Billeder på siden
PDF
ePub

stridenti miserum stipula disperdere carmen?
D. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
experiamur? ego hic vitulam (ne forte recuses,
bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)
depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
M. De grege non ausim quicquam deponere tecum:
est mihi namque domi pater, est iniusta noverca,
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
insanire libet quoniam tibi, pocula pono
fagina, caelatum divini opus Alcimedontis:
lenta quibus torno facili super addita vitis
diffusos edera vestit pallente corymbos.

in medio duo signa, Conon et quis fuit alter?
descripsit radio totum qui gentibus orbem,
tempora quae messor, quae curvos arator haberet.
necdum illis labra admovi, sed condita servo.
D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit
et molli circum est ansas amplexus acantho
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
necdum illis labra admovi, sed condita servo.
si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

M. Numquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris.
audiat haec tantum vel qui venit ecce Palaemon.
efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

D. Quin age, siquid habes; in me mora non erit ulla,
nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
sensibus haec imis (res est non parva) reponas.
alternis dicemus: amant alterna camenae.
P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba.
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
nunc frondent silvae, nunc formonsissimus annus.
incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.

D. Ab Iove principium musae: Iovis omnia plena.
ille colit terras; illi mea carmina curae.

M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
D. Malo me Galatea petit, lasciva puella,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

et fugit ad salices et se cupit ante videri.

M. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta,
si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
aurea mala decem misi; cras altera mittam.
D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla.
cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

M. Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit
et longum 'formonse, vale vale', inquit, ‘Iolla.'
D. Polio amat nostram, quamvis est rustica, musam:
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

M. Polio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.
D. Qui te, Polio, amat, veniat quo te quoque gaudet;
mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
atque idem iungat volpes et mulgeat hircos.
D. Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae
creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
M. Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
D. Cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus,
ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
M. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
D. Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
idem amor exitium pecori pecorisque magistro.

M. Hi certe (neque amor causa est) vix ossibus haerent: nescio quis teneros oculus tibi fascinat agnos.

D. Dic, quibus in terris et eris mihi magnus Apollo tris pateat Caeli spatium non amplius ulnas.

M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

P. Non nostrum inter vos tantas componere lites:
et vitula tu dignus et hic, et quisquis avenas
audiet has dulcis, haut experietur amara.
claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt.

II.

Formonsum pastor Corydon ardebat Alexim, delicias domini, nec quid speraret habebat. tantum inter densas umbrosa cacumina fagos adsidue veniebat: ibi haec incondita solus montibus et silvis studio iactabat inani.

„O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
nil nostri miserere? mori me denique coges.
nunc etiam pecudes umbras et frigora captant,
nunc virides etiam occultant spineta lacertos,
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
alia serpullumque herbas contundit olentis.
at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
sole sub ardenti resonant arbusta cicadis:
o formonse puer, nimium ne crede colori.

despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans;
mille meae nostris errant in montibus agnae,
lac mihi non aestate novom, non frigore defit.
canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracintho.

nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
iudice te metuam, si numquam fallit imago.

o tantum libeat mecum tibi sordida rura atque humilis habitare casas

[merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

et figere cervos

30

haedorumque gregem viridi compellere hibisco.

mecum una in silvis imitabere Pana canendo,
nec te paeniteat calamo trivisse labellum:
est mihi disparibus septem compacta cicutis
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
et dixit moriens: ,te nunc habet ista secundum.
huc ades, o formonse puer: tibi lilia plenis
ecce ferunt nymphae calathis, tibi candida nais
pallentis violas et summa papavera carpens
narcissum et florem iungit bene olentis anethi.
ipse ego cana legam tenera lanugine mala
castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat.
praeterea duo nec tuta mihi valle reperti
capreoli sparsis etiam nunc pellibus albo;
bina die siccant ovis ubera: quos tibi servo.
rusticus es, Corydon, nec munera curat Alexis.
heu heu! quid volui misero mihi? floribus austrum
perditus et liquidis inmisi fontibus apros.
quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas!
aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
et sol crescentis decedens duplicat umbras:

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori? florentem cytisum sequitur lasciva capella,

te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.“

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

A Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
viminibus mollique paras detexere iunco?
invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

69

[blocks in formation]

ME. Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, tu calamos inflare levis, ego dicere versus,

hic corylis mixtas inter consedimus ulmos?

montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
MO. Tu maior; tibi me est aecum parere, Menalca,
sive sub incertas zephyris motantibus umbras,
sive antro potius succedimus. aspice, ut antrum
silvestris raris sparsit labrusca racemis.

ME. Incipe, Mopse, prior, siquos aut Phyllidis ignes
aut Alconis habes laudes aut iurgia Codri.
incipe; pascentis servabit Tityrus haedos.

MO. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
carmina descripsi et modulans alterna notavi,
experiar. tu deinde iubeto ut certet Amyntas.
ME. Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
sed tu desine plura, puer; successimus antro.

MO. Extinctum nymphae crudeli funere Daphnim
flebant - vos coryli testes et flumina nymphis
cum complexa sui corpus miserabile nati
atque deos atque astra vocat crudelia mater.

non ulli pastos illis egere diebus

frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla neque amnem
libavit quadrupes nec graminis attigit herbam:
interitum montesque tuum silvaeque locuntur.

vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis:
tu decus omne tuis. postquam te fata tulerunt,
ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
spargite humum foliis, inducite fontibus umbras
et tumulum facite et tumulo super addite carmen:
'Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
formonsi pecoris custos, formonsior ipse.'

ME. Tale tuum nobis carmen, divine poeta, quale sopor fessis in gramine, quale per aestum dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.

[nec calamis solum aequiperas, sed voce magistrum: fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.]

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ForrigeFortsæt »