Billeder på siden
PDF
ePub

Huc addent Diui quam plurima, quae Themis olim
Antiquis solita est munera ferre piis.
Sitis felices et tu simul, et tua vita,

Et domus ipsa, in qua lusimus, et domina:
Et qui principio nobis terram dedit, aufert,
A quo sunt primo omnia nata bona:

1

Et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
Lux mea; qua viua viuere dulce mihi est.

69. AD RVFVM.

NOLI admirari, quare tibi femina nulla,
Rufe, velit tenerum supposuisse femur:
Non, si illam rarae labefactes munere vestis,
Aut pelluciduli deliciis lapidis.

Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur

Valle sub alarum trux habitare caper.

155

160

5

Hunc metuunt omnes : neque mirum ; nam mala valde est
Bestia, nec quicum bella puella cubet.

Quare aut crudelem nasorum interfice pestem;
Aut admirari desine, cur fugiunt.

10

70. DE INCONSTANTIA FEMINEI AMORIS.

NVLLI

se dicit mulier mea nubere malle, Quam mihi: non si se Iuppiter ipse petat. Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, In vento et rapida scribere oportet aqua.

S1

71. AD VIRRONEM.

quoi, Virro, bono sacer alarum obstitit hircus,
Aut si quem merito tarda podagra secat :
Aemulus iste tuus, qui vostrum exercet amorem,
Mirifice est a te nactus vtrumque malum.
Nam quoties futuit, toties vlciscitur ambos:
Illam affligit odore, ipse perit podagra.

Cat.

F

5

72. AD LESBIAM.

DICEBAS quondam, solum te nosse Catullum,
Lesbia; nec prae me velle tenere Iouem.
Dilexi tum te, non tantum vt volgus amicam,
Sed pater vt gnatos diligit et generos.
Nunc te cognoui. Quare, etsi impensius vror,
Multo mi tamen es vilior et leuior.

Qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis
Cogit amare magis, sed bene velle minus.

73. IN INGRATVM.

DESINE de quoquam quidquam bene velle mereri,
Aut aliquem fieri posse putare pium.
Omnia sunt ingrata: nihil fecisse benigne est :
Immo etiam taedet, taedet obestque magis:
Vt mihi, quem nemo grauius nec acerbius vrget,
Quam modo qui me vnum atque vnicum amicum
habuit.

74. IN GELLIVM.

GELLIVS audierat, patruum obiurgare solere,
Si quis delicias diceret, aut faceret.
Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
Vxorem, et patruum reddidit Harpocratem.
Quod voluit, fecit: nam, quamuis inrumet ipsum
Nunc patruum, verbum non faciet patruus.

75. AD LESBIAM.

NVLLA potest mulier tantum se dicere amatam
Vere, quantum a me, Lesbia, amata mea es.
Nulla fides vllo fuit vnquam foedere tanta,
Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
Nunc est mens adducta tua, mea Lesbia, culpa,
Atque ita se officio perdidit ipsa piò :

5

5

Vt iam nec bene velle queam tibi, si optima fias,
Nec desistere amare, omnia si facias,

[ocr errors]

76. AD SE IPSVM.

qua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in vllo
Diuum ad fallendos numine abusum homines:
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

5

Nam quaecunque homines bene quoiquam aut dicere

possunt,

Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt;
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare iam te cur amplius excrucies?

Quin te animo affirmas, teque istinc vsque reducis ;
Et, Dîs inuitis, desinis esse miser ?

Difficile est longum subito deponere amorem :
Difficile est: verum hoc qualubet efficias.
Vna salus haec est, hoc est tibi pervincendum.
Hoc facies, siue id non pote, siue pote.

O Di, si vostrum est misereri, aut si quibus vnquam
Extrema iam ipsa in morte tulistis opem ;
Me miserum adspicite, et, si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,
Quae mihi subrepens imos, vt torpor, in artus,
Expulit ex omni pectore laetitias.

Non iam illud quaero, contra vt me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica velit :

10

15

20

Ipse valere opto, et tetrum hunc deponere morbum. 25 O Dî, reddite mî hoc pro pietate mea.

77. AD RVFVM.

RVFE, mihi frustra ac nequidquam credite amice,
Frustra? immo magno cum pretio atque malo :

Siccine subrepsti mî, atque intestina perurens,
Mî misero eripuisti omnia nostra bona?
Eripuisti. Heu, heu, nostrae crudele venenum
Vitae, heu, heu, pestis amicitiae!

78. DE GALLO.

GALLVS habet fratres, quorum est lepidissima coniux
Alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est bellus: nam dulcis iungit amores,
Cum puero vt bello bella puella cubet.

Gallus homo est stultus, nec se videt esse maritum, 5
Qui patruus patrui monstret adulterium.

* *

[ocr errors]

Sed nunc id doleo, quod purae impura puellae
Suauia comminxit spurca saliua tua.

Verum id non impune feres: nam te omnia secla
Noscent, et, qui sis, fama loquetur anus.

79. IN LESBIVM.

LESBIVS est pulcher: quidni? quem Lesbia malit,
Quam te cum tota gente, Catulle, tua.
Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
Si tria notorum suauia repererit.

80. AD GELLIVM.

QVID dicam, Gelli, quare rosea ista labella
Hiberna fiant candidiora niue,

Mane domo cum exis, et cum te octaua quiete
E molli longo suscitat hora die?

Nescio, quid certe est.

An vere fama susurrat,

Grandia te medii tenta vorare viri?

Sic certe clamant Virronis rupta miselli
Ilia, et emulso labra notata sero.

110

81. AD IVVENTIVM.

NEMONE in tanto potuit populo esse, Iuuenti,
Bellus homo, quem tu diligere inciperes,
Praeterquam iste tuus moribunda a sede Pisauri
Hospes, inaurata pallidior statua ?

Qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis
Audes. Ah! nescis, quod facinus facias.

82. AD QVINTIVM.

QVINTI, si tibi vis oculos debere Catullum,
Aut aliud, si quid carius est oculis;
Eripere ei noli, multo quod carius illi
Est oculis, seu quid carius est oculis.

83. IN MARITVM LESBIAE.

LESBIA mi praesente viro mala plurima dicit:

Hoc illi fatuo maxima laetitia est.

5

Mule, nihil sentis. Si nostri oblita taceret,
Sana esset: quod nunc gannit et obloquitur,
Non solum meminit; sed, quae multo acrior est res, 5
Irata est: hoc est, vritur et loquitur.

84. DE ARRIO.

CHOMMODA dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et hinsidias Arrius insidias:
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo sic mater, sic Liber auunculus eius,
Sic maternus auus dixerit, atque auia.

5

Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures,
Audibant eadem haec leniter et leuiter,

Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Cum subito adfertur nuntius horribilis,

10

« ForrigeFortsæt »