Billeder på siden
PDF
ePub

Hanc perfectam philosophiam semper judicavi, quæ de maximis quæstionibus copiosè posset ornatèque dicere; in quam exercitationem nos studiosè operam dedimus.

Socrates nec patronum quæsivit ad judicium capitis, nec judicibus supplex fuit, adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbiā, et supremo vitæ die de hoc ipso multa disseruit, et paucis ante diebus, quum facilè posset educi e custodiā, noluit.

Itaque non deterret sapientem mors, quæ propter incertos casus quotidie imminet, propter brevitatem vitæ numquam potest longè abesse, quo minùs in omne tempus rei publicæ suisque consulat, ut posteritatem ipsam, cujus sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere.

Sunt qui discessum animi a corpore putent esse mortem ; sunt qui nullum censeant fieri discessum, sed unà animum et corpus occidere, animumque in corpore exstingui. Qui discedere animum censent, alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper.

Licuit esse otioso Themistocli, licuit Epaminondæ, licuit mihi; sed nescio quo modo inhæret in mentibus quasi sæculorum quoddam augurium futurorum, idque in maximis in- . geniis altissimisque animis et exsistit maximè et apparet facillimè. Quo quidèm dempto quis tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis viveret.

Quid tibi ergo operā nostrā opus est? Num eloquentia Platonem superare possumus ? Evolve diligenter ejus eum librum, qui est de animo, amplius quod desideres nihil erit.

Feci mehercule et quidèm sæpiùs, sed nescio quo modo, dum lego, adsentior: quum posui librum et mecum ipse de immortalitate animorum cœpi cogitare, adsensio illa omnis elabitur.

Integer vitæ scelerisque purus
Non eget Mauris jaculis, neque arcu,
Nec venenatis gravida sagittis,
Fusce, pharetra.

Dianam teneræ dicite virgines;
Intonsum, pueri, dicite Cynthium,
Latonamque supremo
Dilectam penitùs Jovi.

Rebus angustis animosus atque
Fortis appare; sapienter idem
Contrahes vento nimium secundo
Turgida vela.

Jam nunc minaci murmure cornuum
Perstringis aures; jam litui strepunt ;
Jam fulgor armorum fugaces

Terret equos equitumque vultus.
Audire magnos jam videor duces
Non indecoro pulvere sordidos.

Quid dedicatum poscit Apollinem
Vates? quid orat, de paterā novum
Fundens liquorem? Non opimæ
Sardiniæ segetes feraces;

Non æstuosæ grata Calabriæ
Armenta; non aurum aut ebur Indicum.

Non ebur neque aureum

Mea renidet in domo lacunar;

Non trabes Hymettiæ

Premunt columnas ultima recisas

Africă; neque Attali

Ignotus heres regiam occupavi.

Hæc igitur prima lex amicitiæ sanciatur, ut ab amicis. honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus; ne exspectemus quidem dum rogemur; studium semper adsit, cunctatio absit; consilium verò dare audeamus liberè ; plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modò apertè sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitæ pareatur.

Scipio negabat ullam vocem inimiciorem amicitiæ potuisse reperiri quàm ejus qui dixisset, ita amare oportere ut si aliquando esset osurus; nec verò se adduci posse ut hoc, quemadmodum putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem; impuri cujusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam. Quonam enim modo quisquam amicus esse poterit ejus, cui se putabit inimicum esse posse?

Itaque adolescentes mori sic mihi videntur, ut quum aquæ multitudine vis flammæ opprimitur; senes autem sicut suā sponte nullā adhibitā vi consumptus ignis exstinguitur. Et quasi poma ex arboribus, si cruda sunt, vix avelluntur; si matura et cocta, decidunt; sic vitam adolescentibus vis aufert, senibus maturitas; quæ quidem mihi tam jucunda est ut, quo propiùs ad mortem accedam, quasi terram videre videar, aliquandoque in portum ex longā navigatione

esse venturus.

Nam quis est, pro Deûm fidem atque hominum, qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere ? Hæc est enim tyrannorum vita, in quā nimirum nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiæ potest esse fiducia; omnia semper suspecta atque sollicita ; nullus locus amicitiæ. Quis enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a quo se metui putet?

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Carmina vel cœlo possunt duducere Lunam;
Carminibus Circe socios mutavit Ulyssei ;

Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Ipsæ lacte domum referent distenta capella
Ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet Assyrium vulgò nascetur amomum.

Huc ades, ô Galatea; quis est nam ludus in undis ?
Hic ver purpureum, varios hìc flumina circum
Fundit humus flores, hìc candida populus antro
Imminet, et lentæ texunt umbracula vites.
Huc ades; insani feriant sine littora fluctus.

Quæ nemora, aut qui vos saltus habuere, puellæ
Naiades, indigno cum Gallus amore peribat ?
Nam neque Parnassi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, illum etiam flevere myricæ ;
Pinifer illum etiam solā sub rupe jacentem
Mænalus et gelidi fleverunt saxa Lycæi.

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem :
Pauca meo Gallo, sed quæ legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, cum fluctus subter-labêre Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simæ virgulta capellæ.
Non canimus surdis; respondent omnia sylvæ.

Non ego dolorem dolorem esse nego; cur enim fortitudo desideraretur? sed eum opprimi dico patientia, si modò est aliqua patientia; si nulla est, quìd exornamus philosophiam, aut quìd ejus nomine gloriosi sumus? Pungit dolor, vel fodiat sane si nudus es, da jugulum; sin tectus Vulcaniis armis, id est, fortitudine, resiste. Hæc enim te, nisi ita

facies, custos dignitatis relinquet et deseret.

Primùm igitur de imbecillitate multorum et de variis disciplinis philosophorum loquar, quorum princeps et auctoritate et antiquitate, Socraticus Aristippus, non dubitavit summum malum dolorem dicere. Deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus præbuit. Hunc post Rhodius Hieronymus vacare dolore summum bonum dixit: tantum in dolore duxit mali.

Inter omnes igitur hoc constat nec doctos homines solùm, sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana vincentium toleranter dolorem pati, nec verò quisquam fuit qui eum, qui ita pateretur, non laudandum putaret. Quod ergo et postulatur a fortibus et laudatur, quum fit, id aut extimescere veniens, aut non ferre præsens, nonne turpe est? Appellata est enim ex viro virtus; viri autem propria maximè est fortitudo.

Ut agri non omnes frugiferi sunt, qui coluntur, sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrină animus. Ita est utraque res sine alterā debilis. Cultura autem animi philosophia est: hæc extrahit vitia radicitùs, et præparat animos ad satus accipiendos, eaque mandat iis et, ut ita dicam, serit, quæ adulta fructus uberrimos ferant.

F

« ForrigeFortsæt »