Alterum in alterius mactatos sanguine cernam? Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos. Reddite me Danais, sinite instaurata revisam
Prælia: nunquàm omnes hodiè moriemur inulti. 670
Hic ferro accingor rursùs, clypeoque sinistram Insertabam aptans, meque extra tecta ferebam. Ecce autem complexa pedes in limine conjux Hærebat, parvumque patri tendebat Iülum. Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; Sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis. Hanc primùm tutare domum, cui parvus lülus, Cui pater, et conjux quondam tua dicta relinquor ! Talia vociferans, gemitu tectum omne replebat, Cùm subitum dictuque oritur mirabile monstrum. Namque, manus inter moestorumque ora parentum, Ecce levis summo de vertice visus Iüli Fundere lumen apex, tactuque innoxia molli Lambere flamma comas, et circum tempora pasci Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem Excutere, et sanctos restinguere fontibus ignes. At pater Anchises oculos ad sidera lætus Extulit, et cœlo palmas cum voce tetendit. Juppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis Aspice nos; hoc tantùm : et, si pietate meremur, Da deindè auxilium, Pater, atque hæc omnia firma. Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore Intonuit lævum, et de cœlo lapsa per umbras Stella facem ducens multâ cum luce cucurrit. Illam, summa super labentem culmina tecti, Cernimus Idæâ claram se condere silvâ, Signantemque vias: tùm longo limite sulcus Dat lucem, et latè circùm loca sulfure fumant. Hic verò victus genitor se tollit ad auras,
Affaturque Deos, et sanctum sidus adorat.
Jam jam nulla mora est : sequor, et, quà ducitis, adsum.
Dî patrii, servate domum, servate nepotem :
Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Trója est. Cedo equidem; nec, nate, tibi comes ire recuso. Dixerat ille; et jam per moenia clarior ignis Auditur, propiusque æstus incendia volvunt. Ergo age, care pater, cervici imponere nostræ : Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit. Quò res cumque cadent, unum et commune periclum, Una salus ambobus erit: mihi parvus Iülus Sit comes, et longè servet vestigia conjux, Vos, famuli, quæ dicam animis advertite vestris. Est urbe egressis tumulus, templumque vetustum Desertæ Cereris, juxtàque antiqua cupressus, Relligione patrum multos servata per annos: Hanc ex diverso sedem veniemus in unam. Tu, genitor, cape sacra manu, patriosque Penates: Me, bello è tanto digressum et cæde recenti, Attrectare nefas, donec me flumine vivo Abluero.
Hæc fatus, latos humeros subjectaque colla. Veste super fulvique insternor pelle leonis, Succedoque oneri: dextræ se parvus Jülus Implicuit, sequiturque patrem non passibus æquis. Ponè subit conjux. Ferimur per opaca locorum; Et me, quem dudum non ulla injecta movebant Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii, Nunc omnes terrent auræ, sonus excitat omnis Suspensum, et pariter comitique onerique timentem. Jamque propinquabam portis, omnemque videbar Evasisse viam; subitò cùm creber ad aures
Visus adesse pedum sonitus: genitorque per umbram ঠ.732
Prospiciens, Nate, exclamat, fuge, nate; propinquant : Ardentes clypeos atque æra micantia cerno.
Hîc mihi nescio quod trepido malè numen amicum Confusam eripuit mentem. Namque avia cursu Dùm sequor, et notâ excedo regione viarum, Heu! misero conjux fatone erepta Creüsa Substitit, erravitne viâ, seu lassa resedit, Incertum ; nec pòst oculis est reddita nostris. Nec priùs amissam respexi, animumque reflexi, Quàm tumulum antiquæ Cereris sedemque sacratam Venimus: hîc demùm collectis omnibus una Defuit, et comites natumque virumque fefellit. Quem non incusavi amens hominumque Deorumque? Aut quid in eversâ vidi crudelius urbe ?
Ascanium, Anchisenque patrem, Teucrosque Penates Commendo sociis, et curvâ valle recondo: Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis. Stat casus renovare omnes, omnemque reverti · Per Trojam, et rursùs caput objectare periclis. Principio muros, obscuraque limina portæ, Quà gressum extuleram, repeto; et vestigia retrò, Observata sequor per noctem, et lumine lustro. Horror ubiquè animos, simul ipsa silentia terrent. Indè domum, si fortè pedem, si fortè tulisset,
Me refero irruerant Danai, et tectum omne tenebant. Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento
Volvitur; exsuperant flammæ: furit æstus ad auras. Procedo, et Priami sedes arcemque reviso. Et jam porticibus vacuis Junonis asylo Custodes lecti Phoenix et dirus Ulysses
Prædam asservabant : hùc undiquè Troïa gaza Incensis erepta adytis, mensæque Deorum, Crateresque auro solidi, captivaque vestis
Congeritur: pueri et pavidæ longo ordine matres Stant circùm.
Ausus quin etiam voces jactare per umbram,
Implevi clamore vias, moestusque Creüsam Nequicquam ingeminans, iterùmque iterùmque vocavi. Quærenti et tectis urbis sine fine furenti, Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creüsæ Visa mihi ante oculos, et notâ major imago. Obstupui, steteruntque comæ, et vox faucibus hæsit. Tùm sic affari, et curas his demere dictis : Quid tantùm insano juvat indulgere labori, O dulcis conjux ? non hæc sine numine Divûm Eveniunt ; nec te hinc comitem asportare Creüsam Fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.
Longa tibi exilia, et vastum maris æquor arandum. Ad terram Hesperiam venies, ubi Lydius, arva Inter opima virum, leni fluit agmine Tibris. Illic res lætæ, regnumque, et regia conjux Parta tibi : lacrymas dilectæ pelle Creüsæ. Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas Aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo, Dardanis, et divæ Veneris nurus :
Sed me magna Deûm genitrix his detinet oris.
Jamque vale, et nati serva communis amorem.
Hæc ubi dicta dedit, lacrymantem et multa volentem Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras. Ter conatus ibi collo dare brachia circum; Ter frustrà comprensa manus effingit imago, Par levibus ventis, volucrique simillima somno. Sic demùm socios, consumptâ nocte, reviso.
Atque hîc ingentem comitum affluxisse novorum Invenio admirans numerum, matresque, virosque, Collectam exilio pubem, miserabile vulgus.
Undiquè convenêre, animis opibusque parati, In quascunque velim pelago deducere terras.
Jamque jugis summæ surgebat Lucifer Idæ, Ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant Limina portarum; nec spes opis ulla dabatur. Cessi, et sublato montem genitore petivi.
POSTQUAM res Asiæ Priamique evertere gentem Immeritam visum Superis, ceciditque superbum Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troja, Diversa exilia et desertas quærere terras Auguriis agimur Divûm, classemque sub ipsâ Antandro et Phrygiæ molimur montibus Idæ, Incerti quò fata ferant, ubi sistere detur; Contrahimusque viros. Vix prima inceperat æstas, Et pater Anchises dare fatis vela jubebat. Littora tùm patriæ lacrymans, portusque relinquo, Et campos ubi Troja fuit : feror exul in altum Cum sociis, natoque, Penatibus, et magnis Dîs.
Terra procul vastis colitur Mavortia campis, Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo: Hospitium antiquum Troja, sociique Penates, Dùm fortuna fuit. Feror hùc, et littore curvo Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis; Eneadasque meo nomen de nomine fingo.
Sacra Dionææ matri Divisque ferebam Auspicibus cœptorum operum; superoque nitentem
« ForrigeFortsæt » |