Billeder på siden
PDF
ePub

RULES FOR ORATIO OBLIQUA.

Taken from Roby's Latin Grammar.

I. All statements in Principal Sentences in the Indicative mood in the Oratio Recta become Infinitives in the Oratio Obliqua.

II. Those Relative Sentences in which qui = et is or nam is, quum = et tum, &c., have their verbs in the Infinitive. Other Relative Sentences have their verbs in the Subjunctive.

III. Questions in the Indicative in the Oratio Recta are, if closely dependent on a verb of asking, put in the Subjunctive; but, if not, in the Infinitive, if of the ist or 3rd person ; in the Subjunctive, if of the 2nd person. e.g.-Quid facio becomes Quid (se) facere.

Quid

facis Quid (ille) faceret.

Quid facit Quid illum facere. But, if these questions closely follow a verb of asking, the verbs will all three stand in the Subjunctive, as : Rogavit quid (ipse, ille, &c.) faceret, for all three alike.

[ocr errors]

IV. All Subordinate Sentences, as also all Sentences in the Subjunctive or Imperative in the Oratio Recta, are put in the Subjunctive in the Oratio Obliqua, with few exceptions.

V. When an Indicative mood is found in the midst of the Oratio Obliqua, it expresses an assertion of the narrator, not of the person whose speech is being reported.

Ambiorix dixit habere nunc se rationem officii pro beneficiis Cæsaris; monere, orare Titurium pro hospitio, ut suæ ac militum saluti consulat; magnam manum Germanorum conductam Rhenum transîsse: hanc adfore biduo.

Ambiorix dixit illud se polliceri, et jurejurando confirmare, tutum iter per fines suos daturum ; quod quum faciat, et civitati sese consulere, quòd hibernis levetur, et Cæsari pro ejus meritis gratiam referre. Hâc oratione habitâ, discedit.

Ad hæc Cæsar respondit: Se magis consuetudine suâ quàm merito eorum civitatem conservaturum, si priùs quàm murum aries attigisset, se dedidissent; sed deditionis nullam esse conditionem, nisi armis traditis: se id quod in Nerviis fecisset facturum.

Germani dixerunt si suam gratiam Romani velint, posse eis utiles esse amicos: vel sibi agros attribuant, vel patiantur eos tenere quos armis possederint. Sese unis Suevis concedere, quibus ne dii quidem immortales pares esse possint ; reliquum quidem in terris esse neminem, quem non superare possint.

:

Ad hæc Cæsar quæ visum est respondit. Sed exitus fuit orationis : Sibi nullam cum his amicitiam esse posse, si in Galliâ remanerent; neque verum esse, qui suos fines tueri non potuerint, alienos occupare ; neque ullos in Galliâ vacare agros, qui dari tantæ præsertim multitudini sine injuriâ possint.

Ambiorix ad hunc modum locutus est : Sese

pro

Cæsaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, quòd ejus operâ stipendio liberatus esset, quod Aduatucis, finitimis suis, pendere consuêsset ; quòdque ei et filius et fratris filius ab Cæsare remissi essent, quos Aduatuci apud se in servitute et catenis tenuissent.

Quum ab his quæreret, quæ civitates, quantæque in armis essent, et quid in bello possent, sic reperiebat: plerosque Belgas esse ortos ab Germanis, Rhenumque antiquitùs transductos, propter loci fertilitatem ibi consedisse, Gallosque, qui ea loca incolerent, expulisse ; solosque esse, qui, patrum nostrorum memoriâ, omni Galliâ vexatâ, Teutonos Cimbrosque intra fines suos ingredi prohibuerint.

Ariovistus respondit amicitiam Populi Romani sibi ornamento et præsidio, non detrimento, esse oportere; idque se eâ spe petîsse. Si per Populum Romanum stipendium remittatur et dedititii subtrahantur, non minùs libenter sese recusaturum Populi Romani amicitiam quàm appetierit. Quòd multitudinem Germanorum in Galliam transducat, id se sui muniendi, non Galliæ impugnandæ causâ facere; ejus rei testimonium esse, quòd nisi rogatus non venerit, et quòd bellum non intulerit, sed defenderit. Se priùs in Galliam venisse, quàm Populum Romanum.

