Ægle, Naïadum pulcherrima; jamque videnti Sanguineis frontem moris et tempora pingit. Ille, dolum ridens, Quo vincula nectitis? inquit: Solvite me, pueri; fatis eft potuiffe videri. Carmina, quæ vultis, cognofcite; carmina vobis, Huic aliud mercedis erit. Simul incipit ipfe. Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus. Nec tantum Phobo gaudet Parnasia rupes; Nec tantum Rhodope mirantur et Ifmarus Orphea. Namque canebat, uti magnum per inane coacta Semina terrarumque animæque marisque fuiffent, Et liquidi fimul ignis: ut his exordia primis Omnia, et ipfe tener mundi concreverit orbis. Tum durare folum, et discludere Nerea ponto Cœperit, et rerum paullatim fumere formas: Jamque novum terræ ftupeant lucefcere folem, Altius atque cadant fubmotis nubibus imbres : Incipiant filvæ quum primum furgere, quumque Rara per ignotos errent animalia montis. Hinc lapides Pyrrhæ jactos, Saturnia regna, Caucafiasque refert volucres, furtumque Promethei. His adjungit, Hylan nautæ quo fonte relictum Clamaffent, ut litus Hyla! Hyla! omne fonaret: Et fortunatam, fi nunquam armenta fuiffent, Pafiphaën nivei folatur amore juvenci. Ah virgo infelix! quæ te dementia cepit? Protides inplerunt falfis mugitibus agros:
At non tam turpis pecudum tamen ulla fecuta eft Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, Et fæpe in levi quæfiffet cornua fronte.
Ah virgo infelix! tu nunc in montibus erras: Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
Ilice fub nigrâ pallentis ruminat herbas;
Aut aliquam in magno fequitur grege. Claudite, Nymphæ,
Dictææ Nymphæ, nemorum jam claudite faltus, Si quâ forte ferant oculis fefe obvia noftris Errabunda bovis veftigia: forfitan illum Aut herbâ captum viridi, aut armenta fecutum, Perducant aliquæ ftabula ad Gortynia vaccæ.
Tum canit Hefperidum miratam mala puellam: Tum Phaethontiadas mufco circumdat amaræ Corticis, atque folo proceras erigit alnos. Tum canit, errantem Permeffi ad flumina, Gallum Aonas in montis ut duxerit una fororum; Utque viro Phœbi chorus adfurrexerit omnis; Ut Linus hæc illi, divino carmine pastor, Floribus atque apio crinis ornatus amaræ, Dixerit: Hos tibi dant calamos, en accipe! Mufæ, Afcræo quos ante feni; quibus ille folebat Cantando rigidas deducere montibus ornos. His tibi Grynei nemoris dicatur origo; Ne quis fit lucus, quo fe plus jactet Apollo.
Quid loquar, ut Scyllam Nifi, quam fama fecuta
Candida fuccinctam latrantibus inguina monftris, Dulichias vexâsse rates, et gurgite in alto Ah! timidos nautas canibus laceraffe marinis; Aut, ut mutatos Terei narraverit artus: Quas illi Philomela dapes, quæ dona pararit, Quo curfu deserta petiverit, et quibus ante Infelix fua tecta fupervolitaverit alis?
Omnia, quæ, Phœbo quondam meditante, beatus Audiit Eurotas, juffitque ediscere lauros, Ille canit: pulfæ referunt ad fidera valles: Cogere donec oves stabulis, numerumque referre Juffit, et invito proceffit Vefper Olympo.
MELIBUS. CORYDON. THYRSIS.
FORTE fub argutâ confederat ilice Daphnis, Conpulerantque greges Corydon et Thyrfis in
Thyrfis oves, Corydon diftentas lacte capellas: Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo,
Et cantare pares, et refpondere parati.
Hic mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipfe caper deerraverat; atque ego
Adfpicio: ille, ubi me contra videt; Ocius, inquit, Huc ades, o Meliboe! caper tibi falvus, et hædi: Et, fi quid ceffare potes, requiefce fub umbrâ. Huc ipfi potum venient per prata juvenci: Hic viridis tenerâ prætexit arundine ripas Mincius, eque facrâ resonant examina quercu. Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida, habebam,
Depulfos a lacte domi quæ clauderet agnos; Et certamen erat, Corydon cum Thyrfide, magnum. Pofthabui tamen illorum mea feria ludo.
Alternis igitur contendere verfibus ambo Cœpere: alternos Mufæ meminiffe volebant. Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrfis.
Nymphæ, nofter amor, Libethrides, aut mihi
Quale meo Codro, concedite; proxima Phœbi Verfibus ille facit; aut, fi non poffumus omnes, Hic arguta facrâ pendebit fistula pinu.
Paftores, ederâ crefcentem ornate poëtam, Arcades, invidiâ rumpantur ut ilia Codro: Aut, fi ultra placitum laudarit, baccare frontem Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
Sætofi caput hoc apri tibi, Delia, parvus Et ramofa Micon vivacis cornua cervi.
Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota Puniceo ftabis furas evincta cothurno.
Sinum lactis, et hæc te liba, Priape, quot annis Exfpectare fat eft: cuftos es pauperis horti. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, Si fetura gregem fuppleverit, aureus esto.
Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblæ, Candidior cycnis, ederâ formofior albâ: Quum primum pafti repetent præsepia tauri, qua tui Corydonis habet te cura, venito.
Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis, Horridior rufco, projectâ vilior algâ;
Si mihi non hæc lux toto jam longior anno eft. Ite domum, pafti, fi quis pudor, ite, juvenci.
Mufcofi fontes, et fomno mollior herba, Et quæ vos rarâ viridis tegit arbutus umbrâ, Solftitium pecori defendite: jam venit æftas Torrida, jam læto turgent in palmite gemmæ.
His focus, et tædæ pingues, hic plurimus ignis
« ForrigeFortsæt » |