Billeder på siden
PDF
ePub

THE

Publius Girgilius Maco.
ENEID OF VIRGIL.

WITH SHORT ENGLISH NOTES,

FOR THE USE OF SCHOOLS.

BOOKS I.--III.

OXFORD,

AND 377, STRAND, LONDON;

JAMES PARKER AND CO.

M DCCC LXXVIII.

En 18.470
1879, Oct. 6.
Salisbury 7 =
foot.

PRINTED BY JAMES PARKER AND CO., CROWN YARD, OXFORD.

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER PRIMUS.

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
Carmen, et egressus silvis, vicina coëgi
Ut quamvis avido parerent arva colono :
Gratum opus agricolis: at nunc horrentia Martis,

ARMA virumque cano, Troja qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Lavinia venit

Litora; multum ille et terris jactatus et alto
Vi superûm, sævæ memorem Junonis ob iram;
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque deos Latio; genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altæ mania Romæ.

Musa, mihi causas memora, quo numine læso,
Quidve dolens, regina deum tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores,
Impulerit. Tantæne animis cœlestibus iræ!
Trhs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli;
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo. Hic illius arma,
Hic currus fuit: hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque,
Progeniem sed enim Trojano a sanguine duoi

10

[ocr errors]

Audierat, Tyrias olim quæ verteret arces;
Hinc populum late regem belloque superbum
Venturum excidio Libyæ: sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis;-
Nec dum etiam causæ irarum sævique dolores
Exciderant animo: manet alta mente repostum
Judicium Paridis, spretæque injuria formæ,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores :-
His accensa super, jactatos æquore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio; multosque per annos
Errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantæ molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculæ telluris in altum
Vela dabant læti et spumas salis ære ruebant
Quum Juno, æternum servans sub pectore vulnus,
Hæc secum: "Mene incepto desistere victam,
Nec posse Italia Teucrorum avertere regem!
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivum, atque ipsos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furias Ajacis Oïlei ?
Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates, evertitque æquora ventis:
Illum, exspirantem transfixo pectore flammas,
Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quæ divum incedo regina, Jovisque
Et soror et conjux, una cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam numen Junonis adoret
Præterea, aut supplex aris imponat honorem ?".

;

Talia flammato secum dea corde volutans,
Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Eoliam venit. Hic vasto rex Æolus antro
Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis

20

30

40

50

Circum claustra fremunt: celsa sedet Æolus arce
Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras cœlumque profundum
Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens; molemque et montes insuper altos
Imposuit, regemque dedit, qui fœdere certo
Et premere et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est :
Eole, namque tibi divum pater atque hominum rex
Et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor,
Ilium in Italiam portans victosque penates:
Incute vim ventis, submersasque obrue puppes;
Aut age diversos et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem præstanti corpore nymphæ ;
Quarum, quæ forma pulcherrima, Deïopeam
Connubio jungam stabili propriamque dicabo,
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchra faciat te prole parentem."
Bolus hæc contra: "Tuus, o regina, quid optes,
Explorare labor; mihi jussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcunque hoc regni, tu sceptra Jovemque
Concilias; tu das epulis accumbere divum,
Nimborumque facis tempestatumque potentem."
Hæc ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
Impulit in latus; ac venti velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis

Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus:
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes cœlumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus æther;
Præsentemque viris intentant omnia mortem.

60

70

80

90

« ForrigeFortsæt »