Billeder på siden
PDF
ePub

PART II.

MISCELLANEOUS SENTENCES.

INTERIM quotidie Cæsar Æduos frumentum, quod essent publicè polliciti, flagitare.

Regia Solis erat sublimibus alta columnis,

Clara micante auro, flammasque imitante pyropo.. Dum hæc in colloquio geruntur, Cæsari nuntiatum est equites Ariovisti lapides telaque in nostros conjicere..

Os homini sublime dedit, ccelumque tueri

Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt.

Cadmus agit grates, peregrinæque oscula terræ

Figit, et ignotos montes agrosque salutat. Ariovistus ad postulata Cæsaris pauca respondit; de suis virtutibus multa prædicavit.

Jussit et extendi campos, subsidere valles,

Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. Extremum oppidum Allobrogum est, proximumque Helvetiorum finibus, Geneva. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet.

Ecce nepos Cadmi, dilatâ parte laborum,
Per nemus ignotum non certis passibus errat.

Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan;

Nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe. Flumen est Arar, quod per fines Æduorum et Sequanorum in Rhodanum influit incredibili lenitate.

Cuncta priùs tentata ; sed immedicabile vulnus

Ense recidendum, ne pars sincera trahatur. Ubi de ejus adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt, nobilissimos civitatis.

Hìc Dea silvarum venatu fessa solebat

Virgineos artus liquido perfundere rore. Hoc prcelio trans Rhenum nuntiato Suevi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt.

Utque duæ dextrâ coelum, totidemque sinistra

Parte secant Zonæ, quinta est ardentior illis. Erant hæ difficultates belli gerendi, quas supra ostendimus, sed multa Cæsarem tamen ad id bellum incitabant.

Corpus adhuc Echo, non vox erat; et tamen usum

Garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat. Bello Helvetiorum confecto, totius ferè Galliæ legati, principes civitatum, ad Cæsarem gratulatum convenerunt.

Ille diù pavidus, pariter cum mente colorem

Perdiderat; gelidoque comæ terrore rigebant. Nostri primò integris viribus fortiter repugnare, neque ullum frustra telum ex loco superiore mittere.

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat;

Inde suis vicibus capiebant bina quietem. Ædui, quum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Cæsarem mittunt rogatum auxilium.

Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant.
Omnia pontus erant. Deerant quoquè litora ponto.

Habet senectus, honorata præsertim, tantam auctoritatem ut ea pluris sit quàm omnes adolescentiæ voluptates.

Tityre, tu patulæ recubans sub tegmine fagi

Sylvestrem tenui musam meditaris avenâ. Quatuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat et cæcus et senex.

Fortunate senex, hìc inter flumina nota

Et fontes sacros frigus captabis opacum. Ut ædificium idem destruit facillimè, qui construxit, sic hominem eadem optimè, quæ conglutinavit, natura dissolvit.

Sunt nobis mitia poma, Castaneæ molles, et pressi copia lactis. Habeo senectuti magnam gratiam, quæ mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit.

Et jam summa procul villarum culmina fumant,

Majoresque cadunt altis de montibus umbræ. Divinè Plato escam malorum appellat voluptatem, quòd eā videlicet homines capiantur, ut hamo pisces.

Malo me Galatea petit, lasciva puella, Et fugit ad salices, et se cupit ante videri. Nunquam igitur laudari satis dignè philosophia poterit, cui qui pareat omne tempus ætatis sine molestiā possit degere. Mille meæ Siculis errant in montibus

agnæ ; Lac mihi non æstate, novum non frigore defit. Quid est enim aliud Gigantum modo bellare cum Diis, nisi naturæ repugnare ?

Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna ;

Jam nova progenies coelo demittitur alto. Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.

Et me Phoebus amat; Phobo sua semper apud me

Munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus. Apud Lacedæmonios quidem ii qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur senes.

Nos patriam fugimus ; tu, Tityre, lentus in umbra

Formosam resonare doces Amaryllida sylvas. Mihi quidem nunquam persuaderi potuit animos dum in corporibus essent mortalibus vivere, quum exissent ex iis emori. Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus,

, Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta vocabant. Non modò vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quòd ea voluptates nullas magno opere desiderat.

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,

Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ. Dormientium animi maximè declarant divinitatem suam ; multa enim, quum remissi et liberi sunt, futura prospiciunt.

Certent et cycnis ululæ, sit Tityrus Orpheus,

Orpheus in sylvis, inter delphinas Arion. Ego vestros patres, P. Scipio, tuque C. Læli, viros clarissimos mihique amicissimos vivere arbitror.

Ipse ego cana legam tenerā lanugine mala,

Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat. Nec enim in summa inopia levis esse senectus potest ne sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non gravis.

Ab Jove principium, Musæ ; Jovis omnia plena ;

Ille colit terras ; illi mea carmina curæ. Sic se res habet; ut enim non omne vinum, sic non omnis ætas vetustate coacescit.

Despectus tibi sum, nec qui sim quæris, Alexi,
Quàm dives pecoris, nivei quàm lactis abundans.

Legati ab Æduis et a Treviris veniebant: Ædui questum quòd Harudes, qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur.

Incustoditæ Pylios memorantur in agros
Processisse boves. Videt has Atlantide Maia
Natus, et arte suâ silvis occultat abactas.

Planities erat magna, et in eâ tumulus terrenus satis grandis. Hic locus æquo ferè spatio ab castris utrisque aberat. Eò, ut erat dictum, ad colloquium venerunt.

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,
Incustoditam lentè videt ire juvencam,
Nullum servitii signum cervice gerentem.

Ex eo die dies continuos quinque Cæsar pro castris suas copias produxit, et aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non deesset.

Jupiter antiqui contraxit tempora veris;
Perque hyemes æstusque et inæquales autumnos
Et breve ver, spatiis exegit quatuor annum.

Animadvertit Cæsar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere, quas ceteri facerent; sed tristes, capite demisso, terram intueri. Ejus rei causa quæ esset miratus ex ipsis quæsivit.

Pars secreta domûs ebore et testudine cultos
Tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum,
Aglauros lævum, medium possederat Herse.

Septimo die, quum iter non intermitteret, ab exploratoribus certior factus est, Ariovisti copias a nostris millibus passuum quatuor et viginti abesse.

Materiem superabat opus; nam Mulciber illìc
Æquora cælârat medias cingentia terras,
Terrarumque orbem, ccelumque quod imminet orbi.

« ForrigeFortsæt »