Qualibet hirsutas fronde tegente comas. Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam, 109

Quam velit, et tacito pectore multa movent. Dumque, rudem præbente modum tibicine Tusco, Ludius æquatam ter pede pulsat humum; In medio plausu (plausus tunc arte carebat) Rex populo prædæ signa petenda dedit. Protinus exiliunt, animum clamore fatentes, 115 Virginibus cupidas injiciuntque manus. Ut fugiant aquilas, timidissima turba, columbæ, Utque fugit visos agna novella lupos ; Sic illæ timuere viros sine more ruentes. Constitit in nulla, qui fuit ante, color. Nam timor unus erat; facies non una timoris. Pars laniat crines; pars sine mente sedet: Altera mæsta silet; frustra vocat altera matrem : Hec queritur; stupet hæc: hæc manet; illa fugit.

120

Ducuntur raptæ, genialis præda, puellæ : 125
Et potuit multas ipse decere pudor.
Si qua repugnarat nimium, comitemque negarat,
Sublatam cupido vir tulit ipse sinu.

Atque ita, Quid teneros lacrymis corrumpis ocellos?

Quod matri pater est, hoc tibi, dixit, ero. 130 Romule, militibus scisti dare commoda solus.

Hæc mihi si dederis commoda, miles ero. Scilicet ex illo sollennia more theatra

Nunc quoque formosis insidiosa manent. Nec te nobilium fugiat certamen equorum: 13% Multa capax populi commoda Circus habet. Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris : Nec tibi per nutus accipienda nota est. Proximus a domina, nullo prohibente, sedeto: Junge tuum lateri, quam potes, usque latus. Et bene, quod cogit, si nolit, linea jungi; Quod tibi tangenda est lege puella loci. Hic tibi quæratur socii sermonis origo:

141

150

Et moveant primos publica verba sonos. Cujus equi veniant, facito, studiose, requiras. 145 Nec mora; quisquis erit, cui favet illa, fave. At cum pompa frequens cœlestibus ibit eburnis, Tu Veneri domina plaude favente manu. Utque fit, in gremium pulvis si forte puellæ Deciderit, digitis excutiendus erit. Et, si nullus erit pulvis, tamen excute nullum. Quælibet officio causa sit apta tuo. Pallia si terræ nimium demissa jacebunt, Collige, et immunda sedulus effer humo. Protinus, officii pretium, patiente puella, Contingent oculis crura videnda tuis. Respice præterea, post vos quicunque sedebit, Ne premat opposito mollia terga genu. Parva leves capiunt animos. Fuit utile multis, Pulvinum facili composuisse manu. Profuit et tenui ventum movisse tabella; Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem. Hos aditus Circusque novo præbebit amori, Sparsaque sollicito tristis arena foro.

155

[blocks in formation]

206

Nam deus e vobis alter es, alter eris. Auguror en! vinces; votivaque carmina reddam: Et magno nobis ore sonandus eris. Consistes; aciemque meis hortabere verbis. O desint animis ne mea verba tuis! Tergaque Parthorum, Romanaque pectora dicam; Telaque, ab averso quæ jacit hostis equo. 210 Qui fuis, ut vincas, quid victo, Parthe, relinquis? Parthe, malum jam nunc Mars tuus omen habet. Ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime rerum, Quatuor in niveis aureus ibis equis Ibunt ante duces onerati colla catenis;

215

Ne possint tuti, qua prius, esse fuga. Spectabunt læti juvenes, mixtæque puellæ Diffundetque animos omnibus ista dies. Atque aliqua ex illis cum regum nomina quæret, Quæ loca, qui montes, quæve ferantur aquæ; Omnia responde: nec tantum si qua rogabit; 221 Et, quæ nescieris, ut bene nota refer.

160

165

Hic est Euphrates, præcinctus arundine frontem:
Cui coma dependet cærula, Tigris erit.
Hos facito Armenios: hæc est Danaeia Persis:
Urbs in Achæmeniis vallibus ista fuit. 226
Ille, vel ille, duces: et erunt, quæ nomina dicas:
Si poteris, vere; si minus, apta tamen.
Dant etiam positis aditum convivia mensis :
Est aliquid, præter vina, quod inde petas. 230
Sæpe illic positi teneris adducta lacertis

Illa sæpe puer Veneris pugnavit arena:
Et qui spectavit vulnera, vulnus habet.
Dum loquitur, tangitque manum, poscitque li-
bellum,

Et quærit, posito pignore, vincat uter;
Saucius ingemuit, telumque volatile sensit :
Et pars spectati muneris ipse fuit.

