Billeder på siden
PDF
ePub

VII

Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen aut Ephesum, bimarisve Corinthi

moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos insignes aut Thessala Tempe;

sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem carmine perpetuo celebrare et

undique decerptam fronti praeponere olivam; plurimus in Iunonis honorem

aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas: me nec tam patiens Lacedaemon

nec tam Larisae percussit campus opimae, quam domus Albuneae resonantis

et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda mobilibus pomaria rivis.

albus ut obscuro deterget nubila caelo saepe Notus neque parturit imbres perpetuos, sic tu sapiens finire memento tristitiam vitaeque labores

molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis

castra tenent, seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

cum fugeret, tamen uda Lyaeo

tempora populea fertur vinxisse corona,

sic tristes adfatus amicos:

quo nos cumque feret melior fortuna parente,

ibimus, o socii comitesque.

nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro, certus enim promisit Apollo

ambiguam tellure nova Salamina futuram.

o fortes peioraque passi

mecum saepe viri, nunc vino pellite curas; cras ingens iterabimus aequor.'

2 Epheson 9 dicit 15 detergit

ΤΟ

20

30

VIII

Lydia, dic, per omnes

te deos oro, Sybarin cur properes amando perdere, cur apricum

oderit campum, patiens pulveris atque solis, cur neque militaris

inter aequales equitet, Gallica nec lupatis temperet ora frenis ?

cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum sanguine viperino

cautius vitat neque iam livida gestat armis

bracchia, saepe disco,

saepe trans finem iaculo nobilis expedito ? quid latet, ut marinae

filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae funera, ne virilis

cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

ΙΟ

IX

Vides ut alta stet nive candidum
Soracte, nec iam sustineant onus
silvae laborantes geluque

flumina constiterint acuto?
dissolve frigus ligna super foco
large reponens atque benignius
deprome quadrimum Sabina,

o Thaliarche, merum diota.
permitte divis cetera, qui simul
stravere ventos aequore fervido
deproeliantes, nec cupressi
nec veteres agitantur orni.
viii. 2 hoc deos
ix. 6 repones

ΙΟ

quid sit futurum cras, fuge quaerere, et quem fors dierum cumque dabit, lucro appone, nec dulces amores

sperne puer neque tu choreas,

donec virenti canities abest

morosa. nunc et campus et areae
lenesque sub noctem susurri
composita repetantur hora,
nunc et latentis proditor intimo
gratus puellae risus ab angulo
pignusque dereptum lacertis
aut digito male pertinaci.

20

X

Mercuri, facunde nepos Atlantis, qui feros cultus hominum recentum voce formasti catus et decorae

more palaestrae,

te canam, magni Iovis et deorum
nuntium curvaeque lyrae parentem,
callidum quidquid placuit iocoso
condere furto.

te, boves olim nisi reddidisses
per dolum amotas, puerum minaci
voce dum terret, viduus pharetra
risit Apollo.

quin et Atridas duce te superbos
Ilio dives Priamus relicto

Thessalosque ignes et iniqua Troiae castra fefellit.

tu pias laetis animas reponis sedibus virgaque levem coerces aurea turbam, superis deorum gratus et imis.

ΙΟ

20

XI

Tu ne quaesieris-scire nefas-quem mihi, quem tibi finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios temptaris numeros. ut melius, quidquid erit, pati, seu plures hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam, quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. sapias, vina liques et spatio brevi spem longam reseces. dum loquimur, fugerit invida aetas carpe diem, quam minimum credula postero.

XII

Quem virum aut heroa lyra vel acri

tibia sumis celebrare, Clio,

quem deum? cuius recinet iocosa

nomen imago

aut in umbrosis Heliconis oris

aut super Pindo gelidove in Haemo?
unde vocalem temere insecutae

Orphea silvae

arte materna rapidos morantem

fluminum lapsus celeresque ventos,
blandum et auritas fidibus canoris

ducere quercus.

quid prius dicam solitis parentis
laudibus, qui res hominum ac deorum,
qui mare et terras variisque mundum
temperat horis :

unde nil maius generatur ipso,

nec viget quicquam simile aut secundum ?
proximos illi tamen occupavit

Pallas honores,

xii. 2 sumes 3 recinit; retinet

ΙΟ

20

15 ac terras

proeliis audax; neque te silebo, Liber, et saevis inimica virgo beluis, nec te, metuende certa Phoebe sagitta.

dicam et Alciden puerosque Ledae, hunc equis, illum superare pugnis nobilem; quorum simul alba nautis stella refulsit,

defluit saxis agitatus umor,
concidunt venti fugiuntque nubes
et minax, quod sic voluere, ponto
unda recumbit.

Romulum post hos prius an quietum
Pompili regnum memorem an superbos
Tarquini fasces, dubito, an Catonis
nobile letum.

Regulum et Scauros animaeque magnae
prodigum Paulum superante Poeno
gratus insigni referam Camena
Fabriciumque.

hunc et incomptis Curium capillis utilem bello tulit et Camillum saeva paupertas et avitus apto

cum Lare fundus.

crescit occulto velut arbor aevo

fama Marcelli; micat inter omnes

Iulium sidus velut inter ignes

luna minores.

gentis humanae pater atque custos, orte Saturno, tibi cura magni Caesaris fatis data: tu secundo

Caesare regnes.

ille seu Parthos Latio inminentes

egerit iusto domitos triumpho, sive subiectos orientis orae

Seras et Indos,

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »