Billeder på siden
PDF
ePub

Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penates
Commendo sociis, et curva valle recondo;
Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis.
Stat casus renovare omnes, omnemque reverti
Per Trojam, et rursus caput objectare periclis.
Principio muros obscuraque limina portæ,
Qua gressum extuleram, repeto; et vestigia retro
Observata sequor per noctem et lumine lustro.
Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent,
Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
Me refero. Irruerant Danai, et tectum omne tenebant.
Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

Volvitur; exsuperant flammæ ; furit æstus ad auras.
Procedo, et Priami sedes arcemque reviso.

Et jam porticibus vacuis Junonis asylo
Custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes
Prædam asservabant. Huc undique Troïa gaza
Incensis erepta adytis, mensæque deorum,
Crateresque auro solidi, captivaque vestis

Congeritur. Pueri et pavidæ longo ordine matres

Stant circum.

Ausus quin etiam voces jactare per umbram,

Implevi clamore vias, mæstusque Creüsam

750

760

Nequidquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. 770

Quærenti, et tectis urbis sine fine furenti,

Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creüsæ

Visa mihi ante oculos, et nota major imago.

Obstupui, steteruntque comæ, et vox faucibus hæsit.
Tum sic affari, et curas his demere dictis:
'Quid tantum insano juvat indulgere dolori,
O dulcis conjux ? non hæc sine numine divum
Eveniunt: nec te comitem portare Creüsam
Fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.

Longa tibi exsilia, et vastuin maris æquor arandum, 780
Et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva

Inter opima virum leni fluit agmine Thybris ;

Illic res lætæ regnumque et regia conjux
Parta tibi; lacrimas dilectæ pelle Creüsæ.
Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas
Aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis, et divæ Veneris nurus :

Sed me magna deûm genetrix his detinet oris.
Jamque vale, et nati serva communis amorem.

Hæc ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790
Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras.
Ter conatus ibi collo dare brachia circum;
Ter frustra comprensa manus effugit imago,
Par levibus ventis, volucrique simillima somno.
Sic demum socios consumta nocte reviso.

[ocr errors]

Atque hic ingentem comitum affluxisse novorum
Invenio admirans numerum, matresque, virosque,
Collectam exsilio pubem, miserabile vulgas.
Undique convenere, animis opibusque parati,
In quascumque velim pelago deducere terras.
Jamque jugis summæ surgebat Lucifer Idæ,
Ducebatque diem; Danaique obsessa tenebant
Limina portarum; nec spes opis ulla dabatur.
Cessi, et sublato montem genitore petivi.

800

P. VIRGILII MARONIS

EN EIDOS

LIBER TERTIUS.

"POSTQUAM res Asia Priamique evertere gentem
Immeritam visum superis, cecidit que superbum
Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troja;
Diversa exsilia et desertas quærere terras
Auguriis agimur divum, classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiæ molimur montibus Idæ,
Incerti quo fata ferant, ubi sistere detur;
Contrahimusque viros. Vix prima inceperat æstas;
Et pater Anchises dare fatis vela jubebat;
Litora quum patriæ lacrimans portusque relinquo
Et campos, ubi Troja fuit. Feror exsul in altum
Cum sociis natoque penatibus et magnis dis.

"Terra procul vastis colitur Mavortia campis,
Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo;
Hospitium antiquum Troja, sociique penates,
Dum fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo
Mœnia prima loco, fatis ingressus iniquis;
Eneadasque meo nomen de nomine fingo.

nitentem

"Sacra Dionææ matri divisque ferebam Auspicibus cœptorum operum; superoque Cœlicolum regi mactabam in litore taurum. Forte fuit juxta tumulus, quo cornea summo Virgulta, et densis hastilibus horrida myrtus. Accessi; viridemque ab humo convellere silvam

10

20

Conatus, ramis tegeren ut frondentibus aras,
Horrendum et dictu video mirabile monstrum.
Nam quæ prima solo ruptis radicibus arbos
Vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttæ,
Et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror
Membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
Rursus et alterius lentum convellere vimen
Insequor, et causas penitus tentare latentes;
Ater et alterius sequitur de cortice sanguis.
Multa movens animo, Nymphas venerabar agrestes,
Gradivumque patrem Geticis qui præsidet arvis,
Rite secundarent visus, omenque levarent.
Tertia sed postquam majore hastilia nisu
Aggredior, genibusque adversæ obluctor arena:
Eloquar, an sileam? gemitus lacrimabilis imo
Auditur tumulo, et vox reddita fertur ad aures:
'Quid miserum, Ænea, laceras ? jam parce sepulto;
Parce pias scelerare manus. Non me tibi Troja
Externum tulit, aut cruor hic de stipite manat.
Heu! fuge crudeles terras, fuge litus avarum.
Nam Polydorus ego. Hic confixum ferrea texit
Telorum seges, et jaculis increvit acutis.'
Tum vero ancipiti mentem formidine pressus
Obstupui, steteruntque comæ et vox faucibus hæsit.
"Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
Infelix Priamus furtim mandarat alendum

Threïcio regi, quum jam diffideret armis
Dardaniæ, cingique urbem obsidione videret.
Ille, ut opes fractæ Teucrum, et fortuna recessit,
Res Agamemnonias victriciaque arma secutus,
Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat, et auro
Vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,
Auri sacra fames! Postquam pavor ossa reliquit,
Delectos populi ad proceres, primumque parentem,
Monstra deum refero, et quæ sit sententia, posco.
Omnibus idem animus scelerata excedere terra,

E

30

40

50

60

Linqui pollutum hospitium, et dare classibus Austros.
Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
Aggeritur tumulo tellus; stant manibus aræ,
Cæruleis mæstæ vittis atraque cupresso,
Et circum Iliades crinem de more solutæ:
Inferimus tepido spumantia cymbia lacte,
Sanguinis et sacri pateras: animamque sepulcro
Condimus, et magna supremum voce ciemus.
"Inde ubi prima fides pelago, placataque venti
Dant maria, et lenis crepitans vocat Auster in altum, 70
Deducunt socii naves, et litora complent.
Provehimur portu, terræque urbesque recedunt.
Sacra mari colitur medio gratissima tellus
Nereïdum matri et Neptuno Ægæo;

Quam pius Arcitenens, oras et litora circum
Errantem, Mycono e celsa Gyaroque revinxit,
Immotamque coli dedit et contemnere ventos.
Huc feror; hæc fessos tuto placidissima portu
Accipit. Egressi veneramur Apollinis urbem.
Rex Anius, rex idem hominum Phœbique sacerdos,
Vittis et sacra redimitus tempora lauro
Occurrit; veterem Anchisen agnoscit amicum.
Jungimus hospitio dextras, et tecta subimus.
Templa dei saxo venerabar structa vetusto :
Da propriam, Thymbræe, domum! da monia fessis
Et genus et mansuram urbem! Serva altera Troja
Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli !
Quem sequimur? quove ire jubes? ubi ponere sedes?
Da, pater, augurium, atque animis illabere nostris.'

"Vix ea fatus eram; tremere omnia visa repente,
Liminaque, laurusque dei; totusque moveri
Mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
Submissi petimus terram, et vox fertur ad aures:
'Dardanidæ duri, quæ yos a stirpe parentum
Prima tulit tellus, eadem vos ubere læto
Accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem,

80

90

« ForrigeFortsæt »