Billeder på siden
PDF
ePub

mala ferant quercus; narcisso floreat alnus ; pinguia corticibus sudent electra myricae; certent et cycnis ululae; sit Tityrus Orpheus — Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. omnia vel medium fiant mare: vivite, silvae ! praeceps aërii specula de montis in undas. deferar; extremum hoc munus morientis habeto. desine Maenalios, jam desine, tibia, versus.

Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus, dicite, Pierides; non omnia possumus omnes. Alph. Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta, verbenasque adole pinguis et mascula tura, conjugis ut magicis sanos avertere sacris

experiar sensus: nihil hic nisi carmina desunt.

55

60

65

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Carmina vel caelo possunt deducere Lunam;

carminibus Circe socios mutavit Ulixi;

frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

70

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Terna tibi haec primum triplici diversa colore

licia circumdo, terque haec altaria circum effigiem duco: numero deus impare gaudet.

75

80

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores; necte, Amarylli, modo; et Veneris dic vincula necto. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. sparge molam, et fragilis incende bitumine laurus. Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Talis amor Daphnim, qualis cum fessa juvencum 85

58 fiat. R.

68 Daphnin (and always). H.

per nemora atque altos quaerendo bucula lucos propter aquae rivum viridi procumbit in ulva, perdita, nec serae meminit decedere noctitalis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.

89

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit, pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso, terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto. his ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire sepulcris, atque satas alio vidi traducere messis.

95

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti

105

transque caput jace, nec respexeris: his ego Daphnim adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Aspice! corripuit tremulis altaria flammis sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse: bonum sit! nescio quid certe est, et Hylas in limine latrat. credimus, an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? parcite, ab urbe venit, jam carmina, parcite, Daphnis.

ECLOGUE IX.

IN the second distribution of Italian lands (B.C. 40), Virgil's farm had been assigned to a centurion Arrius; and in resisting his claims relying on the promise of Augustus - Virgil appears to have been treated brutally by the rude soldier, and fled to Rome in

86 bocula. R. 96 pluruma. R. 98 Moerin. H. 107 Hylax. H.

danger of his life. Maris, who here represents the poet's villicus, or steward, tells the story of this cruelty, in a dialogue with a neighboring shepherd, Lycidas. Menalcas, who is here referred to as an adept in song, is Virgil himself. The quotations of verse interspersed are mostly free translations of passages in Theocritus.

Q

LYCIDAS. MERIS.

UO te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem? M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli diceret: Haec mea sunt; veteres migrate coloni! nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, hos illi quod nec vertat bene-mittimus haedos. L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles incipiunt, mollique jugum demittere clivo,

5

ΙΟ

usque ad aquam et veteres (jam fracta cacumina) fagos omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. quod nisi me quacumque novas incidere lites ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,

15

nec tuus his Moeris, nec viveret ipse Menalcas. [nobis L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua paene simul tecum solatia rapta, Menalca?

quis caneret nymphas? quis humum florentibus herbis spargeret, aut viridi fontes induceret umbra? vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras? Tityre, dum redeo-brevis est via-pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

20

25

M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis

11 set (and always). R.

Mantua, vae! miserae nimium vicina Cremonaecantantes sublime ferent ad sidera cycni. L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos; sic cytiso pastae distendant ubera vaccae! incipe, si quid habes: et me fecere poëtam Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt vatem pastores; sed non ego credulus illis.

30

35

nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores. M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,

si valeam meminisse; neque est ignobile carmen : Huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis ? hic ver purpureum; varios hic flumina circum fundit humus flores; hic candida populus antro imminet, et lentae texunt umbracula vites. huc ades: insani feriant sine litora fluctus. L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem audieram? numeros memini, si verba tenerem.

M. Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? ecce Dionaei processit Caesaris astrum

astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo duceret apricis in collibus uva colorem.

40

45

insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes. 50 Omnia fert aetas, animum quoque saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles :

nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim

jam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
sed tamen ista satis referet tibi
saepe Menalcas.
L. Causando nostros in longum ducis amores:
et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum

30 exagmina. R.

55

incipit adparere Bianoris: hic ubi densas agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus; hic haedos depone: tamen veniemus in urbem. aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur, cantantes licet usque (minus via laedit) eamus ; cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo. M. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus: carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.

60

65

ECLOGUE X.

THE elegiac poet Cornelius Gallus, a friend of Virgil, had been despatched (apparently) to defend the Italian waters from the freebooting squadron of Sextus Pompey. In his absence, his mistress

here spoken of under the name Lycoris-had been unfaithful to him, and had followed a soldier of Agrippa's army into Gaul (B.C. 37); and he requested of Virgil a pastoral poem, which might have the good luck to win him back his love. The poem is a free

imitation of the first idyl of Theocritus.

EXTRE

`XTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem :

pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo? sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos, Doris amara suam non intermisceat undam. incipe; sollicitos Galli dicamus amores, dum tenera attondent simae virgulta capellae. non canimus surdis; respondent omnia silvae. Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae Naïdes, indigno cum Gallus amore peribat? nam neque Parnasi vobis juga, nam neque Pindi ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe. illum etiam lauri, etiam flevere myricae;

10 periret. R.

12 Aonie. H.

5

ΙΟ

« ForrigeFortsæt »