Catulli Veronensis Liber

Forsideomslag
Macmillan and Company, 1896 - 97 sider
0 Anmeldelser
Anmeldelserne verificeres ikke af Google, men Google tjekker indholdet og fjerner det, hvis det er falsk.

Fra bogen

Hvad folk siger - Skriv en anmeldelse

Vi har ikke fundet nogen anmeldelser de normale steder.

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 3 - Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt: nobis, cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda.
Side 2 - Lugete, o Veneres Cupidinesque, Et quantum est hominum venustiorum. Passer mortuus est meae puellae...
Side 58 - ... tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Side 71 - Heu miser indigne frater adempte mihi, Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum Tradita sunt tristi munere ad inferias, Accipe fraterno multum manantia fletu, Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
Side 67 - Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior.
Side 26 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
Side 38 - ... cum castum amisit polluto corpore florem, nec pueris iucunda manet, nec cara puellis. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Side 43 - Ariadna furores, necdum etiam sese quae visit visere credit, 55 ut pote fallaci quae tum primum. excita somno desertam in sola miseram se cernat harena. inmemor at iuvenis fugiens pellit vada remis, irrita ventosae linquens promissa procellae. quem procul ex alga maestis Minois ocellis, 60 saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, prospicit, et magnis curarum fluctuat undis...
Side 15 - Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata Gallia habebat ante et ultima Britannia? Cinaede Romule, haec videbis et feres? 5 Et ille nunc superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia, ut albulus columbus aut Adoneus? Cinaede Romule, haec videbis et feres? Es impudicus et vorax et aleo.
Side 64 - Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, Aut, quod non potis est, esse pudica velit: Ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. O di, reddite mi hoc pro pietate mea.

Bibliografiske oplysninger