Billeder på siden
PDF
ePub

Cedite, Romani scriptores, cedite Graii :

Nescio quid majus nascitur Iliade.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Augustus verò, cùm tùm fortè expeditione Cantabricâ abesset, et supplicibus atque minacibus per jocum litteris efflagitaret, ut sibi de Æneide, ut ipsius verba sunt, vel prima carminis hypographa, vel quodlibet colon mitteret, negavit se facturum Virgilius. Cui tamen multò pòst, perfecta demùm materiâ , tres omninò libros recitavit ; secundum videlicet , quartum, et sextum. Sed hunc præcipuè ob Octaviam : quæ cum recitationi interesset, ad illos de filio suo versus, Tu Marcellus eris , defecisse fertur : atque ægrè refocillata , dena sestertia pro singulo versu Virgilio dari jussit.

Bucolica Georgicaque emendavit. Anno verò quinquagesimo secundo , ut ultimam manum Æneidi imponeret, statuit in Græciam et Asiam secedere, triennioque continuo omnem operam limationi dare , ut in reliquâ vitâ tantùm philosophiæ vacaret. Sed cùm aggressus iter Athenis occurrisset Augusto ab Oriente Romam revertenti, unà cum Cæsare redire statuit. At cùm Megaram, vicinum Athenis oppidum, visendi gratiâ peteret, languorem nactus est.; quem non intermissa naa vigatio auxit, ita ut gravior in dies, tandem Brundusium adventârit : ubi diebus paucis obiit, decimo calend. octobris, Cn. Plautiâ, et Q. Lucretio coss. Qui cùm gravari morbo sese sentiret, scrinia sæpè et magnâ instantià petivit, erematurus Ænei

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

da : quibus negatis, testamento comburi jussit, ut rem inemendatam imperfectamque. Verùm Tucca et Varius monuerunt id Augustum non permissurum. Tunc eidem Vario ac simul Tuccæ scripta sub eâ conditione legavit, ne quid adderent quod å se editum non esset; et' versus etiam imperfectos, si qui erant, relinquerent. Voluit etiam sua ossa Neapolim transferri, ubi diù et suavissimè vixerat, ac extremâ valetudine hoc ipse sibi epitaphium fecit distichon : Mantua me genuit; Calabri rapuêre; tenet nunc

Parthenope : cecini pascua, rura, duces. Translata igitur jussu Augusti ejus ossa, prout statuerat, Neapolim fuêre, sepultaque viâ Puteolanå, intra lapidem secundum; suoque sepulcro id distichon, quod fecerat, inscriptum est. Hæredes fecit ex dimidiâ parte Valerium Proculum fratrem ex alio patre, ex quartâ Augustum, ex duodecimâ Mæcenatem , ex reliquâ L. Varium, et Plotium Tuccam, qui ejus Æneidem post obitum, prout petiverat, jussu Cæsaris emendaverunt. Nam nul. lius omninò sententiâ crematu Æneis digna visa fuit : de quâ re Sulpitii Carthaginiensis exstant hujusmodi versus : Jusserat hæc rapidis aboleri carmina flammis

Virgilius, Phrygium quæ cecinêre ducem; Tucca vetat, Variusque simul; tu, maxime Cæsar,

Non sinis, et Latiæ consulis historiæ. Infelix gemino cecidit propè Pergamus igni,

Et penè est alio Troja cremata rogo.

[ocr errors]

A..

[ocr errors]

Exstant et Augusti de ipsâ eâdem re versus plures
et clarissimi , quorum initium est :
Ergone sapremis potuit vox improba verbis
Tàm dirum mandare nefas ? ergo ibit in ignes,
Magnaque doctiloqui morietur musa Maronis ?

Et paulò pòst,
Sed legum servanda fides : suprema voluntas
Quod mandat, fierique jubet, parere necesse est.
Frangatur potiùs legum veneranda potestas,
Quàm tot congestos noctesque diesque labores
Hauserit una dies. Et ea quæ sequuntur.
Nil igitur, auctore Augusto, Varius addidit, quod
et Maro præceperat; sed summatim emendavit, ut
qui versus etiam imperfectos, si qui erant, reli-
guerit.

Quamvis diversorum philosophorum opiniones libris suis inseruisse, de animo maximè, videatur, ipse tamen fuit academicus; nam Platonis sententias omnibus aliis prætulit.

[graphic]

PUBLII

VIRGILII MARONIS

BUCOLICA

ECLOGA I.

MELIBOE US, TITYRUS.

MELIB OE U S.

TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Sylvestrem tenui musam meditaris avena :
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus ; tu , Tityre, lentus in umbra,
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

TITY RUS.
O Meliboee, Deus nobis hæc otia fecit :
Namque erit ille mihi

semper Deus;

illius aram Sæpè tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum Ludere quæ vellem calamo permisit agresti.

MELIB OE U S.

[blocks in formation]

Non equidem invideo; miror magis, undiquè totis
Usque adeò turbatur agris. En ipse capellas
Protinùs æger ago : hanc etiam yix, Tityre, duco;
Hic inter densas corylos modò namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nudâ connixa reliquit.
Sæpè malum hoc nobis , si mens non læva fuisset,
De cælo tactas memini prædicere quercus ;
Sæpè sinistra cavå prædixit ab ilice cornix.
Sed tamen, iste Deus qui sit, da, Tityre, nobis.

[ocr errors]

TITYRUS.

[ocr errors]

Urbem quam dicunt Romam, Meliboee , putavi
Stultus

ego huic nostræ similem, quò sæpe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos
Nôram ; sic parvis componere magna solebam.
Verùm hæc tantùm alias inter caput extulit urbes ,
Quantùm lenta solent inter viburna cupressi.

MELIB OE US.

Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi ?

TITYRUS.

[ocr errors]

Libertas : quæ, sera, tamen respexit inertem,
Candidior postquàm tondenti barba cadebat;
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquàm nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dùm me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculî :
Quamvis multa meis exiret victima septis,
Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi,
Non unquàm gravis ære domum mihi dextra redibat.

MELIB OE U S.

Mirabar quid moesta Deos, Amarylli , vocares,
Cui pendere suâ patereris in arbore poma :

« ForrigeFortsæt »