170

Purpureus Bacchi cornua pressit Amor. Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas, Permanet, et capto stat gravis ille loco. Ille quidem pennas velociter excutit udas: 235 Sed tamen et spargi pectus amore nocet.

Vina parant animos, faciuntque caloribus aptos:
Cura fugit multo diluiturque mero.
Tunc veniunt risus: tunc pauper cornua sumit:
Tunc dolor et curæ, rugaque frontis abit. 240
Tunc aperit mentes, ævo rarissima nostro,
Simplicitas, artes excutiente deo.
Illic sæpe animos juvenum rapuere puellæ :
Et Venus in vinis, ignis in igne fuit.
Hic tu fallaci nimium ne crede lucernæ.

Judicio formæ noxque merumque nocent.
Luce deas coloque Paris spectavit aperto,

245

254

Cum dixit Veneri, Vincis utramque, Venus.
Nocte latent mendæ, vitioque ignoscitur omni:
Horaque formosam quamlibet illa facit. 250
Consule de gemmis, de tincta murice lana,
Consule de facie corporibusque diem.
Quid tibi fœmineos cœtus venatibus aptos
Enumerem? numero cedet arena meo.
Quid referam Baias, prætextaque littora velis,
Et, quæ de calido sulphure fumat, aquam ?
Hinc aliquis vulnus referens in pectore, dixit:
Non hæc, ut fama est, unda salubris erat.
Ecce suburbanæ templum nemorale Dianæ, 259
Partaque per gladios regna nocente manu.
Illa quod est virgo, quod tela Cupidinis odit,
Multa dedit populo vulnera, multa dabit.
Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas,
Præcipit imparibus vecta Thalia rotis.
Nunc tibi, quæ placuit, quas sit capienda per

artes,

265

Dicere præcipuæ molior artis opus.
Quisquis ubique viri, dociles advertite mentes,
Pollicitisque favens vulgus adeste meis.
Prima tuæ menti veniat fiducia, cunctas
Posse capi; capies: tu modo tende plagas.
Vere prius volucres taceant, æstate cicada, 271
Mænalius lepori det sua terga canis ;
Fœmina quam juveni blande tentata repugnet.
Hæc quoque, quam poteris credere nolle, volet.
Utque viro furtiva Venus, sic grata puellæ. 275
Vir male dissimulat: tectius illa cupit.
Conveniat maribus, ne quam nos ante rogemus:
Fæmina jam partes victa rogantis agat.
Mollibus in pratis admugit fœmina tauro:
Fomina cornipedi semper adhinnit equo. 280
Fortior in nobis, nec tam furiosa libido.
Legitimum finem flamma virilis habet.
Byblida quid referam, vetito quæ fratris amore
Arsit, et est laqueo fortiter ulta nefas?
Myrrha patrem, sed non quo filia debet, amavit:
Et nunc obducto cortice pressa latet.
Illius et lacrymis, quas arbore fundit odora,
Ungimur; et dominæ nomina gutta tenet.
Forte sub umbrosis nemorosæ vallibus Idæ
Candidus, armenti gloria, taurus erat,
Signatus tenui media inter cornua nigro.
Una fuit labes; cætera lactis erant.
Illum Gnossiadesque Cydoneæque juvencæ
Optarunt tergo sustinuisse suo.
Pasiphae fieri gaudebat adultera tauri:
Invida formosas oderat illa boves.
Nota cano. Non hoc, centum quæ sustinet ur-
bes,

Quamvis sit mendax, Creta negare potest.
Ipsa novas frondes, et prata tenerrima, tauro
Fertur inassueta subsecuisse manu.
It comes armentis; nec ituram cura moratur
Conjugis: et Minos a bove victus erat.
Quo tibi, Pasiphae, pretiosas sumere vestes?
Iste tuus nullas sentit adulter opes.

