Billeder på siden
PDF
ePub

si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis: quod, quanto plura parasti,
tanto plura cupis, nulline faterier audes ?
si vulnus tibi monstrata radice vel herba
non fieret levius, fugeres radice vel herba
proficiente nihil curarier: audieras, cui
rem di donarent, illi decedere pravam
stultitiam, et cum sis nihilo sapientior, ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem ?
at si divitiae prudentem reddere possent,

si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
viveret in terris te si quis avarior uno.

150

160

si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est, quaedam, si credis consultis, mancipat usus : qui te pascit ager, tuus est, et vilicus Orbi, cum segetes occat tibi mox frumenta daturus, te dominum sentit. das nummos, accipis uvam, pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis aut etiam supra nummorum milibus emptum. quid refert, vivas numerato nuper an olim, emptor Aricini quoniam Veientis et arvi emptum cenat holus, quamvis aliter putat, emptis sub noctem gelidam lignis calefactat aenum? sed vocat usque suum, qua populus adsita certis limitibus vicina refugit iurgia: tamquam

170

sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema permutet dominos et cedat in altera iura.

sic quia perpetuus nulli datur usus et heres heredem alterius velut unda supervenit undam, quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus

grandia cum parvis, non exorabilis auro?

gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, 180

158 mercatur et aere

161 daturas 175 si quia

167 quondam edd.

190

argentum, vestes Gaetulo murice tinctas
sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
dives et inportunus ad umbram lucis ab ortu
silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae, mortalis in unum
quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
utar et ex modico, quantum res poscet, acervo
tollam, nec metuam, quid de me iudicet heres,
quod non plura datis invenerit ; et tamen idem
scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet et quantum discordet parcus avaro.
distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum
invitus facias neque plura parare labores,
ac potius, puer ut festis quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
pauperies inmunda domus procul absit: ego utrum
nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
non agimur tumidis velis Aquilone secundo:
non tamen adversis aetatem ducimus Austris,
viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re
extremi primorum, extremis usque priores.
non es avarus: abi! quid? cetera iam simul isto
cum vitio fugere ? caret tibi pectus inani
ambitione? caret mortis formidine et ira?

somnia, terrores, magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala rides ?
natales grate numeras? ignoscis amicis?
lenior et melior fis accedente senecta?
quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?
vivere si recte nescis, decede peritis.
lusisti satis, edisti satis atque bibisti :
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
rideat et pulset lasciva decentius aetas.

212 levat

200

210

DE ARTE POETICA

HUMANO capiti cervicem pictor equinam iungere si velit et varias inducere plumas. undique collatis membris, ut turpiter atrum desinat in piscem mulier formosa superne : spectatum admissi risum teneatis amici ? credite, Pisones, isti tabulae fore librum persimilem, cuius velut aegri somnia vanae fingentur species, ut nec pes nec caput uni reddatur formae. pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.' scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim ;

[ocr errors]

sed non ut placidis coeant inmitia, non ut serpentes avibus geminentur, tigribus agni. inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter adsuitur pannus cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus; sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum scis simulare quid hoc, si fractis enatat exspes navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit institui: currente rota cur urceus exit ? denique sit quidvis simplex dumtaxat et unum. maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni, decipimur specie recti: brevis esse laboro,

7 aegris 23 quodvis

ΤΟ

20

obscurus fio; sectantem levia nervi
deficiunt animique; professus grandia turget ;
serpit humi tutus nimium timidusque procellae;
qui variare cupit rem prodigialiter unam,
delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum.
in vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber imus et ungues
exprimet et molles imitabitur aere capillos,
infelix operis summa, quia ponere totum
nesciet hunc ego me, si quid componere curem,
non magis esse velim, quam naso vivere pravo,
spectandum nigris oculis nigroque capillo.
sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
viribus et versate diu, quid ferre recusent,
quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res,
nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,
ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
pleraque differat et praesens in tempus omittat.
in verbis etiam tenuis cautusque serendis
hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
dixeris egregie, notum si callida verbum
reddiderit iunctura novum. si forte necesse est,
indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
fingere cinctutis non exaudita Cethegis
continget dabiturque licentia sumpta pudenter.
et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadent parce detorta. quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum
Vergilio Varioque? ego cur, adquirere pauca
si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni
sermonem patrium ditaverit et nova rerum
nomina protulerit? licuit semperque licebit
signatum praesente nota producere nomen.
ut silvae foliis pronos mutantur in annos,
prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,
32 unus 46-45 ordine inverso codd. 49 rerum et

55 Varoque

30

40

46

45

50

60

et iuvenum ritu florent modo nata vigentque. debemur morti nos nostraque. sive receptus terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, regis opus, sterilisve diu † palus aptaque remis vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis, doctus iter melius, mortalia facta peribunt, nedum sermonum stet honos et gratia vivax. multa renascentur quae iam cecidere, cadentque quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi. res gestae regumque ducumque et tristia bella quo scribi possent numero, monstravit Homerus. versibus inpariter iunctis querimonia primum, post etiam inclusa est voti sententia compos; quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, grammatici certant, et adhuc sub iudice lis est. Archilochum proprio rabies armavit iambo : hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, alternis aptum sermonibus et populares vincentem strepitus et natum rebus agendis. Musa dedit fidibus divos puerosque deorum et pugilem victorem et equum certamine primum et iuvenum curas et libera vina referre. descriptas servare vices operumque colores cur ego si nequeo ignoroque, poeta salutor? cur nescire pudens prave quam discere malo? versibus exponi tragicis res comica non vult : indignatur item privatis ac prope socco dignis carminibus narrari cena Thyestae. singula quaeque locum teneant sortita decenter. interdum tamen et vocem comoedia tollit, iratusque Chremes tumido delitigat ore; et tragicus plerumque dolet sermone pedestri Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque proicit ampullas et sesquipedalia verba,

si curat cor spectantis tetigisse querella.

« ForrigeFortsæt »