Billeder på siden
PDF
ePub

104. IN MENTVLAM.

MENTVLA conatur Pimplaeum scandere montem : Musae furcillis praecipitem eiiciunt.

Сум

S1

105. DE PVERO ET PRAECONE.

Vм puero bello praeconem qui videt esse,
Quid credat, nisi se vendere discupere?

106. AD LESBIAM.

quidquam cupido optantique obtigit vnquam
Insperanti, hoc est gratum animo proprie :
Quare hoc est gratum, nobis quoque carius auro,
Quod te restituis, Lesbia, mî cupido.
Restituis cupido, atque insperanti ipsa refers te
Nobis. O lucem candidiore nota!
Quis me vno viuit felicior, aut magis est me
Optandus vita, dicere quis poterit?

107. IN COMINIVM.

SI, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
Spurcata impuris moribus intereat:

Non equidem dubito, quin primum inimica bonorum
Lingua exsecta avido sit data volturio :

Effossos oculos voret atro gutture coruus,
Intestina canes, cetera membra lupi.

108. AD LESBIAM.

IVCVNDVM, mea vita, mihi proponis amorem
Hunc nostrum inter nos, perpetuumque fore.
Dî magni, facite, vt vere promittere possit;
Atque id sincere dicat, et ex animo;

Vt liceat nobis tota producere vita

Alternum hoc sanctae foedus amicitiae.

5

5

109. AD AVFILENAM.

AVFILENA, bonae semper laudantur amicae :
Accipiunt pretium, quae facere instituunt.
Tu quod promisti mihi, quod mentita inimica es,
Quod nec das, nec fers, saepe facis facinus.
Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, 5
Aufilena, fuit. Sed data conripere
Fraudando, effecit plusquam meretricis avarae,
Quae sese toto corpore prostituit.

110. AD AVFILENAM.

AVFILENA, viro contentas vivere solo,
Nuptaruni laus e laudibus eximijs.
Sed quoiuis quamuis potius succumbere fas est,
Quam matrem fratres efficere ex patruo.

111. IN NASONEM.

MVLTVs homo es, Naso; nam tecum multus homo est, qui

Descendit: Naso, multus es et pathicus.

112. AD CINNAM.

CONSVLE Pompeio primum duo, Cinna, solebant
Moechi: illi, ah! facto Consule nunc iterum
Manserunt duo; sed creuerunt millia in vnum
Singulum foecundum semen adulterio.

11S. IN MENTVLAM.

FIRMANVS saltus non falso, Mentula, diues
Fertur; qui quot res in se habet egregias ?
Aucupia omne genus, pisces, prata, arua, ferasque.
Nequidquam fructus sumtibus exsuperat.

Quare concedo sit diues, dum omnia desint.
Saltum laudemus, dum tamen ipse egeat.

114. IN MENTVLAM.

MENTVLA habet instar triginta iugera prati,
Quadraginta arui: cetera sunt maria.
Cur non diuitiis Croesum superare potis sit,
Vno qui in saltu tot moda possideat,
Prata, arua, ingentes siluas, saltusque, paludesque,
Vsque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
Omnia magna haec sunt: tamen ipse est maximus vltor,
Non homo, sed vere Mentula magna miņax.

115. AD GELLIVM.

SAEPE tibi studioso animo venanda requirens
Carmina vti possem mittere Battiadae,
Queis té lenirem nobis, neu conarere
Telis infesto mî icere musca caput:

Hunc video mibi nunc frustra sumtum esse laborem, 5
Gelli, nec nostras hinc valuisse preces.
Contra nos tela ista tua euitamus amictu:
At fixus nostris tu dabi' supplicium.

Cat.

G

NOTES.

Carm. i. THE author dedicates his Poems to CORNELIUS NEPOS. Some commentators have doubted what Cornelius it might be, whom Catullus intends. Ausonius however removes all doubt on this subject in the following lines:

Cui dono lepidum nouum libellum?
(Veronensis ait poeta quondam)
Inuentoque dedit statim Nepoti;
At vos illepidum rudem libellum
Credimus gremio cui virentem
Inueni (lepidae silete nugae)

Nec doctum minus et magis benignum
Quam, quem Gallia praebuit Catullo.'

Line 6. Omne aeuum tribus, &c. The Poet evidently refers to the
Chronica of C. Nepos.

[ocr errors]

7. Doctis, Iuppiter, &c. On this mode of Invocation, which the Greeks called 'Expois, consult Jos. Scaliger. Castig. in Catul. Edit. Genevae 1622. page 8. Jupiter! Proh Jupiter! fides numi, num! &c. were among the Romans common modes of expression. Thus in Florus we find-in loco quem Aquas Sextias vocant quo, fides numinum, praelio progressit.

Auson. cit. Jos. Scalig. edit. Genevæ, 1622.

« ForrigeFortsæt »