286

[ocr errors]

Quid tibi cum speculo montana armenta petenti ?
Quid toties positas fingis, inepta, comas? 306
Crede tamen speculo, quod te negat esse juven-

cam.

310

Quam cuperes fronti cornua nata tuæ !
Sive placet Minos; nullus quæratur adulter:
Sive virum mavis fallere; falle viro.
In nemus et saltus thalamo regina relicto
Fertur, ut Aonio concita Baccha deo.
Ah quoties vaccam vultu spectavit iniquo,
Et dixit, Domino cur placet ista meo!
Adspice, ut ante ipsum teneris exsultet in herbis:
Nec dubito, quin se stulta decere putet. 316
Dixit; et ingenti jamdudum de grege duci
Jussit, et immeritam sub juga panda trahi:
Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit,
Et tenuit læta pellicis exta manu.
320
Pellicibus quoties placavit numina cæsis,
Atque ait, exta tenens, Ite, placete meo!
Et modo se Europen fieri, modo postulat Io:
Altera quod bos est; altera vecta bove.
Hanc tamen implevit, vacca deceptus acerna,
Dux gregis et partu proditus auctor erat.
Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore,

(O quantum est, uni posse placere viro!)
Non medium rupisset iter, curruque retorto
Auroram versis Pha-bus adisset equis.
Filia purpureos Niso furata capillos,

324

330

Pube premit rabidos inguinibusque canes.
Qui Martem terra, Neptunum effugit in undis,
Conjugis Atrides victima dira fuit.
Cui non defleta est Ephyrææ flamma Creüsæ?
Et nece natorum sanguinolenta parens? 336
Flevit Amyntorides per inania lumina Phoenix:
Hippolytum pavidi diripuistis equi.

Quid fodis immeritis, Phineu, sua lumina natis?
Pœna reversura est in caput ista tuum.
Omnia fœminea sunt ista libidine mota.

340

354

Acrior est nostra, plusque furoris habet.
Ergo age, ne dubita cunctas superare puellas:
Vix erit e multis quæ neget una tibi. [gatæ.
Quæ dant, quæque negant, gaudent tamen esse ro-
Ut jam fallaris, tuta repulsa tua est. 346
Sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptas?
Et capiant animos plus aliena suos?
Fertilior seges est alienis semper in agris :
Vicinumque pecus grandius uber habet. 350
Sed prius ancillam captandæ nosse puellæ
Cura sit accessus molliat illa tuos.
Proxima consiliis domina sit ut illa videto;
Neve parum tacitis conscia fida jocis.
Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando.
Quod petis, e facili, si volet illa, feres. [vant)
Illa legat tempus (medici quoque tempora ser-
Quo facilis dominæ mens sit, et apta capi.
Mens erit apta capi, tunc cum, lætissima rerum,
Ut seges in pingui luxuriabit humo.
Pectora dum gaudent, nec sunt adstricta dolore,
Ipsa patent: blanda tum subit arte Venus.
295 Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis:
Militibus gravidum læta recepit equum.
Tum quoque tentanda est, cum pellice læsa do-
lebit:

290

300

360

365

Tum facias opera, ne sit inulta, tua.
Hanc matutinos pectens ancilla capillos
Incitet: et velo remigis addat opem.
Et, secum tenui suspirans murmure, dicat:
Ut puto, non poteris ipsa referre vicem. 370
Tum de te narret: tum persuadentia verba
Addat; et insano juret amore mori.

376

Sed propera, ne vela cadant, auræque residant.
Ut fragilis glacies, interit ira mora.
Quæris, an hanc ipsam prosit violare ministram?
Talibus admissis alea grandis inest.
Hæc a concubitu fit sedula, tardior illa:
Hæc dominæ munus te parat, illa sibi.
Casus in eventu est. Licet hæc indulgeat ausis,
Consilium tamen est abstinuisse meum. 380
Non ego per præceps et acuta cacumina vadam:
Nec juvenum quisquam, me duce, captus erit.
Si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas,
Corpore, non tantum sedulitate, placet;
Fac domina potiare prius; comes illa sequatur.
Non tibi ab ancilla est incipienda Venus. 386
Hoc unum moneo (si quid modo creditur arti,

Nec mea dicta rapax per mare ventus agit) Aut non tentaris, aut perfice. Tollitur index, Cum semel in partem criminis ipsa venit. Non avis utiliter viscatis effugit alis:

Non bene de laxis cassibus exit aper: Saucius arrepto piscis teneatur ab hamo.

