Billeder på siden
PDF
ePub

an ipse nonnumquam in id vitium incurrerit, ut transponendi remedio insolenter abuteretur. Nam, ut exemplum adferam, si tolerabilis, certe non necessaria est ea mutatio, qua in elegia VII. libri I. tres ultimos versus proxime v. 14 posuit. Admonet Ponticum Propertius, ne se elegiographum contemnat. Dum ille suo ingenio obtemperans grandiore carmine ad Homeri gloriam tenderet, semet ipsum durae dominae servientem id modo studere, ut spretis amatoribus placeret. Posse id aliquando Pontico et ipsi accidere, ut a Cupidine vulneratus reliqua deserens amatoria tantum carmina sequeretur; at sero frustra in eo enisurum, cum iam obduruisset. Tum vero fore, ut Propertius poetarum Romanorum vel excellentissimus haberetur, ac certissime a iuvenibus post fata sua magnum poetam appellatum iri. Quae cum ita essent, ne fastuosum se praeberet vates heroicus. In qua admonitione optime desinit poema illud.

Vir ille doctissimus, cuius prolegomena data sunt Groningae a. 1879, ad augendam notitiam codicum, quos ipse examinavit, plurimum contulit. Ceteris cdd. (NG) longe postpositis, qui a Lachmanno aliisque plurimi aestimati fuerunt, ex quattuor, quos legit, vetustum archetypum redintegrandum esse arbitratur. Postquam igitur »priorem familiam» statuit, cuius sunt Vossianus quidam (A) et Laurentianus (F), atque addidit valteram eamque Dadhuc incognitam», cuius vicarii sunt Ottoboniano-Vaticanus (V) et Daventriensis (D), quorum omnium nullus sacculum XIV. exsuperat, utrique familiae par vindicandum pretium» censet, »neque per se alterutram classem praevalere». Discrepantiam tamen saepe ex diversa scribarum indole repetendam esse dicit: minore enim prudentia familiae AF, maiore alterius familiae parentem insignem fuisse, ac bene monet, ubi melior sit intelligentia, ibi periculum quoque adesse, ne scriba, quamquam non agens correctorem, tamen quodammodo invitus pro suo captu corrigat obscura corruptave archetypi verba. Quod ad hoc igitur attinet minus suspecta est familia AF, quamobrem iure mireris interdum eum nulla adhuc ratione allata lectiones huius ipsius cum aliis locis tum his postposuisse: 1, 17, 26 Candida felici solvite vela noto, 1, 18, 20 Fagus et Arcadio pinus amata deo, 1, 20, 11 Nympharum cupidas semper defende rapinas, 2, 1, 20 non Ossan Olympo Impositum, ut caeli Pelion esset iter. Admonet restare graves quaestiones, quae quasi invitent ad cursum institutum persequendum, unde spes nova allucet fore ut alio tempore id opus persequatur. Utcumque erit,

nullus dubito, quin in Propertii codicibus diiudicandis acquiorem se iudicem praestiterit, quam in Catulli, qua de re vide quae notantur in egregio opere Catulliano, quod nuperrime Parisiis publicavit Cl. V. E. Benoist, vol. II p. X et p. 352 sq.

