Billeder på siden
PDF
ePub

prima tenet, sociumque furens a navibus agmen

ferro accincta vocat.

jam summas arces Tritonia, respice, Pallas
insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva.
ipse Pater Danais animos viresque secundas
sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.
eripe, nate, fugam, finemque impone labori.
nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.'
dixerat, et spissis noctis se condidit umbris.
adparent dirae facies inimicaque Trojae
numina magna deum.

615

620

Tum vero omne mihi visum considere in ignis Ilium et ex imo verti Neptunia Troja;

625

[ocr errors]

ac veluti summis antiquam in montibus ornum
cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
eruere agricolae certatim, — illa usque minatur
et tremefacta comam concusso vertice nutat,
volneribus donec paulatim evicta, supremum
congemuit, traxitque jugis avolsa ruinam.
descendo, ac ducente deo flammam inter et hostis
expedior; dant tela locum, flammaeque recedunt.

Atque ubi jam patriae perventum ad limina sedis
antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos
optabam primum montis primumque petebam,
abnegat excisa vitam producere Troja
exsiliumque pati. Vos O, quibus integer aevi
sanguis,' ait 'solidaeque suo stant robore vires,
vos agitate fugam :

me si caelicolae voluissent ducere vitam,
has mihi servassent sedes. Satis una superque
vidimus exscidia et captae superavimus urbi.
sic O, sic positum adfati discedite corpus.
ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis
exuviasque petet; facilis jactura sepulcri.

630

635

640

645

jam pridem invisus divis et inutilis annos demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex fulminis adflavit ventis et contigit igni.'

650

Talia perstabat memorans, fixusque manebat. nos contra effusi lacrimis, conjunxque Creüsa Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet. abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem. rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto: 655 nam quod consilium aut quae jam fortuna dabatur? Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore? si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui,

660

665

et sedet hoc animo, perituraeque addere Trojae
teque tuosque juvat, patet isti janua leto,
jamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
gnatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis
eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque
Ascanium patremque meum juxtaque Creüsam
alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
reddite me Danais; sinite instaurata revisam
proelia numquam omnes hodie moriemur inulti.' 670
Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
ecce autem complexa pedes in limine conjunx
haerebat, parvumque patri tendebat Iulum:

'Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum ;
sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,
cui pater et conjunx quondam tua dicta relinquor?
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,
cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.

675

680

II. 713.] Flight of Eneas with his Household.

namque manus inter maestorumque ora parentum
ecce levis summo de vertice visus Iuli

fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis
lambere flamma comas et circum tempora pasci.
nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem
excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
at pater Anchises oculos ad sidera laetus
extulit, et caelo palmas cum voce tetendit:

'Juppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, aspice nos; hoc tantum; et, si pietate meremur, da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.' vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit. illam, summa super labentem culmina tecti, cernimus Idaea claram se condere silva signantemque vias; tum longo limite sulcus dat lucem, et late circum loca sulphure fumant. hic vero victus genitor se tollit ad auras, adfaturque deos et sanctum sidus adorat.

81

685

690

695

700

'Jam jam nulla mora est ; sequor, et qua ducitis adsum. di patrii, servate domum, servate nepotem. vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troja est. cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.'

705

Dixerat ille; et jam per moenia clarior ignis auditur, propiusque aestus incendia volvunt. 'Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae ; ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit: quo res cumque cadent, unum et commune periclum, una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus sit comes, et longe servet vestigia conjunx: vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris. est urbe egressis tumulus templumque vetustum

691 augurium. R.

710

desertae Cereris, juxtaque antiqua cupressus
religione patrum multos servata per annos.
hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis ;
me, bello e tanto digressum et caede recenti,
attrectare nefas, donec me flumine vivo
abluero.'

715

720

Haec fatus, latos humeros subjectaque colla veste super fulvique insternor pelle leonis, succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus implicuit sequiturque patrem non passibus aequis ; pone subit conjunx : ferimur per opaca locorum ; 725 et me, quem dudum non ulla injecta movebant tela neque adverso glomerati ex agmine Grai, nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis suspensum et pariter comitique onerique timentem. Jamque propinquabam portis, omnemque videbar 730 evasisse viam, subito cum creber ad auris

visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram prospiciens, 'Nate' exclamat, 'fuge nate! propinquant. ardentis clipeos atque aera micantia cerno ! '—

[ocr errors]

hic mihi nescio quod trepido male numen amicum 735 confusam eripuit mentem. Namque avia cursu dum sequor, et nota excedo regione viarum, heu! misero conjunx fatone erepta Creüsa substitit, erravitne via, seu lassa resedit, incertum; nec post oculis est reddita nostris.

nec prius amissam respexi animumque reflexi,

quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam venimus; hic demum collectis omnibus una

defuit, et comites natumque virumque fefellit.

740

quem non incusavi amens hominumque deorumque, 745 aut quid in eversa vidi crudelius urbe?

Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis 788 fato mi. R.

commendo sociis et curva valle recondo ;
ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.
stat casus renovare omnis, omnemque reverti
per Trojam, et rursus caput objectare periclis.
Principio muros obscuraque limina portae,
qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro
observata sequor per noctem et lumine lustro.
horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.
inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,

750

755

me refero: inruerant Danai, et tectum omne tenebant. ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras. procedo et Priami sedes arcemque reviso. et jam porticibus vacuis Junonis asylo custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes.

praedam adservabant. Huc undique Troïa gaza incensis erepta adytis, mensaeque deorum, crateresque auro solidi, captivaque vestis congeritur; pueri et pavidae longo ordine matres stant circum.

Ausus quin etiam voces jactare per umbram implevi clamore vias, maestusque Creüsam nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. quaerenti et tectis urbis sine fine furenti

infelix simulacrum atque ipsius umbra Creüsae
visa mihi ante oculos et nota major imago.
obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
[tum sic adfari et curas his demere dictis:]

[ocr errors]

Quid tantum insano juvat indulgere dolori,

O dulcis conjunx? non haec sine numine divom eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creüsam fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.

760

765

775

longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum, 780 775 rejected by R.

« ForrigeFortsæt »