Billeder på siden
PDF
ePub

aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut qui lubet, qui puriter lavit dentes,
tamen renidere usque quaque te nollem:
nam risu inepto res ineptior nulla est.
nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingivam,
iste voster expolitior dens est,
hoc te amplius bibisse praedicet loti.

ut quo

XL

Quaenam te mala mens, miselle Ravide,
agit pracipitem in meos iambos ?
qui deus tibi non bene advocatus
vecordem parat excitare rixam ?
an ut pervenias in ora vulgi ?
quid vis? qua lubet esse notus optas?
eris, quandoquidem meos amores
cum longa voluisti amare poena.

XLI

Ameana puella defututa
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo puella naso,
decoctoris amica Formiani.
propinqui, quibus est puella curae,
amicos medicosque convocate:
non est sana puella, nec rogare,
qualis sit, solet aes imaginosum.

XLII

Adeste, hendecasyllabi, quot estis omnes undique, quotquot estis omnes.

15

20

5

5

iocum me putat esse moecha turpis
et negat mihi vestra reddituram
pugillaria, si pati potestis.

persequamur eam, et reflagitemus.
quae sit, quaeritis. illa, quam videtis
turpe incedere, mimice ac moleste,
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite eam, et reflagitate,
'moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos.'
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potest quid esse.
sed non est tamen hoc satis putandum.
quod si non aliud potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
conclamate iterum altiore voce
moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos.'
sed nil proficimus, nihil movetur.
mutanda est ratio modusque vobis,
siquid proficere amplius potestis;
'pudica et proba, redde codicillos.'

5

10

15

20

XLIII

Salve, nec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
nec longis digitis nec ore sicco
nec sane nimis elegante lingua,
decoctoris amica Formiani.
ten provincia narrat esse bellam ?
tecum Lesbia nostra comparatur ?
o saeclum insapiens et infacetum!

5

XLIV

O funde noster seu Sabine seu Tiburs,

(nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est cordi Catullum laedere: at quibus cordi est, quovis Sabinum pignore esse contendunt) sed seu Sabine sive verius Tiburs, fui libenter in tua suburbana villa malamque pectore expuli tussim, non inmerenti quam mihi meus venter, dum sumptuosas appeto, dedit, cenas. nam, Sestianus dum volo esse conviva, orationem in Antium petitorem plenam veneni et pestilentiae legi. hic me gravedo frigida et frequens tussis quassavit usque dum in tuum sinum fugi et me recuravi otioque et urtica. quare refectus maximas tibi grates ago, meum quod non es ulta peccatum. nec deprecor iam, si nefaria scripta Sesti recepso, quin gravedinem et tussim non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,

qui tunc vocat me, cum malum librum legi.

5

ΙΟ

15

20

XLV

Acmen Septimius suos amores

tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme,
ni te perdite amo atque amare porro
omnes sum assidue paratus annos
quantum qui pote plurimum perire,
solus in Libya Indiave tosta
caesio veniam obvius leoni.'
hoc ut dixit, Amor manu sinistra
dextram sternuit approbationem.

at Acme leviter caput

reflectens

ΙΟ

et dulcis pueri ebrios ocellos

illo

purpureo ore saviata

6

sic inquit mea vita Septimille, huic uni domino usque serviamus, ut multo mihi maior acriorque ignis mollibus ardet in medullis.' hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, dextram sternuit approbationem. nunc ab auspicio bono profecti mutuis animis amant amantur. unam Septimius misellus Acmen mavult quam Syrias Britanniasque : uno in Septimio fidelis Acme facit delicias libidinesque. quis ullos homines beatiores

vidit, quis Venerem auspicatiorem ?

XLVI

Iam ver egelidos refert tepores,
iam caeli furor aequinoctialis
iucundis Zephyri silescit aureis.
linquantur Phrygii, Catulle, campi
Nicaeaeque ager uber aestuosae :
ad claras Asiae volemus urbes.
iam mens praetrepidans avet vagari,
iam laeti studio pedes vigescunt.
o dulces comitum valete coetus,
longe quos simul a domo profectos
diverse maria et viae reportant.

XLVII

Porci et Socration, duae sinistrae
Pisonis, scabies famesque mundi,

15

20

25

ΙΟ

5

d

vos Veraniolo meo et Fabullo
verpus praeposuit Priapus ille?
vos convivia lauta sumptuose
Ide die facitis? mei sodales
quaerunt in trivio vocationes?

XLVII

Mellitos oculos tuos, Iuventi,
siquis me sinat usque basiare,
usque ad milia basiem trecenta,

nec mi umquam videar satur futurus,
non si densior aridis aristis

sit nostrae seges osculationis.

XLIX

Disertissime Romuli nepotum,
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis,
gratias tibi maximas Catullus

agit pessimus omnium poeta,
tanto pessimus omnium poeta,
quanto tu optimus omnium patronus.

L

Hesterno, Licini, die otiosi

multum lusimus in meis tabellis,
ut convenerat esse; delicatos
scribens versiculos uterque nostrum
ludebat numero modo hoc modo illoc,
reddens mutua per iocum atque vinum.
atque illinc abii tuo lepore

incensus, Licini, facetiisque,
ut nec me miserum cibus iuvaret,

5

« ForrigeFortsæt »