Billeder på siden
PDF
ePub

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgæ, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum linguâ Celtæ, nostrâ Galli, appellantur. Hi omnes linguâ, institutis, legibus, inter se differunt.

Hoc conditus antro

Martius anguis erat, cristis præsignis et auro.
Igne micant oculi; corpus tumet omne veneno;
Tresque vibrant linguæ ; triplici stant ordine dentes.

Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Cæsar ; equitatumque omnem, ad numerum quatuor millium, quem ex omni Provinciâ et Æduis atque eorum sociis coactum habebat, præmittit, qui videant quas in partes hostes iter faciant.

Terra feras cepit, volucres agitabilis aër.

Sanctius his animal, mentisque capacius altæ,
Deerat adhuc, et quod dominari in cætera posset.
Natus homo est.

Dumnorix gratiâ et largitione apud Sequanos plurimùm poterat; et Helvetiis erat amicus, quòd ex eâ civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat.

Interea volucres Pyroeis, et Eöus, et Æthon,
Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras
Flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant.

Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Juram et flumen Rhodanum, vix quà singuli carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facilè perpauci prohibere possent.

Fons erat illimis, nitidis argenteus undis,

Quem neque pastores, neque pastæ monte capellæ
Contigerant, aliudve pecus, quem nulla volucris,
Nec fera turbârat, nec lapsus ab arbore ramus.

Non sunt in senectute vires. Ne postulantur quidèm vires a senectute. Ergo et legibus et institutis vacat ætas nostra muneribus iis, quæ non possunt sine viribus sustineri.

Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? En quò discordia cives
Produxit miseros! his nos consevimus agros!

Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi, videndi; neque verò eos solùm convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam de quibus audivi et legi et ipse conscripsi.

Fortunate senex, ergo tua rura manebunt;

Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus,
Limosoque palus obducat pascua junco.

Nec verò dubitet agricola quamvìs senex quærenti cui serat respondere: Diis immortalibus, qui me non accipere modò hæc a majoribus voluerunt, sed etiam posteris prodere.

Sicelides Musæ, paullo majora canamus.

Non omnes arbusta juvant, humilesque myricæ.
Si canimus sylvas, sylvæ sint consule dignæ.

Semper boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est: abundat porco, hædo, agno, gallinā, lacte, caseo, melle.

Vis ergo inter nos, quid possit uterque vicissim
Experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses)
Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.

Nec verò segetibus solùm et pratis et vineis et arbustis res rusticæ lætæ sunt, sed etiam hortis et pomariis; tum pecudum pastu, apium examinibus, florum omnium varie

tate.

De grege non ausim quicquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos.

Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter delector, quæ nec ulla impediuntur senectute, et mihi ad sapientis vitam proximè videntur accedere.

Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen :
Daphnis ego in sylvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi pecoris custos, formosior ipse.

Non enim solùm ipsa fortuna cæca est, sed eos etiam plerùmque efficit cæcos, quos complexa est. Itaque efferuntur ferè fastidio et contumacia, neque quidquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest.

Dicite: quandoquidem in molli consedimus herbā.
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos;
Nunc frondent sylvæ; nunc formosissimus annus ;
Incipe, Damota; tu deinde sequère, Menalca.

Id si ita est ut optimi cujusque animus in morte facillimè evolet tamquàm e custodia vinculisque corporis, cui censemus cursum ad Deos faciliorem fuisse quàm Scipioni? Quocirca mærere hoc ejus eventu vereor ne invidi magis quàm amici sit.

Huc ades, ô formose puer. Tibi lilia plenis

Ecce ferunt Nymphæ calathis; tibi candida Naïs,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit benè olentis anethi.

Omnia verò, quæ secundùm naturam fiunt, sunt habenda in bonis. Quid est autem tam secundùm naturam quàm senibus emori? quod idem contingit adolescentibus, adversante et repugnante natura.

Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo ;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

Quamobrem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex ejus animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quæ causa est cur amicitiam funditùs tollamus e vitā, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias ?

Est boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, hæc duo tenere in amicitia: primùm, ne quid fictum sit neve simulatum; deinde, non solùm ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidèm esse suspiciosum.

Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus. gratiam, neque enim beneficium feneramur, sed natură propensi ad liberalitatem sumus; sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quòd omnis ejus fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.

Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quàm id rectè faciam viderint sapientes; sed certè mentiar. Moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo unquam erit; ut confirmare possum, nemo certè fuit. Sed non egeo medicinā: me ipse consolor.

Itaque cives potiores quàm peregrini, propinqui quàm alieni: cum his enim amicitiam natura ipsa peperit; sed ea non satis habet firmitatis. Namque hoc præstat amicitia propinquitati, quòd ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest. Sublata enim benevolentia, amicitiæ nomen tollitur, propinquitatis manet.

Sin erunt aliqui reperti, qui pecuniam præferre amicitia sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes amicitiæ non anteponant, ut, quum ex altera parte proposita hæc sint, ex altera jus amicitiæ, non multò illa malint ? Imbecilla enim natura est ad contemnendam potentiam.

Domus est imis in vallibus antri Abdita, sole carens, non ulli pervia vento, Tristis, et ignavi plenissima frigoris, et quæ Igne vacet semper, caligine semper abundet.

Vallis erat piceis et acutâ densa cupressu,
Nomine Gargaphie, succinctæ sacra Dianæ,
Cujus in extremo est antrum nemorale recessu
Arte laboratum nullâ.

Diffugiunt stellæ, quarum agmina cogit
Lucifer, et cœli statione novissimus exit.
At pater, ut terras mundumque rubescere vidit,
Cornuaque extremæ velut evanescere Lunæ,
Jungere equos Titan velocibus imperat Horis.

Fecerat exiguas jam Sol altissimus umbras ;
Quæ mora sit sociis miratur Agenore natus ;
Vestigatque viros. Tegimen direpta leoni
Pellis erat; telum splendenti lancea ferro,
Et jaculum, teloque animus præstantior omni.

Ver erat æternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat ;
Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.
Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant ;
Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Et modò quà graciles gramen carpsêre capellæ,
Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocæ.
Mirantur sub aquâ lucos, urbesque, domosque,
Nereïdes; silvasque tenent delphines, et altis
Incursant ramis, agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oves; fulvos vehit unda leones.

H

« ForrigeFortsæt »