Billeder på siden
PDF
ePub

Sermones varii: in quibus, quid esset
Iam Bithynia, quomodo se haberet,
Et quonam mihi profuisset aere?
Respondi, id quod erat: nihil neque ipsis,
Nec praetoribus esse, nec cohorti,
Cur quisquam caput vnctius referret :
Praesertim quibus esset inrumator
Praetor, nec faceret pili cohortem.
At certe tamen, inquiunt, quod illic
Natum dicitur esse, comparasti
Ad lecticam homines. Ego, vt puellae
Vnum me facerem beatiorem,
Non, inquam, mihi tam fuit maligne,
Vt, provincia quod mala incidisset,
Non possem octo homines parare rectos.
At mi nullus erat neque hic, neque illic,
Fractum qui veteris pedem grabati
In collo sibi collocare posset.
Hic illa, vt decuit cinaediorem,

Quaeso, inquit, mihi, mi Catulle, paulum
Istos: commodo nam volo ad Serapin
Deferri. Mane, inquii puellae :

10

15

20

25

Istud, quod modo dixeram me habere,

Fugit me ratio. Meus sodalis
Cinna est Caius is sibi paravit.

Verum, vtrum illius, an mei, quid ad me?
Vtor tam bene, quam mihi pararim.
Sed tu insulsa male, et molesta viuis,
Per quam non licet esse negligentem.

11. AD FVRIVM ET AVRELIVM.

[blocks in formation]

Siue in Hircanos, Arabasque molles,
Seu Sacas, sagittiferosque Parthos,

30

Siue qua septemgeminus colorat
Aequora Nilus;

Siue trans altas gradietur Alpes,
Caesaris visens monumenta magni,
Gallicum Rhenum, horribilesque vlti-
mosque Britannos:

Omnia haec, quaecunque feret voluntas

Coelitum, tentare simul parati,

Pauca nuntiate meae puellae

Non bona dicta:

Cum suis viuat valeatque moechis,

Quos simul complexa tenet trecentos,

Nullum amans vere, sed idemtidem omnium

Ilia rumpens.

Nec meum respectet, vt ante, amorem,
Qui illius culpa cecidit; velut prati
Vltimi flos, praetereunte postquam
Tactus aratro est.

12. AD ASINIVM.

MARRVCINE Asini, manu sinistra
Non belle vteris in joco atque vino:
Tollis lintea negligentiorum.

Hoc salsum esse putas? fugit te, inepte,
Quamuis sordida res et inuenusta est.
Non credis mihi? Crede Pollioni

Fratri, qui tua furta vel talento

:

Mutari velit est enim leporum
Disertus puer, ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
Exspecta, aut mihi linteum remitte,
Quod me non mouet aestimatione,
Verum est mnemosynon mei sodalis
Nam sudaria Setaba ex Hiberis
Miserunt mihi muneri Fabullus,
Et Verannius.

Hoc amem necesse est
Vt Veranuiolum meum, et Fabullum.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors]

COENABIS bene, mi Fabulle, apud me
Paucis, si tibi Dii fauent, diebus,

Si tecum attuleris bonam atque magnam
Coenam, non sine candida puella,
Et vino, et sale, et omnibus cachinnis.
Haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
Coenabis bene: nam tui Catulli

Plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores,
Seu quid suauius elegantiusue est:
Nam vnguentum dabo, quod meae puellae
Donarunt Veneres, Cupidinesque :
Quod tu cum olfacies, Deos rogabis,
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

Νι

14. AD CALVVM LICINIVM.

I te plus oculis meis amarem, Jucundissime Calve, munere isto

Odissem te odio Vatiniano.

5

10

Nam quid feci ego, quidue sum locutus,

Cur me tot male perderes poetis ?

5

Isti Dii mala multa dent clienti,

Qui tantum tibi misit impiorum.

Quod si, vt suspicor, hoc nouum ac repertum

Munus dat tibi Sulla literator;

Non est mi male, sed bene ac beate,

10

Quod non dispereunt tui labores.

Dii magni, horribilem et sacrum libellum,

Quem tu scilicet ad tuum Catullum

Misti, continuo vt die periret,

Saturnalibus, optimo dierum.
Non, non hoc tibi, salse, sic abibit.
Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia: Caesios, Aquinos,

15

Suffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea valete, abite
Illuc, vnde malum pedem tulistis,
Secli incommoda, pessimi poetae.

15. AD AVRELIVM.

COMMENDO tibi me ac meos amores,
Aureli. Veniam peto pudentem,
Vt, si quidquam animo tuo cupisti,
Quod castum expeteres, et integellum,
Conserves puerum mihi pudice:
Non dico a populo: nihil veremur
Istos, qui in platea modo huc, modo illuc
In re praetereunt sua occupati :
Verum a te metuo, tuoque pene,
Infesto pueris bonis, malisque.
Quem tu, qua lubet, vt lubet, moueto
Quantum vis, vbi erit foris, paratum.
Hunc vnum excipio, vt puto, pudenter.
Quod si te mala mens, furorque vecors
In tantam impulerit, sceleste, culpam,
Vt nostrum insidiis caput lacessas ;
Ah! tum te miserum, malique fati,
Quem attractis pedibus, patente porta,
Percurrent raphanique, mugilesque.

16. AD AVRELIVM ET FVRIVM.
PAEDICABO ego vos, et inrumabo,
Aureli pathice, et cinaede Furi;
Qui me ex versiculis meis putatis,
Quod sint molliculi, parum pudicum.
Nam castum esse decet pium poetam
Ipsum versiculos nihil necesse est;
Qui tum denique habent salem ac leporem,
Si sunt molliculi, ac parum pudici,

20

5

10

15

5

Et, quod pruriat, incitare possunt;
Non dico pueris, sed his pilosis,
Qui duros nequeunt mouere lumbos.
Vos, quod millia multa basiorum
Legistis, male me marem putatis;
qua forte mearum ineptiarum
Lectores eritis, manusque vestras
Non horrebitis admouere nobis,
Paedicabo ego vos, et inrumabo.

Si

[blocks in formation]

10

15

5

10

O COLONIA, quae cupis ponte ludere longo,
Et salire paratum habes; sed vereris inepta
Crura ponticuli adsulitantis, inrediuiuus
Ne supinus eat, cauaque in palude recumbat:
Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
In quo vel Salisubsuli sacra suscipiunto:
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus,
Quendam municipem meum de tuo volo ponte
Ire præcipitem in lutum, per caputque, pedesque:
Verum totius ut lacus putidæque paludis
Liuidissima, maximeque est profunda vorago.
Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
Bimuli, tremula patris dormientis in vlna.
Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella,
Et puella tenellulo delicatior haedo,
Asseruanda nigerrimis diligentius vuis :
Ludere hanc sinit, vt lubet, nec pili facit vni,
Nec se subleuat ex sua parte; sed velut alnus
In fossa Liguri iacet supernata securi, [usquam :
Tantundem omnia sentiens, quam si nulla sit
Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit.
Ipse qui sit, vtrum sit, an non sit, id quoque nescit.
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum,
Et supinum animum in gravi derelinquere coeno,25
Ferream vt soleam tenaci in voragine mula.

15

20

« ForrigeFortsæt »