Billeder på siden
PDF
ePub

ipsa mola manibusque piis altaria juxta,

unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, testatur moritura deos et conscia fati

sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes curae numen habet justumque memorque, precatur. Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequóra: cum medio volvuntur sidera lapsu,

520

cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, 525 quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti [lenibant curas, et corda oblita laborum]. at non infelix animi Phoenissa, nec umquam solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu. sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:

530

535

En, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim totiens jam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum jussa sequar? quiane auxilio juvat ante levatos, et bene apud memores veteris stat gratia facti? quis me autém, fac velle, sinet? ratibusve superbis 540 invisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis perjuria gentis?

quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantes? an Tyriis omnique manu stipata meorum inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,

rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo? quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem. tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem

545

529

517 molam. R.
neque. R.

486 after 517 R.

528 rejected by R.

548 & 549 after 418 R.

his, germana, malis oneras atque obicis hosti. non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere, more ferae, tales nec tangere curas! non servata fides, cineri promissa Sychaeo!' tantos illa suo rumpebat pectore questus. Aeneas celsa in puppi, jam certus eundi, carpebat somnos, rebus jam rite paratis. huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora juventa: 'Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis? demens! nec Zephyros audis spirare secundos? illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? jam mare turbari trabibus, saevasque videbis conlucere faces, jam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem.

559

555

560

heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper

femina. Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.

Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris, corripit e somno corpus, sociosque fatigat; 'Praecipites vigilate, viri, et considite transtris; solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto festinare fugam tortosque incidere funes

570

575

ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,

quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.

adsis o placidusque juves, et sidera caelo dextra feras.' Dixit, vaginaque eripit ensem fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.

580

idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;

559 juventae. R. H.

564 varios concitat aestus. R.

litora deseruere; latet sub classibus aequor;
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.
Et jam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
regina e speculis ut primum albescere lucem
vidit, et aequatis classem procedere velis,
litoraque et vacuos sensit sine remige portus,
terque quaterque manu pectus percussa decorum,
flaventesque abscissa comas, Pro Juppiter! ibit
hic' ait et nostris inluserit advena regnis?
non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
deripientque rates alii navalibus? Ite,

[ocr errors]

585

590

ferte citi flammas, date vela, impellite remos! quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat? infelix Dido! nunc te facta impia tangunt?

[ocr errors]

600

tum decuit, cum sceptra dabas. — En dextra fidesque ! quem secum patrios aiunt portare Penates, quem subiisse humeris confectum aetate parentem ! non potui abreptum divellere corpus, et undis spargere? non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis? verum anceps pugnae fuerat fortuna: fuisset. quem metui moritura? faces in castra tulissem, implessemque foros flammis, natumque patremque 605 cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem. 'Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Juno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et Dirae ultrices, et di morientis Elissae,

accipite haec, meritumque malis advertite numen, et nostras audite preces.

Si tangere portus

infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Jovis poscunt, hic terminus haeret:

594 tela. R.

610

IV. 648.] Dido's Curse: she longs for Death.

127

at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Iuli,

615

auxilium imploret, videatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur;

620

sed cadat ante diem, mediaque inhumatus arena. haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo. tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis, cinerique haec mittite nostro munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto: exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires : litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.'

Haec ait, et partis animum versabat in omnis, invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei ; namque suam patria antiqua cinis ater habebat: 'Annam cara mihi nutrix huc siste sororem ; dic corpus properet fluviali spargere lympha, et pecudes secum et monstrata piacula ducat: sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta. sacra Jovi Stygio, quae rite incepta paravi, perficere est animus, finemque imponere curis, Dardaniique rogum capitis permittere flammae.' sic ait: illa gradum studio celerabat anili.

At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, sanguineam volvens aciem, maculisque trementis interfusa genas, et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina, et altos

conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile

625

630

635

640

645

conspexit, paulum lacrimis et mente morata, incubuitque toro, dixitque novissima verba:

659

655

• Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant, accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi; et nunc magna mei sub terras ibit imago. urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; ulta virum, poenas inimico a fratre recepi; felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae !' Dixit, et, os impressa toro, Moriemur inultae? sed moriamur' ait. Sic, sic juvat ire sub umbras: 660 hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.' dixerat; atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta 665 atria; concussam bacchatur Fama per urbem. lamentis gemituque et femineo ululatu

675

tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether. non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes 670 culmina perque hominum volvantur perque deorum. Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu unguibus ora soror foedans et pectora pugnis per medios ruit, ac morientem nomine clamat: 'Hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas? hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant? quid primum deserta querar? comitemne sororem sprevisti moriens? eadem me ad fata vocasses: idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset. his etiam struxi manibus, patriosque vocavi voce deos, sic te ut posita crudelis abessem? exstinxti te meque, soror, populumque patresque

680

« ForrigeFortsæt »