391

400

Perprime tentatam: nec, nisi victor, abi. Tum neque te prodet communi obnoxia culpæ : Factaque erunt dominæ dictaque nota tibi. Sed bene celetur. Bene si celabitur index, Notitia suberit semper amica tuæ. Tempora qui solis operosa colentibus arva, Fallitur, et nautis adspicienda putat. Nec semper credenda Ceres fallacibus arvis, Nec semper viridi concava puppis aquæ. Nec teneras semper tutum captare puellas. Sæpe dato melius tempore fiet idem. Sive dies aderit natalis; sive Kalendæ, Quas Venerem Marti continuasse juvat; Sive erit ornatus non, ut fuit ante, sigillis, Sed regum expositas Circus habebit opes: Differ opus: tunc tristis hiems, tunc Pleiades instant:

405

409

[blocks in formation]

Quaque aliquid dandum est, illa sit atra dies. Cum bene vitaris, tamen auferet: invenit artem Fœmina, qua cupidi carpat amantis opes. 420 Institor ad dominam veniet discinctus emacem, Expediet merces teque sedente suas. Quas illa, inspicias, sapere ut videare, rogabit. Oscula deinde dabit: deinde rogabit, emas. Hoc fore contentam multos jurabit in annos. Nunc opus esse sibi, nunc bene dicet emi. Si non esse domi, quos des, causabere nummos; Littera poscetur; ne didicisse juvet. Quid, quasi natali cum poscit munera libo; Et quoties opus est, nascitur ipsa sibi? Quid, cum mendaci damno mæstissima plorat, Elapsusque cava fingitur aure lapis ? Multa rogant utenda dari: data reddere nolunt. Perdis, et in damno gratia nulla tuo. Non mihi, sacrilegas meretricum ut prosequar artes,

430

435

Cum totidem linguis, sint satis ora decem. Cera vadum tentet, rasis infusa tabellis: Cera tuæ primum nuntia mentis eat. Blanditias ferat illa tuas: imitataque amantum Verba, nec exiguas, quisquis es, adde preces.

442

[gum :

Hectora donavit Priamo, prece motus, Achilles :
Flectitur iratus voce rogante deus.
Promittas facito: quid enim promittere lædit?
Pollicitis dives quilibet esse potest.
Spes tenet in tempus, semel est si credita, lon-
Illa quidem fallax, sed tamen apta dea est.
Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui.
Præteritum tulerit, perdideritque nihil.
At, quod non dederis, semper videare daturus.
Sic dominum sterilis sæpe fefellit ager. 450
Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor:
Et revocat cupidas alea blanda manus. [jungi.
Hoc opus, hic labor est, primo sine munere
Ne dederit gratis, quæ dedit, usque dabit.
Ergo eat, et blandis peraretur littera verbis,
Exploretque animos, primaque tentet iter.
Littera Cydippen pomo perlata fefellit.
Insciaque est verbis capta puella suis.
Disce bonas artes, moneo, Romana juventus;
Non tantum, trepidos ut tueare reos.
Quam populus, judexque gravis, lectusque se-
natus,

Tam dabit eloquio victa puella manus.
Sed lateant vires, nec sis in fronte disertus.
Effugiant ceræ verba molesta tuæ.

460

466

Quis, nisi mentis inops, teneræ declamet amicæ ?
Sæpe valens odii littera causa fuit.
Sit tibi credibilis sermo, consuetaque verba:
Blanda tamen, præsens ut videare loqui.
Si non accipiet scriptum, illectumque remittet;
Lecturam spera, propositumque tene. 470
Tempore difficiles veniunt ad aratra juvenci ;
Tempora lenta pati frena docentur equi.
Ferreus assiduo consumitur annulus usu:
Interit assidua vomer aduncus humo.
Quid magis est saxo durum, quid mollius unda ?
Dura tamen molli saxa cavantur aqua. 476
Penelopen ipsam, persta modo, tempore vinces.
Capta vides sero Pergama, capta tamen.
Legerit, et nolit rescribere; cogere noli.

