Billeder på siden
PDF
ePub

Plurima furgit ibi, crefcitque in acumina, radix;
Hic fifer, et, capiti nomen debentia, porra;
Hic etiam, nocuum capiti, gelidumque, papaver;
Grataque nobilium requies lactuca ciborum,
Et gravis in latum demiffa cucurbita ventrem.
Verum hic non domini, quis enim contractior

illo?

Sed populi proventus erat; Nonisque diebus
Venales olerum fafces portabat in urbem;
Inde domum, cervice levis, gravis ære, redibat;
Vix umquam urbani comitatus merce macelli.
Cepa rubens, fectique famem domat area porri,
Quæque trahunt acri vultus nafturtia morfu,
Intubaque, et Venerem revocans eruca morantem.
Tum quoque, tale aliquid meditans, intraverat
hortum.

Ac primum, leviter digitis tellure refoffa,
Quatuor educit cum fpiffis allia fibris;

Inde comas apii graciles, rutamque rigentem,
Vellit, et exiguo coriandra trementia filo.
Hæc ubi conlegit, lætum confedit ad ignem;
Et clarâ famulam pofcit mortaria voce.
Singula tum capitum nodofo cortice nudat,
Et fummis fpoliat coriis, contemtaque paffim
Spargit humi, atque abicit. Servatum gramine

bulbum

Tingit aquâ, lapidisque cavum demittit in orbem. Hinc falis infpergit micas; fale durus adeso,

Cafeus adjicitur; dictas fuper ingerit herbas;
Et lævâ veftem setosa sub inguina fulcit.
Dextera piftillo primum fragrantia mollit
Allia; tum pariter misto terit omnia fucco.
It manus in gyrum: paullatim fingula vires
Deperdunt proprias; color eft e pluribus unus:
Nec totus viridis, quia lactea frufta repugnant;
Nec de lacte nitens, quia tot variatur ab herbis.
Sæpe viri nares acer jaculatur apertas

Spiritus, et fimo damnat fua prandia vultu:
Sæpe manu fummâ lacrimantia lumina tergit;
Inmeritoque furens dicit convicia fumo.
Procedebat opus: non jam falebrofus, ut ante,
Sed gravior lentos ibat piftillus in orbes.
Ergo Palladii guttas inftillat olivi,
Exiguique fuper vires infundit aceti;

Atque iterum conmifcet opus, miftumque recurat.
Tum demum digitis mortaria tota duobus
Circuit, inque globum diftantia contrahit unum;
Conftet ut effecti fpecies, nomenque, moreti.
Eruit interea Cybale quoque fedula panem;
Quem lotis recipit manibus; pulfoque timore
Jam famis, inque diem fecurus Simulus illam,
Ambit crura ocreis paribus, tectusque galero
Sub juga parentes cogit lorata juvencos,
Atque agit in fegetes, et terræ condit aratrum.

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDO S.

LIBER PRIMUS.

ARMA virumque cano, Troja qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Lavinia venit

Litora; multum ille et terris jactatus et alto,
Vi superûm, fævæ memorem Junonis ob iram:
Multa quoque et bello paffus, dum conderet ur-
bem,

Inferretque deos Latio; genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altæ monia Romæ,

Mufa, mihi cauffas memora, quo numine læfo, Quidve dolens, regina deûm tot volvere cafus Infignem pietate virum, tot adire labores, Inpulerit: tantæne animis cœleftibus iræ!

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe Oftia, dives opum, ftudiisque afperrima belli; Quam Juno fertur terris magis omnibus unam

Pofthabitâ coluiffe Samo: hic illius arma,

Hic currus fuit: hoc regnum dea gentibus effe,
Si quâ fata finant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem fed enim Trojano a fanguine duci
Audierat, Tyrias olim quæ verteret arces;
Hinc populum, late regem, belloque fuperbum,
Venturum excidio Libyæ: fic volvere Parcas.
ld metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gefferat Argis:
Nec dum etiam cauffæ irarum fævique dolores
Exciderant animo; manet altâ mente repoftum
Judicium Paridis, fpretæque injuria formæ,
Et genus invifum, et rapti Ganymedis honores:
His adcenfa fuper, jactatos æquore toto
Troas, reliquias Danaûm atque inmitis Achilli,
Arcebat longe Latio: multosque per annos
Errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantæ molis erat Romanam condere gentem!
Vix, e confpectu Sicula telluris, in altum
Vela dabant læti, et fpumas falis ære ruebant;
Quum Juno, æternum fervans fub pectore volnus,
Hæc fecum: Mene incepto defiftere victam,
Nec poffe Italiâ Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere claffem
Argivûm, atque ipfos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furias Ajacis Oïlei?
Ipfa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates, evertitque æquora ventis;

« ForrigeFortsæt »