antequam turpis macies decentes occupet malas, teneraeque sucus defluat praedae, speciosa quaero pascere tigres. "vilis Europe," pater urguet absens, 66 quid mori cessas? potes hac ab orno pendulum zona bene te secuta laedere collum. sive te rupes et acuta leto carpere pensum regius sanguis, dominaeque tradi barbarae paelex."' aderat querenti perfidum ridens Venus et remisso filius arcu. mox, ubi lusit satis, 'abstineto,' dixit, irarum calidaeque rixae, cum tibi invisus laceranda reddet cornua taurus. uxor invicti Iovis esse nescis: mitte singultus; bene ferre magnam disce fortunam: tua sectus orbis nomina ducet.' XXVIII Festo quid potius die Neptuni faciam? prome reconditum Lyde strenua Caecubum, munitaeque adhibe vim sapientiae. inclinare meridiem sentis ac, veluti stet volucris dies, parcis deripere horreo cessantem Bibuli consulis amphoram? xxvii. 69 luxit nos cantabimus in vicem Neptunum et virides Nereidum comas; tu curva recines lyra Latonam et celeris spicula Cynthiae; summo carmine, quae Cnidon fulgentesque tenet Cycladas et Paphum. iunctis visit oloribus, Tyrrhena regum progenies, tibi iam dudum apud me est: eripe te morae, fastidiosam desere copiam et molem propinquam nubibus arduis ; omitte mirari beatae fumum et opes strepitumque Romae. plerumque gratae divitibus vices mundaeque parvo sub Lare pauperum cenae sine aulaeis et ostro sollicitam explicuere frontem. iam clarus occultum Andromedae pater ostendit ignem, iam Procyon furit et stella vesani Leonis, sole dies referente siccos; iam pastor umbras cum grege languido rivumque fessus quaerit et horridi dumeta Silvani caretque ripa vagis taciturna ventis. xxviii. 9 in vices xxix. 2 versum 6 nec 10 ΙΟ 20 tu civitatem quis deceat status curas et urbi sollicitus times quid Seres et regnata Cyro Bactra parent Tanaisque discors. prudens futuri temporis exitum caliginosa nocte premit deus ridetque, si mortalis ultra fas trepidat. quod adest memento componere aequus; cetera fluminis ritu feruntur, nunc medio alveo cum pace delabentis Etruscum in mare, nunc lapides adesos stirpesque raptas et pecus et domos volventis una, non sine montium clamore vicinaeque silvae, cum fera diluvies quietos inritat amnes. ille potens sui laetusque deget, cui licet in diem dixisse vixi: cras vel atra nube polum Pater occupato, vel sole puro; non tamen inritum, quodcumque retro est, efficiet neque diffinget infectumque reddet quod fugiens semel hora vexit.' Fortuna saevo laeta negotio et ludum insolentem ludere pertinax transmutat incertos honores, nunc mihi, nunc alii benigna. laudo manentem; si celeres quatit pinnas, resigno quae dedit et mea virtute me involvo probamque pauperiem sine dote quaero. non est meum, si mugiat Africis malus procellis, ad miseras preces decurrere et votis pacisci, ne Cypriae Tyriaeque merces 34 aequore Q. HORATI FLACCI CARM. LIB. III addant avaro divitias mari : XXX Exegi monimentum aere perennius ΙΟ ΙΟ LIBER QUARTUS I INTERMISSA, Venus, diu rursus bella moves? parce precor, precor. non sum qualis eram bonae sub regno Cinarae. desine, dulcium mater saeva Cupidinum, circa lustra decem flectere mollibus iam durum imperiis: abi, quo blandae iuvenum te revocant preces. tempestivius in domum Pauli purpureis ales oloribus comissabere Maximi, si torrere iecur quaeris idoneum : namque et nobilis et decens et pro sollicitis non tacitus reis et centum puer artium late signa feret militiae tuae, et quandoque potentior largi muneribus riserit aemuli, Albanos prope te lacus ponet marmoream sub trabe citrea. illic plurima naribus duces tura, lyraeque et Berecynthiae |