Billeder på siden
PDF
ePub

15 Hæc Pandates, gazæ custos regiæ, amico Datami mittit.

Alcibiadi duo prætereà collegæ dati, Nicias et Lamachus.
Lucius Papirius Pætus, vir bonus, mihi libros eos

donavit.
Pharnabazus ei Grynium dederat castrum.

Equi fortis et victoris senectuti comparat suam. 20 Curio magnum auri pondus Samnites attulerunt. Iterùm se Gallorum copia Tuscis Samnitibusque

junxerunt.
Nemo mortalium lubidini simul et usui paruit.
Unam partem ejus vici Gallis concessit.
Is mihi commentarium consulatūs mei Græcè scriptum

reddidit.
25 Sua cuique parti ætatis tempestivitas est data.

Voluptatis blanditiis non facilè obsistimus.
Conon Atheniensis pecuniæ quinquaginta talenta civibus

suis donat.
Persarum rex Darius Scythis bellum inferre decrevit.
Carmina non priùs audita Musarum sacerdos virginibus

puerisque canto.

SECTION VII.

AN ADJECTIVE AS SUBJECT OR OBJECT. PREPOSITION AND

CASE AS ADJUNCT TO VERB.

Bonos boni diligunt.
Plerique amicum habere volunt.
Hæc extrema fuit ætas imperatorum Atheniensium, Iphi-

cratis, Chabriæ, Timothei.
Hæc omnia pertinent ad fidelitatem.
5 Juxtà bonos et malos lubidinosè interfecerunt.

Omnia properè per nuntios declarantur.

Cæsar suos a prælio continebat.
Omnes alarios in conspectu hostium pro castris minor-

ibus constituit. Reliquos Pisidas Datames invadit : cunctos pellit,

fugientes persequitur, multos interficit, castra hos

tium capit. so Idem prætor fuit Atheniensium apud Platæas in prælio.

Ceteri sine morā veniunt.
Hæc quousquè tandem patiemini, fortissumi viri ?
Apertè adulantem nemo non videt.

Avèrtēre omnes ab tantā foeditate spectaculi oculos. 15 Romani veteres peregrinum regem aspernabantur.

Hoc quidem omnes mortales intelligunt.
Alteri se in montem receperunt, alteri ad impedimenta

se contulerunt. Vestra propter hiemale tempus minùs prosperè proce

debant. Multa ab Cæsare in eam sententiam dicta sunt. 20 Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium non

jàm Cæsaris imperium exspectabant. Hæc omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Itaquè missi sunt delecti cum Leonidā duce, Lacedæmo

niorum rege.

Hi cum equitatu Helvetiorum proelium committunt; et

pauci nostrorum cadunt. Nostri acritèr in hostes impetum fecerunt, et hostes

celeriter procurrerunt.
25 Reliquos Catilina per montes asperos

Pistoriensem abducit.
Ità ille patricius dignum exitum vitæ invenit.

in agrum

SECTION VIII.

TWO OR MORE NOUNS &C., AS SUBJECT, OBJECT, COMPLEMENT-ADVERB AS ADJUNCT TO ADJECTIVE-TWO OR MORE

SIMILAR ADJUNCTS TO A WORD.

Labores, pericula, dubias atque asperas res facilè tolera

verant. Alii portenta atque prodigia nuntiabant. Linquenda tellus et domus et placens uxor. Apud Helvetios longè nobilissimus fuit et ditissimus

Orgetorix. 5 Repentè glorians maria montesque polliceri cæpit. Est etiàm quietè et purè et elegantèr actæ ætatis placida

ac lenis senectus. Consulares omnes itemque senatûs magna pars virtutem

ejus animi ad cælum ferunt. Gloriam, honorem, imperium bonus et ignavus æquè ex

optant. Gloriam ingentem, divitias honestas volebant. 10 Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica vos

hortentur. Nam pro pudore, pro abstinentiā, pro virtute, audacia,

largitio, avaritia vigebant. Monendi amici sæpè sunt et objurgandi. Tutæ tranquillæ res omnes.

Divitiarum et formæ gloria fluxa atque fragilis est. 15 Avaritia fidem, probitatem ceterasque artes bonas sub

vertit. Simois sub undis scuta virûm galeasque et fortia corpora

volvit. Catilina et Autronius parabant in Capitolio Lucium

Cottam et Lucium Torquatum consules interficere. Pinus ingens albaque populus umbram hospitalem con

sociare amant.

Itaquè omnis gratia, potentia, honos, divitiæ apud illos

sunt. 20 Oppida sua omnia, vicos, reliqua privata ædificia incen

dunt. Eripiunt subitò nubes coelumque diemque Teucrorum ex

oculis. Quàm pænè furvæ regna Proserpinæ et judicantem vidi

mus Æacum. Orgetorix ad judicium omnem suam familiam coegit, et

omnes clientes obæratosque suos eodèm conduxit. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta sem

per cupiebat. 25 Jam galeam Pallas currusque et rabiem parat.

SECTION IX.

'ADJECTIVE SENTENCES—'QUI' WITH INDICATIVE.

Omnia, quæ curant, meminerunt.
Idem ego feci, qui Græcas literas senex didici.
Flumen est Arar, quod per fines Aeduorum et Sequa-

norum in Rhodanum influit.
Cæsar obsides imperavit, quorum illi partem statìm dede-

runt. 5 Claudius Britanniæ bellum intulit, quam nullus Roman

orum post Julium Cæsarem attigerat. Itèm Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possession

esque habebant, se ad Cæsarem recipiunt.
Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum

Jugurthā, rege Numidarum, gessit.
Hoc illud est, quod Pisistrato tyranno a Solone responsum

est.
Avaritia pecuniæ studium habet, quam nemo sapiens

concupivit.

10 Cæsar his, quos in castris retinuerat, discedendi potes

tatem fecit. Interim a compluribus civitatibus ad eum legati veniunt,

quibus liberalitèr respondit. Menapii ex his ædificiis, quæ trans Rhenum habuerant,

demigraverunt. Cæsar his de causis, quas commemoravi, Rhenum transire

decreverat. Adolescentem, in quo senile aliquid, senem in quo est

aliquid adolescentis, probo. 15 Insula triquetra, cujus unum latus est contra Galliam. Hujus lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quò ferè

omnes ex Galliā naves appelluntur, ad orientem

solem, inferior ad meridiem spectat. Venio nùnc ad voluptates agricolarum, quæ ad sapientis

vitam proximè accedunt. Præfecerat Eumenem Perdiccas ei parti Asiæ, quæ inter

Taurum montem jacet atque Hellespontum, et illum

unum opposuerat Europæis adversariis. Erat unà cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ab nobis

anteà dictum est. 20 Britanniæ maritima pars ab iis incolitur, qui ex Belgis

transierant. Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et

dilexi, videndi. Proficiscar enim non ad eos solùm viros, de quibus antè

dixi, verùm etiàm ad Catonem meum. Operæ pretium est visere templa Deorum, quæ nostri

majores, religiosissumi mortales, fecēre. Cæsar paulò post mediam noctem naves solvit, quæ

omnes ad continentem pervenerunt. 25 Fuerunt magni reges ex amicis Alexandri Magni, qui post

obitum ejus imperia ceperunt. Cæsar Titum Labienum legatum cum his legionibus, quas

ex Britannia reduxerat, in Morinos, qui rebellionem fecerant, misit.

« ForrigeFortsæt »