Billeder på siden
PDF
ePub

Bellum Punicum secundum Romanis illatum est per Hannibalem, Carthaginiensium ducem, qui Saguntum oppugnare aggressus est.

Valerius ille, Bruti collega, fatalitèr mortuus est; quem matronæ, sicut Brutum, per annum luxerunt.

Sabinæ mulieres, quarum ex injuriā bellum ortum erat, se inter tela volantia inferebant.

30 Proca Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviæ gentis legat.

Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse

contentus.

Marcus Valerius Corvus agros colebat, cujus inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt.

In hac vita M.' Curius consumpsit extremum tempus ætatis cujus quidèm ego villam sæpè contemplor; abest enìm non longè a me.

Ad Alpes venit, quæ Italiam ab Gallia sejungunt, quas nemo unquàm cum exercitu ante eum præter Herculem Graium transierat.

35 Erat nupta soror Attici Q. Tullio Ciceroni, easque nuptias M. Cicero conciliârat, cum quo vivebat conjunctissimè.

SECTION X.

VARIOUS INCOMPLETE PREDICATES, WITH COMPLEMENTS.

Jam Romani potentes esse cœperunt.

Bellum gerere cœpit, et apertè totius Numidiæ imperium petere.

Hæc omnia apud Græcos grata ducuntur.

Ubì sunt ii quos miseros dicis, aut quem locum incolunt.

5 Jugurtha fratris mei regnum sceleris sui prædam fecit. Ædificia Numidarum agrestium, quæ mapalia illi vocant, oblonga sunt.

Illi ipsi custodes servare eum potuissent.

Possum persequi multa oblectamenta rerum rusti

carum.

Fructus autèm senectutis est antè partorum bonorum memoria.

10 Ità nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere.

Luna plena maritimos æstus maximos efficere consuevit. Ambitio multos mortales falsos fieri subegit.

In Hispaniâ ambo Scipiones, qui per multos annos victores fuerant, interficiuntur; exercitus tamèn integer mansit.

Valerius idem posteà Corvus est dictus.

15 Non potes omnes tuos ad honores amplissimos perducere.

Posteà Numa Pompilius rex creatus est; qui bellum
quidem nullum gessit.

Numidia usquè ad flumen Mulucham sub Jugurthā erat.
Fulvia tale periculum haùd occultum habuit.

Timoleon eam præclaram victoriam ducebat.

20 Igitur amicitia Masinissæ bona atque honesta permansit. Scipio, qui multa in Hispaniâ benè egerat, consul est factus, et in Africam missus.

Quàm copiosè agricultura laudatur in eo libro, qui Economicus inscribitur.

In his malis nemo tamèn Romanorum pacis mentionem habere dignatus est. Servi manumissi et milites facti sunt.

Cæsar cum iis unà Commium, quem ipse regem constituerat, mittit.

25 Phoebidas Lacedæmonius arcem, quæ Cadmea nominatur, occupavit.

Timoleon, id quod difficillimum putatur, sapientèr tulit secundam fortunam.

C

Post hoc prælium collatum omne bellum est circa Corinthum, ideòque Corinthium est appellatum.

Animus meus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere.

SECTION XI.

ACCUSATIVE AND INFINITIVE AS SUBJECT, OBJECT, APPOSITION DATIVUS COMMODI OR INCOMMODI AS ADJUNCT TO VERB OR ADJECTIVE; DATIVE OF RELATION OR REFERENCE AS ADJUNCT TO VERB.

Scimus L. Attilium apud patres nostros appellatum
esse sapientem.

Lacedæmoniis est nuntiatum majus bellum imminere.
Per exploratores Cæsar cognovit et montem a suis teneri,
et Helvetios castra movisse.

Cæsar reperiebat nullum ad Nervios aditum esse mer-
catoribus.

5 Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere.

Ego vestros patres, viros mihi amicissimos, vivere arbitror.

Histiæus Miletius dixit non idem sibi expedire et multitudini.

Cyro nunquàm persuaderi potuit animos emori.

Hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse.

Io Pompeium nobis amicissimum constat esse.

Opinio manebat Pausaniam cum rege habere societatem. Responsum est, nunquam Romanis placuisse imperatorem a suis militibus interfici.

Mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse.

Cæsar dixit mortem cuncta mortalium mala dissolvere, ultrà neque curæ neque gaudio locum esse.

15 In Galliam magnam Germanorum multitudinem venire populo Romano periculosum videbat.

Sic mihi persuasi, sic sentio, non posse animorum

naturam esse mortalem.

Huic rex, animi magnitudinem admirans, cupiensque talem virum sibi conciliari, veniam dedit.

Neque enim assentior iis, qui hæc nupèr disserere cœperunt, cum corporibus simùl animos interire.

Sperat adolescens diù se victurum.

20 Quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, nobis rem familiarem de

esse ?

Fortassè dixerit quispiam tibi propter opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri. Cæsari visum est Caium Valerium Procillum, Caii Valeri Caburi filium, ad Ariovistum mittere.

Non minùs intelligo me vobis, quàm mihi vos esse jucundos.

Archytas Tarentinus dicebat nec [temperantiæ locum esse, neque omninò in voluptatis regno virtutem posse consistere.

SECTION XII.

ADJECTIVE-SENTENCES-'QUI' WITH SUBJUNCTIVE.

Ubi istum invenias, qui honorem amici anteponat suo?

Secutæ sunt tempestates, quæ et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. Animadvertit Cæsar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere, quas ceteri facerent.

Intelligebant maximas nationes, quæ prælio contendissent, pulsas superatasque esse.

5 Tùm demùm Ariovistus partem suarum copiarum, quæ castra minora oppugnaret, misit.

Quis est, qui Caii Fabricii, Manii Curii non cum caritate aliqua et benevolentia memoriam usurpet, quos numquàm viderit?

Cotta, qui cogitasset hæc posse in itinere accidere, imperatoris et militis officia præstabat.

In Miltiade erat cùm summa humanitas tùm mira comitas, ut nemo tàm humilis esset, cui non ad eum aditus pateret.

Solon non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur.

10 Cicero dixit miseram esse senectutem, quæ se oratione defenderet.

Cæsar exploratores centurionesque præmittit, qui locum idoneum castris deligant.

Nervii increpitabant atque incusabant reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent.

Cæsar nihil hunc pro sano facturum arbitratus est, qui præsentis imperium neglexisset.

Non est inhumana virtus, quæ etiàm populos universos tueri, eisque optimè consulere soleat.

15 Supplicia eorum, qui in aliqua noxā sint comprehensi, gratiora diis immortalibus esse arbitrantur.

Cæsar per exploratores certior factus est Gallos noctu discessisse, montesque, qui impenderent, a maximă multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri.

Cæsar rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium, quod submitti posset.

Lacedæmonii devictis Atheniensibus triginta viros imposuere, qui rempublicam eorum tractarent.

Tum demum Titurius, qui nihil antè providisset, trepidare, concursare, cohortes disponere.

20 Germani non Druides habent, qui rebus divinis præsint.

Cicero, qui per omnes superiores dies milites in castris con

tinuisset, quinque cohortes in proximas segetes misit.

« ForrigeFortsæt »