Billeder på siden
PDF
ePub

cogor

Has postquam moesto profudit pectore voces,
Supplicium saeuis exposceus anxia factis:
Annuit inuicto coelestum numine rector,
Quo tunc et tellus, atque horrida contremuerunt
Aequora, concussitque micantia sidera mundus.
Ipse autem caeca mentem caligine Theseus
Consitus, oblito demisit pectore cuncta,
Quae mandata prius constanti mente tenebat :
Dulcia nec moesto sustollens signa parenti,
Sospitem, et ereptum se ostendit visere portum.
Namque ferunt, olim classi cum moenia Diuae
Linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
Talia complexum iuueni mandata dedisse:
Gnate, mihi longa iucundior unice vita,
Gnate, ego quem in dubios dimittere casus,
Reddite in extremae nuper mihi fine senectae,
Quandoquidem fortuna mea, ac tua feruida virtus
Eripit inuito mihi te, quoi languida nondum
Lumina sunt gnati cara saturata figura :
Non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
Nec te ferre sinam Fortunae signa secundae:
Sed primum multas expromam mente querelas,
Canitiem terra, atque infuso puluere foedans :
Inde infecta vago suspendam lintea malo,
Nostros vt luctus, nostraeque incendia mentis,
Carbasus obscura dicat ferrugine Hibera.
Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
Quae nostrum genus, ac sedes defendere fretis
Annuit, vt tauri respergas sanguine dextram :
Tum vero facito, vt memori tibi condita corde
Haec vigeant mandata; nec vlla obliteret aetas:
Vt, simulac nostros inuisent lumina colles,
Funestam antennae deponant undique vestem,
Candidaque intorti sustollant vela rudentes,
Lucida qua splendent summi carchesia mali :
Quamprimum cernens vt laeta gaudia mente
Agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.

[ocr errors]

205

210

215

220

225

230

.235

Haec mandata prius constanti mente tenentem
Thesea, ceu pulsae ventorum flamine nubes
Aerium niuei montis, liquere, cacumen.

At pater, vt summa prospectum ex arce petebat,
Anxia in assiduos absumens lumina fletus,
Cum primum inflati conspexit lintea veli,
Praecipitem sese scopulorum e vertice iecit,
Amissum credens immiti Thesea fato.
Sic funesta domus ingressus tecta, paterna
Morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum
Obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
Quae tamen adspectans cedentem moesta carinam,
Multiplices animo voluebat saucia curas.
At parte ex alia florens volitabat lacchus,
Cum thiaso Satyrorum, et Nysigenis Silenis,

Te

quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore:

240

245

250

260

Qui tum alacres passim lymphata mente furebant, 255
Euoe bacchantes, euoe, capita inflectentes.
Horum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos ;
Pars e diuolso raptabant membra iuuenco;
Pars sese tortis serpentibus incingebant;
Pars obscura cauis celebrabant orgia cistis,
Orgia, quae frustra cupiunt audire profani:
Plangebant alii proceris tympana palmis,
Aut tereti tenues tinnitus aere ciebant.
Multis raucisouos efflabant cornua bombos,
Barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
Talibus amplifice vestis decorata figuris,
Puluinar complexa suo velabat amictu.
Quae postquain cupide spectando Thessala pubes
Expleta est, sanctis coepit decedere Diuis.
Hic qualis flatu placidum mare matutino
Horrificans Zephyrus procliues incitat undas,
Aurora exoriente, vagi sub lumina Solis;
Quae tarde primum clementi flamine pulsae
Procedunt, leni resonant plangore cachinni:

265

270

Post, vento crescente, magis magis increbrescunt, 275

Purpureaque procul nantes a luce refulgent:
Sic tum vestibuli linquentes regia tecta,
Ad se quisque vago passim pede discedebant.
Quorum post abitum, princeps e vertice Pelii
Aduenit Chiron portans siluestria dona.