Tu modo blanditias fac legat usque tuas. 480
Quæ voluit legisse, volet rescribere lectis.
Per numeros venient ista gradusque suos.
Forsitan et primo veniet tibi littera tristis,
Quæque roget, ne se sollicitare velis.
Quod rogat illa, timet: quod non rogat, optat
ut instes.
485
Insequere, et voti postmodo compos eris.
Interea, sive illa toro resupina feretur;

Lecticam dominæ dissimulanter adi:
Neve aliquis verbis odiosas afferat aures,
Quam potes, ambiguis callidus abde notis.
Seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur

489

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Quadrupedem ferula dum malus urget eques; In caput aurito cecidit delapsus asello.

550

Clamarunt Satyri, Surge age, surge, pater. Jam deus e curru, quem summum texerat uvis, Tigribus adjunctis aurea lora dabat. Et color, et Theseus, et vox abiere puellæ: Terque fugam petiit: terque retenta metu. Horruit, ut steriles, agitat quas ventus, arista; Ut levis in madida canna palude tremit. Cui deus, En adsum tibi cura fidelior, inquit, Pone metum; Bacchi, Gnossias, uxor eris. 556 Munus habe cœlum: cœlo spectabile sidus

Sæpe reges dubiam Cressa Corona ratem. Dixit; et e curru, ne tigres illa timeret,

560

Desilit imposito cessit arena pedi : Implicitamque sinu, neque enim pugnare valebat,

Abstulit: ut facile est omnia posse deo. [evoe! Pars, Hymenæe, canunt; pars clamant, Evoe, Sic coeunt sacro nupta deusque toro. Ergo, ubi contigerint positi tibi munera Bacchi, Atque erit in socii fœmina parte tori; Nycteliumque patrem, nocturnaque sacra pre

care,

Ne jubeant capiti vina nocere tuo. Hic tibi multa licet sermone licentia tecto Dicere, quæ dici sentiat illa sibi: Blanditiasque leves tenui perscribere vino, Ut dominam in mensa se legat illa tuam:

566

570

575

Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem.
Sæpe tacens vocem verbaque vultus habet.
Fac primus rapias illius tacta labellis
Pocula; quaque bibet parte puella, bibas.
Et quodcunque cibi digitis libaverit illa,
Tu pete: dumque petes, sit tibi tacta manus.
Sint etiam tua vota viro placuisse puellæ.
Utilior vobis factus amicus erit.
Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem:
Huic detur capiti demta corona tuo.
Sive sit inferior, seu par, prior omnia sumat:
Neu dubites illi verba secunda loqui.
Tuta frequensque via est, per amicum fallere

nomen.

580

585

[blocks in formation]

615

620

Hinc tibi quæratur qualibet arte fides. Nec credi labor est: sibi quæque videtur amanda. Pessima sit, nulli non sua forma placet. Sæpe tamen vere cœpit simulator amare: Sæpe, quod incipiens finxerat esse, fuit. Quo magis o faciles imitantibus este, puellæ. Fiet amor verus, qui modo falsus erat. Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit, Ut pendens liquida ripa subitur aqua. Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos, Et teretes digitos, exiguumque pedem. Delectant etiam castas præconia formæ. Virginibus curæ grataque forma sua est. Nam cur in Phrygiis Junonem et Pallada sylvis Nunc quoque judicium non tenuisse pudet? 626 Laudatas ostentat avis Junonia pennas: Si tacitus spectes, illa recondit opes. Quadrupedes inter rapidi certamina cursus Depexæque jubæ, plausaque colla juvant. 630 Nec timide promitte: trahunt promissa puellas. Pollicito testes quoslibet adde deos. Jupiter ex alto perjuria ridet amantum, Et jubet Æolios irrita ferre Notos. Per Styga Junoni falsum jurare solebat Jupiter: exemplo nunc favet ipse suo. Expedit esse deos: et, ut expedit, esse putemus Dentur in antiquos thura merumque focos.

635

« ForrigeFortsæt »