Billeder på siden
PDF
ePub

Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, sed Hionios.

ODI et amo.

85. DE AMORE SVO.

Quare id faciam, fortasse requiris.

Nescio: sed fieri sentio, et excrucior.

86. DE QVINTIA ET LESBIA.

QVINTIA formosa est multis: mihi candida, longa,
Recta est. Hoc ego: sic singula confiteor.
Totum illud, formosa, nego: nam nulla venustas,
Nulla in tam magno est corpore mica salis.
Lesbia formosa est: quae cum pulcherrima tota est, 5
Tum omnibus vna omnes surripuit Veneres.

87. IN GELLIV M.

QVID facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
Prurit, et abiectis peruigilat tunicis?

Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum ?
Ecquid scis, quantum suscipiat sceleris ?
Suscipit, o Gelli, quantum non vltima Tethys,
Non genitor Nympharum abluit Oceanus.

Nam nihil est quidquam sceleris, quod prodeat vltra:
Non si demisso se ipse voret capite.

88. DE GELLIO.

GELLIVS est tenuis: quidni? quoi tam bona mater,
Tamque valens viuat, tamque venusta soror,
Tamque bonus patruus, tamque omnia plena puellis
Cognatis: quare is desinat esse macer?

Qui vt nihil attingit, nisi quod fas tangere non est,
Quantumuis quare sit macer, inuenies.

5

5

89. IN GELLIVM.

NASCATVR Magus ex Gelli matrisque nefando
Coniugio, et discat Persicum haruspicium.
Nam Magus ex matre et gnato gignatur oportet,
Si vera est Persarum impia relligio,
Gnatus vt accepto veneretur carmine Diuos,
Omentum in flamma pingue liquefaciens.

90. IN GELLIV M.

NON ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum

In misero hoc nostro, hoc perdito amore fore:
Quod te cognossem bene, constanterque putarem
Haud posse a turpi mentem inhibere probro:
Sed quod nec matrem, nec germanam esse videbam
Hanc tibi, quoius me magnus edebat amor.
Et quamuis tecum multo coniungerer vsu,
Non satis id causae credideram esse tibi.
Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
Culpa est, in quacunque est aliquid sceleris.

91. DE LESBIA.

LESBIA mî dicit semper male, nec tacet vnquam
De me Lesbia me, dispeream, nisi amat.
Quo signo? quasi non totidem mox deprecor illi
Assidue: verum despeream, nisi amo.

92. IN CAESAREM.

NIL nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
Nec scire, vtrum sis albus, an ater homo.

95. IN MENTVLAM.

MENTVLA moechatur: moechatur Mentula certe. Hoc est, quod dicunt, Ipsa olera olla legit.

5

5

10

94. DE SMYRNA CINNAE POETAE.

SMYRNA mei Cinnae nonam post denique messem
Quam coepta est, nonamque edita post hiemem:
Millia cum interea quingenta Hortensius vno.

*

Smyrna cauas Atracis penitus mittetur ad vndas
Smyrnam incana diu secula peruoluent.
At Volusi annales

*

Et laxas scombris saepe dabunt tunicas. Parua mei mihi sunt cordi monumenta laboris : At populus tumido gaudeat Antimacho.

S1

95. AD CALVVM DE QVINTILIA.

quidquam mutis gratum acceptumue sepulcris
Accidere a nostro, Calue, dolore potest,
Quo desiderio veteres renouamus amores,
Atque olim missas flemus amicitias:
Certe non tanto mors immatura dolori est
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

96. IN AEMILIVM.

5

10

NON, ita me Dî ament, quidquam referre putaui,
Vtrumne os an culum olfacerem Aemilio.
Nil immundius hoc, nihiloque immundius illud.
Verum etiam culus mundior et melior:
Nam sine dentibus est. Hoc dentes sesquipedales, 5
Gingiuas vero ploxemi habet veteris :

Praeterea rictum, qualem defessus in aestum
Meientis mulae cunnus habere solet.
Hic futuit multas, et se facit esse venustum,
Et non pistrino traditur atque asino?
Quem si qua attingit, non illam posse putemus
Aegroti culum lingere carnificis?

10

5

[ocr errors]

97. AD VECTIV M.

In te, si in quemquam, dici pote, putide Vecti,

Id quod verbosis dicitur et fatuis:
Ista cum lingua, si vsus veniat tibi, possis
Culos et crepidas lingere carbatinas.
Si nos omnino vis omnes perdere, Vecti,
Dicas: omnino quod cupis, efficies.

98. AD IVVENTIVM.

SVRRIPVI tibi, dum ludis, mellite Iuuenti,

Suauiolum dulci dulcius ambrosia.

Verum id non impune tuli: namque amplius horam
Suffixum in summa me memini esse cruce;
Dum tibi me purgo, nec possum fletibus vllis
Tantillum vostrae demere saeuitiae.
Nam simul id factum est, multis diluta labella
Guttis abstersisti omnibus articulis;

Ne quidquam nostro contractum ex ore maneret,
Tanquam comminctae spurca saliua lupae.
Praeterea infesto miserum me tradere amori
Non cessasti, omnique excruciare modo:
Vt mî ex ambrosia mutatum iam foret illud
Suauiolum, tristi tristius helleboro.
Quam quoniam poenam misero proponis amori,
Non vnquam posthac basia surripiam.

99. DE COELIO ET QUINTIO.

COELIVS Aufilenum, et Quintius Aufilenam,
Flos Veronensium depereunt iuuenum;

5

5

10

15

Hic fratrem, ille sororem. Hoc est, quod dicitur, illud
Fraternum vere dulce sodalitium.

Quoi faueam potius? Coeli, tibi: nam tua nobis
Perspecta exigitur vnica amicitia,

5

Cum vesana meas torreret flamma medullas.

Sis felix, Coeli, sis in amore potens.

100. INFERIAE AD FRATRIS TVMVLVM.

MVLTAS per gentes, et multa per aequora vectus
Aduenio has miseras, frater, ad inferias,
Vt te postremo donarem munere mortis,

Et mutum nequidquam alloquerer cinerem :
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum :
Heu! miser indigne frater ademte mihi.
Nunc tamen interea prisco quae more parentum
Tradita sunt tristes munera ad inferias,
Accipe, fraterno multum manantia fletu,
Atque in perpetuum, frater, aue atque vale.

[ocr errors]

101. AD CORNELIVM.

quidquam tacito commissum est fido ab amico, Quoius sit penitus nota fides animi :

Meque esse inuenies illorum iure sacratum,
Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

102. AD SILONEM.

AVT, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo,
Deinde esto quamuis saeuus et indomitus:
Aut, si te nummi delectant, desine, quaeso,
Leno esse, atque idem saeuus et indomitus.

108. AD QVENDAM DE LESBIA.

CREDIS, me potuisse meae maledicere vitae,
Ambobus mihi quae carior est oculis ?

Nec potui; nec, si possem, tam perdite amarem :
Sed tu cum Tappone omnia monstra facis,

5

'10

« ForrigeFortsæt »