280

285

Nam quotcunque ferunt campi, quos Thessala magnis
Montibus ora creat, quos propter fluminis undas
Aura parit flores tepidi foecunda Fauonî,
Hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
Queis permulsa domus iucundo risit odore.
Confestim Peneos adest, viridantia Tempe,
Tempe, quae siluae cingunt superimpendentes,
Muemonidum, linquens, doctis celebranda choreis,
Non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
Fagos, ac recto proceras stipite laurus,
Non sine nutanti platano, lentaque sorore
Flammati Phaethontis, et aeria cupressu,
Haec circum sedes late contexta locauit,
Vestibulum vt molli velatum fronde vireret.

290

300

Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus, 295
Extenuata gerens veteris vestigia poenae;
Quam quondam silici restrictus membra catena
Persoluit, pendens e verticibus praeruptis.
Inde pater Diuûm, sancta cum coniuge, natisque
Aduenit coelo, te solum, Phoebe, relinquens,
Vnigenamque simul cultricem montibus Idae:
Pelea nam tecum pariter soror aspernata est,
Nec Thetidis taedas voluit celebrare iugales.
Qui postquam niueos flexerunt sedibus artus,
Large multiplici constructae sunt dape mensae.
Cam interea infirmo quatientes corpora motu,
Veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
His corpus tremulum complectens vndique vestis,
Candida purpurea Tyrios intexerat ora:
At roseo niueae residebant vertice vittae,
Aeternumque manus carpebant rite laborem.
Laeua colum molli lana retinebat amictum:

305

310

[ocr errors]

Dextera tum leuiter deducens fila supinis
Formabat digitis; tum prono in pollice torquens
Libratum tereti versabat turbine fusum :

Atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
Laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
Quae prius in leni fuerant exstantia filo.

3

315

Ante pedes autem candentis mollia lanae
Vellera virgati custodibant calathisci.
Hae tum clarisona pellentes vellera voce,
Talia diuino fuderunt carmine fata,

320

Carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas:
O decus eximium magnis virtutibus augens,

Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,
Veridicum oraclum: sed vos, quae fata sequuntur,
Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Adueniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus adueniet fausto cum sidere coniux,
Quae tibi Alexanimo mentem perfundat amore,
Languidulosque paret tecum coniungere somnos,
Levia substernens robusto brachia collo.
Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Nulla domus tales unquam contexit amores:
Nullus amor tali coniunxit foedere amantes:
Qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Nascetur vobis expers terroris Achilles,
Hostibus haud tergo, sed forti pectore notus:
Qui, persaepe vago victor certamine cursus,
Flammea praevertet celeris vestigia cervae.
Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Non illi quisquam bello se conferet heros,
Cum Phrygii Teucro manabunt sanguine riui:
Troicaque obsidens longinquo moenia bello
Periuri Pelopis vastabit tertius heres.
Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.
Illius egregias virtutes, claraque facta
Cat.

19325

E

330

$35

340

345

Saepe fatebuntur gnatorum in funere matres :
Cum tremulo incanos soluent a vertice crinis,
Putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

350

Namque, velut densas prosternens cultor aristas, Sole sub ardenti flaventia demetit arua, Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

355

Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
Quae passim rapido diffunditur Hellesponto:
Quoius iter caesis angustans corporum aceruis,
Alta tepefaciet permixta flumina cæde.
Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Denique testis erit morti quoque dedita praeda :
Cum teres excelso coaceruatum aggere bustum
Excipiet niueos perculsae virginis artus.
Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Nam simulac fessis dederit fors copiam Achiuis

360

365

Vrbis Dardaniae Neptunia soluere vincla :

Alta Polyxenia madefient caede sepulcra;

Quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,

370

Proiiciet truncum submisso poplite corpus.

Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Quare agite, optatos animi coniungite amores;
Accipiat coniux felici foedere Diuam:
Dedatur cupido iamdudum nupta marito.
Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

375

Non illam nutrix orienti luce reuisens, Hesterno collum poterit circumdare filo. Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Auxia nec mater discordis moesta puellae Secubitu, caros mittet sperare nepotes. Currite, ducentes subtemina, currite, fusi.

Talia praefantes quondam, felicia Pelei Carmina diuino cecinerunt omine Parcae. Praesentes namque ante domos inuisere castas Saepius, et sese mortali ostendere coetu

380

385

« ForrigeFortsæt »