Billeder på siden
PDF
ePub

Nùnc velim mihi planè perscribas, quid videas.

Ibì ex captivis cognoscit, quæ apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res sit.

Cæsar quotidiè tamen equestribus præliis, quid hostis virtute posset, et quid nostri auderent, periclitabatur.

10 Hujus victoriæ non alienum videtur, quale præmium Miltiadi sit tributum docere.

Cæsar neque quanta esset Britanniæ magnitudo, neque quæ aut quantæ nationes incolerent, reperire poterat. Hæc igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes, nec faciamus rogati.

Qui sis, non undè natus sis, reputa.

Hoc factum est ut Atheniensium muri ex sacellis sepulcrisque constarent.

15 Legatis tribunisque militum convocatis, et quæ ex Voluseno cognosset, et quæ fieri vellet ostendit.

Curius intelligit, quantum periculum consuli impendeat, et properè Ciceroni dolum enuntiat.

Prima luce duplici acie instituta, quid hostes consilii caperent exspectabat.

Cæsar quid vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit.

Ariovistus postulavit ne quem peditem ad colloquium Cæsar adduceret.

20 Digni autèm sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa cùr diligantur.

Accidit ut neque hoc neque superiore anno ulla omninò navis, quæ milites portaret, desideraretur.

Germani in eam se consuetudinem adduxerunt, ut locis frigidissimis vestitus præter pelles habeant nihil.

Reperio quatuor causas cùr senectus misera videatur. Dumnorix dixit id esse consilium Cæsaris, ut omnes necaret.

25 Ambiorix dixit hanc fuisse belli causam, quòd Gallorum conjurationi resistere non potuerit.

SECTION XVI.

ADVERB-SENTENCES OF TIME, CAUSE, COMPARISON, CONDITION, CONCESSION, WITH VERB IN INDICATIVE.

Romæ videor esse, quùm tuas litteras lego.

Dùm hæc in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium nuncios mittit.

Ubì ea Romæ comperta sunt, metus atque mæror civitatem invasere.

Nostri hostes repulerunt, neque finem sequendi fecerunt, quoad praecipites egerunt.

5 Dùm ea Romæ geruntur, Catilina duas legiones instituit, cohortes pro numero militum complet.

Nulla est hæc amicitia, quùm alter verum audire non vult, alter ad mentiendum paratus est.

Jugurtha, ubì legatos Africă decessisse ratus est, Cirtam vallo atque fossă circumdat.

Expedita mihi erunt omnia, si te habebo.

Si ante eam diem non veneris, Romæ te fortasse videbo.

10 Quam ob rem si dormis, expergiscere; si stas, ingredere; si ingrederis, curre; si curris, advola.

Si dispicere quid cœpero, scribam ad te apertiùs.

Plurimum consilii, animi, præsidii denique mihi, si te ad tempus videro, accesserit.

Dies enim nullus erat quo non meliùs scirem Romæ quid ageretur, quam ii qui erant Romæ.

Quantò magis vidi ex tuis litteris quàm ex illius sermone, quid ageretur !

15 Cassivellaunus, ut suprà demonstravimus, omni depositā spe contentionis, itinera nostra servabat.

Ut navem, ut ædificium idem destruit facillimè, qui construxit ; sic hominem eadem optimè, quæ conglutinavit, natura dissolvit.

Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt.

Itaquè non aquã, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur, quàm amicitia.

Id si' ità est, cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse, quàm Scipioni?

20 Ut tùm ad senem senex de senectute, sìc hoc libro ad amicum amicissimus de amicitiā scripsi.

Ex vita ità discedo, tamquam ex hospitio, non tamquàm ex domo.

Quià natura mutari non potest, idcircò veræ amicitiæ sempiternæ sunt.

Ea erat tempestate Romæ Numida quidam, qui, quia Jugurtha advorsus fuerat, profugus ex Africă abierat.

Quoniàm ea tempestate Memmii facundia clara pollensque fuit, decere existumavi, unam ex multis orationem perscribere.