In certa et stabili scriptura de dubiis locis interpretandis, ubi ab aliis dissentirem, hic ut dissererem non fuit consilii mei; tamen extremo unum verbum exponere non alienum esse videtur. Nam quod est 1, 6, 7 argutat ignes docti viri varie atque, ut opinor, parum recte interpretantur. Qua de re ut certius iudicetur, ipsum illud verbum paulo accuratius inquirendum est. Profectum est igitur tamquam ab radice ab ARG, de qua flexa sunt cum graeca illa αργός, αργής, ἀργήεις, splendidus, tum latinum arguo, quod proprie est in clara luce ostendere, et argutus de eo, quod ipso splendore aperte, significatur vel manifestum redditur. Sed cum fulgore celeritas motus coniuncta est, quae utraque vis inest in verbo micandi; vocantur etiam doyoć vel лódas ágyоí canes pedibus celeres. Quod ipsum valet in verbum illud argutandi; cuius rei documento est, quod servavit Nonius Marcellus (p. 245, 35) exemplum Titinii de fullone sussiliente: Terra haec est, non aqua, ubi tu solitus argutarier pedibus, cretam dum compescis, vestimenta qui laves. Ut fulgor ad celeritatem pertinet, sic etiam ad ea, quae vel sensus vel animum firmiter percellunt; nam quae practer cetera conspicua sunt aut omnino sensus aliquo modo afficiunt, eo ipso gravitatem quandam manendique vim produnt. Iam adiectivum argutus cum de iis, quae visu ceterisque sensibus tum inprimis de iis, quae auditu percipiuntur ac penetrandi vim habent, frequens in usu est, nec tantum ea significat, quibus iucunde aures moventur, sed etiam ea, quae auditu molesta sunt: memorantur tum argutae aves, argutum nemus, arguti oculi, tum argutus dolor (Prop. 1, 18, 26), pecten (Virg. Aen. 7, 14), arguta serra, argutae cicadae, quae a Virgilio aliisque ob perpetuum stridorem raucae appellantur. Ad hanc similitudinem accedit illud argutari de fritinniendi lubidine cicadae usurpatum, quod itidem docuit Nonius allato p. 245, 30 hoc Novii loco: Quando ad ludos venit, alii cum tacent, totum diem argutatur, quasi cicada. Ubi est argutatur sermones serit, quos alii graviter ferunt, quaeque ob perpetuitatem ingratam cum sono cicadae comparantur. Fortis et continua vociferatio etiam his verbis Ennii significatur: Tum tu isti crede atque exerce linguam, ut argutarier possis (Nonius 1. 1.), atque his Plauti in Frivolaria: Superaboque omnes argutando praeficas (Non. p. 66

extr.); procax potissimum et inverecunda ac simul persistens hoc loco Lucilii: Agite, agite, fures, mendacia argutamini (Non. p. 239). Ut impudens atque intemperans etiam Sosias Plaut. Amph. 1, 1, 193 a Mercurio, qui scelestam eius linguam se compressurum esse minatus erat, hoc responso fastidiose repellitur: Pergin argutarier? Quid apud hasce aedis negotii est tibi? Apud Petronium in Coena Trimalchionis c. 46 Echion centonarius, postquam rustice insulseque multa locutus est, ad convivam quendam paulo politiorem his verbis suo iure se convertit: Videris mihi, Agamemnon, dicere: Quid iste argutat molestus? Is enim Agamemnon, qui vocatur, »ipse in schola sudaverat» (ib. c. 3).

Adeo argutare sive argutari constanter de sermone dicitur, qui profluit scaturiens atque exaestuat; est igitur ferventer loqui atque immoderate usque ad fastidium audientium. Activae autem significationis id unum exemplum erat, ubi dicit Lucilius fures mendacia argutari, i. e. mendacia sine intermissione fundere vel proflare (cf. iras proflare); in hoc igitur, ut in reliquis, abundantia abususque intemperans sermonis significatur. Alterum vero hoc ipsum, quod habet Propertius, vi transitiva accedit exemplum, argutare ignes, quod est ignes continenter proflare, amores ebullire, tonare, sonatius cum fervido calore spirare. Itaque, ut suecane interpreter, argutat ignes, hon framfläktar idligen lågor, af henne gnistrar det kärlek, hon brusar i glödande kärlek. Qui veram vim verbi illius antiqui exemplis, quae sola, quod sciam, nobis restant, iam indicatam tenuerit, facile e sua lingua eas locutiones inveniet, quae ad singulos locos aptissimae sint.

Scr. Upsaliae m. Novembri a. 1882.

KARL XII:s KRIG I NORGE 1716.

AF

JOHAN AUGUST LAGERMARK.

UPSALA 1883
AKADEMISKA BOKTRYCKERIET

EDV. BERLING.

« ForrigeFortsæt »