Quamobrem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo postularent utì aliquem locum medium utriusque colloquio diceret : velle sese de republicâ et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei legationi Ariovistus respondit : Si quid ipsi a Cæsare opus esset, sese ad eum venturum fuisse ; si quid ille a se velit, illum ad se venire oportere. Præterea, se neque sine exercitu in eas partes Galliæ venire audere, quas Cæsar possideret, neque exercitum sine magno commeatu atque emolumento in unum locum contrahere posse: sibi autem mirum videri quid in suâ Galliâ, quam bello vicisset, aut Cæsari, aut omnino Populo Romano, negotii esset.

Cæsar dixit populi Romani hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modò sui nihil deperdere, sed gratiā, dignitate, honore auctiores velit esse : quod verò ad amicitiam populi Romani adtulissent, id iis eripi quis pati posset ? Postulavit deinde eadem, quæ legatis in mandatis dederat, ne aut Æduis, aut eorum sociis bellum inferret; obsides redderet; si nullam partem Germanorum domum remittere posset, at ne quos ampliùs Rhenum transire pateretur.

Cæsar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis ædificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit, atque iis auxilium suum pollicitus, si ab Suevis premerentur, hæc ab iis cognovit : Suevos, posteaquam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in silvis deponerent, atque omnes, qui arma ferre possent, unum in locum convenirent: hunc esse delectum medium fere regionum earum, quas Suevi obtinerent: hic Romanorum adventum exspectare atque ibi decertare constituisse.

Hæc quum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit: primùm, quòd aut quam in partem, aut quo concilio ducerentur, sibi quærendum aut cogitandum putarent. Ariovistum se consule cupidissimè Populi Romani amicitiam appetisse : cur hunc tam temerè quisquam ab officio discessurum judicaret ? Sibi quidem persuaderi, cognitis suis postulatis atque æquitate conditionum perspecta, eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum. Quòd si furore atque amentia impulsus bellum intulisset, quid tandem vererentur? aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent?

Contra ea Titurius serò facturos clamitabat, quùm majores hostium manus, adjunctis Germanis, convenissent aut quùm aliquid calamitatis in proximis hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esse occasionem. Cæsarem arbitrari profectum in Italiam ; neque aliter Carnutes interficiendi Tasgetii consilium fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset, tantâ cum contemtione nostrî ad castra venturos Non hostem auctorem, sed rem, spectare;

subesse Rhenum ; ardere Galliam. Postremò, quis hoc sibi persuaderet, sine certâ re Ambiorigem ad ejusmodi consilium descendisse? Suam sententiam in utramque partem esse tutam. Cottæ quidem atque eorum, qui dissentirent, consilium quem haberet exitum ? in quo si non præsens periculum, at certè longinquâ obsidione fames esset pertimescenda.

esse.

Tunc duces principesque Nerviorum cum Cicerone colloqui sese velle dicunt. Factâ potestate, eadem quæ Ambiorix cum Titurio egerat commemorant: omnem esse in armis Galliam, Germanos Rhenum transisse, Cæsaris reliquorumque hiberna oppugnari. Errare eos dicunt, si quidquam ab his præsidii sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen hộc esse in Ciceronem Populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent, atque hanc inveterascere consuetudinem nolint; licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere, et quascumque in partes velint sine metu proficisci. Cicero ad hæc unum modò respondit : Non esse consuetudinem Populi Romani ullam accipere ab hoste armato conditionem. Si ab armis discedere velint, se adjutore utantur legatosque ad Cæsarem mittant: sperare, pro ejus justitiâ, quæ petierint impetraturos.

« ForrigeFortsæt »