25 Fugientes Cæsar prosequi vetuit, et quòd loci naturam ignorabat, et quòd munitioni castrorum tempus relinqui volebat.

Cæsar in Illyricum proficiscitur, quòd finitimam partem provinciæ incursionibus vastari audiebat.

Quamquàm jàm te ipsum exspecto, tamèn isti puero da ponderosam epistolam.

De amicitiæ utilitate omnes uno ore consentiunt; quamquàm a multis ipsa virtus contemnitur.

Mihi quidem Scipio, quamquàm est subitò ereptus, vivit tamen, sempèrque vivet.

30 Adherbal, tametsì omnia potiora fide Jugurthæ rebatur, deditionem facit.

Tamèn etsì multitudo, quæ in concione aderat, terrebat eum clamore, voltu, vicit tamèn impudentia.

SECTION XVII.

ADVERB-SENTENCES OF TIME, CAUSE, COMPARISON, CONDITION, CONCESSION, WITH VERB IN SUBJUNCTIVE.

Quis esset tantus fructus in prosperis rebus, nisì haberes, qui illis æquè ac tu ipse gauderet ?

Darius autèm, cùm ex Europa in Asiam redisset, classem quingentarum navium comparavit.

Hoc cùm voce magna dixisset, se ex navi projecit, atque in hostes aquilam ferre cœpit.

Accusatus est Miltiades proditionis, quòd, cùm Parum

expugnare posset, a rege corruptus, infectis rebus discessisset.

5 Senectus quamvis non sit gravis, tamèn aufert ætatis viriditatem.

Assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamèn nemini potest, nisi ei, qui eam recipit atque eã delectatur. Quæ est anus tàm delira, quæ timeat ista, quæ vos, si physica non didicissetis, timeretis.

Ego sæpiùs ad te scriberem, nisi mihi dolor meus hujus generis facultatem ademisset.

Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut quibus esset persuasum non ab hoste consilium datum.

10 Alii dicunt, ut quisque minimum firmitatis habeat minimumque virium, ità amicitias appetere maximè.

Cùm triginta tyranni plurimos Athenienses patria expulissent aut interfecissent, Thrasybulus solus initio bellum his indixit.

Timotheus cùm esset magno natu, et magistratus gerere desiisset, bello Athenienses undiquè premi sunt cœpti.

Quùm celeritèr nostri arma cepissent, vallumque adscendissent, hostes ab oppugnatione suos reduxerunt.

Pausanias epulabatur more Persarum luxuriosiùs, quàm qui aderant perpeti possent.

15 Themistocles, cùm multa regi esset pollicitus, magnis muneribus ab Artaxerxe donatus, in Asiam rediit. Amicitia a natură data est, quoniàm solitaria non posset virtus ad ea, quæ summa sunt, pervenire.

Falsò queritur de naturā sua genus humanum, quòd forte potiùs quàm virtute regatur.

L. Petrosidius aquilifer, quùm magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum projecit.

Cato, nisì immortalitatem optare vellet, quid non est. adeptus, quod homini fas esset optare?

20 Obrepere aiunt senectutem citiùs quàm putavissent. Ut enim rationem Plato nullam adferret, ipṣā auctoritate me frangeret.

Quùm Cæsar pabulandi causa tres legiones misisset, repentè ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt hostes.

Mithridates Datamem aversum ferro transfixit, priùsque quàm quisquam posset succurrere, interfecit.

Si nihil haberet animus hominis, nisì ut appeteret aut fugeret, id esset ei commune cum bestiis.

SECTION XVIII.

ADVERB-SENTENCES OF PURPOSE AND CONSEQUENCE.

N.B. This section contains also a few Adjective-Sentences expressing Purpose, and a few in which Purpose is expressed by the Supine in 'um'.

Postridiè ejus diei manè tripartitò milites equitesque in expeditionem misit, ut eos, qui fugerant, perseque

rentur.

« ForrigeFortsæt »